Immagini della pagina
PDF
ePub

ERUDITISSIMO ET ORNATISSIMO MAGISTRO

EUGÈNE BENOIST,

LATINÆ POESEOS IN FACULTATE LITTERARUM PARISIENSI PROFESSORI,

benignitatis et præceptorum memores,

hoc qualecumque munusculum

DDD.

PRÆFATIO.

Etsi jam ante me multi viri doctissimi de genere dicendi sallustiano recte diligenterque disputaverunt, tamen nullum esse puto, qui in hac quæstione tractanda eadem ratione usus sit quæ mihi optima visa est : Quam quidem viam ingressus est Draegerus in libris qui inscribuntur « Ueber Syntax und stil des Tacitus » et « Historische Syntax des lateinischem sprache, » et post illum nonnulli simili ratione usi quasdam res ad nostrum propositum pertinentes singulariter tractaverunt; sed nemo est qui rem integram, sive apud Germanos, sive apud Franco-Gallos, denuo perquirere aggressus sit.

Præterea, quum pauci adhuc in Gallia inveniantur viri docti quibus Germanorum libri grammatici notissimi sint, ac præsertim dissertationes inaugurales et ea quæ dicuntur programmata sæpius de nostro auctore disputantia, nonnunquam pecunia parare sit difficile, haud absurdum mihi visum est; si, quæcumque (præsertim in Germania) nostra ætate de sallustiano sermone opera in lucem edita fuerint, hoc libello comprehenderem, et quasi succum eorum exprimerem, proprio tamen adhibito judicio, et additis non paucis quæ grammaticorum vel editorum studium fugerint. Quem ad finem assequendum, Gerlachii de Proprietate sermonis sallustiani Commentationem, ac præsertim Kritzii, Dietschii, Fabri, Jacobsii editiones diligenter evolvimus; Cortii etiam. fastidiosa quidem, sed interdum utilia commentaria, et Herzogianæ editionis paulo obscuras explicationes legimus. Præterea Burnoufii nostri commentariorum, pro tempore sane excellentissimorum, rationem habuimus, denique ex recentissima P. Thomæ Belgici Jugurthæ editione aliquot correctiones explicationesque hausimus. Nonnullas etiam dissertationes inaugurales, quorum pleræque a Germanis doctoribus propositæ, evolvere licuit, nec non plura, quæ dicuntur, programmata, ex

quibus aliquoties multa utilia, sæpius vero nihil fere novi excerpsimus. Et illa quidem opuscula hæc fere sunt :

[ocr errors]

Wirz. De fide atque auctoritate codicis sallustiani qui Parisiis in bibliotheca imperiali n. 1576 asservatur commentatio. Aroviæ, 1867. Quæ ratio in libris recensendis sallustianis recte adhi

Anhalt.

beri videatur. Jenæ, 1876.

D' Badstuebner.

lin, 1863.

De Sallustii genere dicendi commentatio. Ber

H. Koziol. Ueber die Bedeutung und den Gebrauch des historischen Infinitivs bei Sallust. Iglau, 1868.

[ocr errors]

Anschuetz. Selecta capita de syntaxi sallustiana. Halis, 1873. P. Schultze.

De Archaïsmis sallustianis. Halis, 1871.

G. Bruennert. De Sallustio imitatore Catonis Sisennæ aliorumque veterum historicorum romanorum. Jenæ, 1873.

Deltour. De Sallustio Catonis imitatore. Parisiis, 1859.

[ocr errors]

Laureck. De C. Sallustii Crispi ingenio, arte rationeque dicendi. Accedit comparatio cum Thucydide et Tacito. Ahrweiler, 1873.

V. Garbari. - De quibusdam stili salustiani proprietatibus. Trento, 1871.

Nic. Oestling. - De Elocutione C. Sallustii Crispi commentatio. Upsala, 1862.

Frid. Paldami.

dæ, 1852.

Fr. Gruendel.

Fr. Gruendel.

[ocr errors][merged small]

Lechner. Observationes in nonnullos Sallustii locos. Hof, 1828. Quæstiones sallustianæ. Regimonti Pr. 1861. De locis aliquot sallustianis. Thorn, 1869. Dinter. Satura grammatica (cujus pars prima ad Sallustium pertinet.) Lipsia, 1872.

[ocr errors]

Dr. Lilie. - Observationes grammaticæ in Sallustium. Javer, 1870. Petrenz. Commentatio de participiorum latinorum ratione atque usu. Gumbinnen, 18261.

[ocr errors]

1. In Badstuebneri, Schultzii, Anschuetzii, Oestlingii, Koziolii libellis maximum auxilium invenimus; adde optimum de Syntaxi latina Draegeri librum, cujus ope exempla jam a nobis collecta admodum auximus.

Hæc vero, quæ sequuntur, opuscula ad nostrum propositum sane pertinentia, quia jamdudum apud bibliopolas non exstabant, nullo modo parare aut evolvere licuit.

Wagner. bonne, 1861.

Laws.

[ocr errors]

-

Disputatio de locis quibusdam sallustianis. Ratis

De dicendi genere sallustiano commentatio. Rössel, 1864. De temporum et modorum apud Sallustium usu. Greifswald, 1862.

Bussmann.

Lehmann. De verbis compositis apud Sallustium, Cæsarem, Tacitum, cum dativo structis. Wratislavii, 1863.

Zeitfuchs. De orthographia sallustiana. Sondershausen, 1841.

S. Dolega. De Sallustio imitatore Thucydidis, Demosthenis, aliorumque scriptorum græcorum. Breslau, 1871.

Teuffel. Ueber Sallustius und Tacitus. Tübingen, 1868.

[ocr errors]

Dr O. Clason. Eine Sallust-Handschrift aus der Rostocker Universitaets-bibliotek. Leipsig, 1876.

Boese. De fide et auctoritate codicis sallustiani Vatic. 3864. Dissertat. inaugur. Gottinga, 1874.

Brentans. De Sallustii codicibus recensendis. Tubingen, 1864.

Huic fontium ex quibus hausimus expositione pauca addemus. Textum Jordani in Catilina et Jugurtha, atque in Historiarum orationibus et epistolis secuti sumus, ita tamen ut nonnullis locis, si visum esset, scripturas ab aliis illatas anteponeremus; in fragmentis vero textum atque ordinem Kritzii accepimus. Ad cetera scripta sub nomine Sallustii tradita quod attinet, quum ea jam dudum subditicia esse exploratum sit, (Cf. Jordan de suas. ad. Cæs. senem de rep. inscriptis, et nuperrime, de Sallustii in Ciceronem declamatione, in Herm. V, x1, 3, 1876), nullius fere utilitatis esse poterant; pauca tamen exempla ex duobus ad Cæsarem epistolis hausimus, sed tantum ubi alia quoque genuina Sallustii exempla essent, nunquam vero ita ut incertæ auctoritatis locutiones aut constructiones Sallustio assignaremus.

Propositum vero nostrum ita instituimus ut hunc ordinem sequeremur qui rerum naturæ maxime conveniret; itaque totum opus in quinque partes distribuendum putavimus, quarum in prima de elementis, in

« IndietroContinua »