Immagini della pagina
PDF
ePub

Adrianus Imperator qui Sallustianum stylum maxime commendabat, uti refert Suidas, ejus opera in graecam linguam a Zenobio Sophista transferri jussit.

Elisabeth Britannorum Regina, cujus ingenii et scientiae politicae fama est percelebris, Sallustium anglice interpretata est, et sua manu scripsit.

Recenter verò Gabriel Hispaniarum Princeps in proprium idioma Sallustium vertit, ornatumque eruditissimis notis, et dissertatione doctissima de Phaeniciorum eorumque coloniarum alphabeto et lingua, Matriti elegantissimis formis edidit anno MDCCLXXII.

De editionibus vero, quae nihil aliud quam textum comprehendunt, mentionem facere supervacaneum ducimus; quisque enim earum potest indicem consulere in Bibliotheca Arwodiana, aut in Manuali Brunetii. Sat erit dicere editiones Elzeviriorum, Barbou et Comini castigatione et nitore caeteris esse praeferendas,

Quum autem nobis proposuerimus commentarium proferre, quo Sallustianos libros, studio dedita juventus facilius intelligat, usi sumus operibus interpretum, quos supra meminimus, et praecipue Brossi, Abideni et Cortii.

Verentes tamen ne inobservata ulla nos fuge. rit difficultas, ad amicitiam confugimus Benedicti Perotti Vercellensis, in Casalensi Lyceo humanitatis et litterarum, ac postea Astae Pompejae eloquentiae professoris, viri optimo ingenio et acri judicio, qui cum Sallustii opera suis auditoribus ad plures annos explanaverit, quae sententiae hujus auctoris et verba illustratione indigeant, probe novit quam qui maxime.

Editionem Cominianam praecipue secuti sumus, paucis demptis, in quibus Avercampii et Cortii lectionibus inhaerere satius censuimus.

C. CRISPI SALLUSTII

VITA

C. CRISPI SALLUSTII

VITA

SUPERBIA

UPERBIA gestit humana et quodammodo triumphat si qua forte in illis vitia perspexerit, qui verbis et scriptis aliorum se magistros et censores esse gloriantur. Hac enim ratione pudori, qui ex suorum conscientia vitiorum cuique oritur, sibi videtur consultum. Ita fit ut ejusmodi praeceptoribus nedum levissimi communesque errores, quasi gravissime peccaverint, exprobrentur; sed vel ipsa etiam quandoque eorum honeste facta dolose in malam partem detorqueantur. Hinc factum est, ut Sallustium rerum Romanarum scriptorum facile principem, qui libris suis in pravos hominum mores acerbius est invectus, nonnulli posteriori aevo vitiorum criminumque insimulaverint, quae quidem nemo suae aetatis scriptor unquam memoravit, etiamsi horum nonnulli cum eo palam inimicitias exercuerint, alii adversas partes secuti sint.

Lenaeus quidam Pompeii magni libertus, primus, uti Svetonius refert, ut suum erga patroni memoriam amorem ostentaret, acerbissima satyra eum laceravit, vita scriptisque monstrosum appellans, Catonisque verborum ineruditissimum furem. Deinde aliquis incertae aetatis rhetor, sed certe multo posterior, styli exercendi gratia, geminas de

I De illo gram. c. 15.

« IndietroContinua »