Immagini della pagina
PDF
ePub

posuit Jugurtinae, majorique historiae qua Catilinaria cum Jugurtina conjungebatur, cujus quidem pauca admodum supersunt fragmenta. Familiariter usus est Cornelio Nepote, Messala et Nigidio Figulo, qui ea aetate nobilissimo ingenio floruerunt. Vita functus est anno U. C. 718, Cornificio et Pompejo juniori consulibus, annos natus 51. Heredem ex testamento reliquit filium adoptivum, sororis suae nepotem. Ex marmorea, quae Romae asservatur ejusdem herma, Augusti, ut credibile est, temporibus exculpta, apparet fuisse eum facie decora, fronte grandi, rugosa et gravi, magnis oculis, densa ac promissa barba. Post ejus mortem hi de illo versus Romae scripti vulgatique sunt: Hic erit, ut perhibent doctorum corda virorum,

Crispus Romana primus in historia.

BELLUM CATILINARIUM

SIVE DE

CONJURATIONE CATILINAE.

I. OMNIS homines', qui sese student praestare ceteris animalibus, summa ope niți decet, ne vitam silentio transeant, veluti pecora, quae natura prona, atque ventri obedientia finxit. Sed nostra omnis vis in animo et corpore sita est. Animi imperio, corporis servitio magis utimur: alterum nobis cum diis, alterum cum belluis commune est. Quo mihi rectius esse videtur, ingenii, quam virium opibus gloriam quaerere; et quoniam vita ipsa, qua fruimur, brevis est, memoriam nostri quam maxume longam efficere. Nam divitiarum et formae gloria, fluxa atque fragilis est virtus, clara aeternaque habetur. Sed diu magnum inter mortales certamen fuit, vine corporis, an virtute animi res militaris magis procederet. Nam et prius quam incipias, consulto 3, et ubi consulueris, mature facto opus est. Ita utrumque per se indigens, alterum alterius auxilio eget.

II. Igitur initio reges (nam in terris nomen imperii id primum fuit) diversi, pars ingenium, alii corpus exer

Nomina in is, quorum genitivus pluralis desinit in ium, accusativum pluralem nominativo singulari similem frequenter apud veteres habent.

2 Declivi vultu, vestigio et pabulo proxima. Eo spectat hoc proëmium, ut ostendat animum corpori, ingenium viribus praestare utravis via patere ad gloriam iter: se porro animi ingenii

que virtutem contulisse ad scribenda historiam, non magis ratione quam necessitate.

3 Idest antea consilio, deinde celeritate: primum ad animi virtutem, secundum ad corporis vim refertur.

4 Diversas vias insistentes, dum alii vi corporis, alii virtute animi rem bellicam proficisci arbitrarentur.

:

cebant etiam tum vita hominum sine cupiditate 'agitabatur, sua cuique satis placebant. Postea vero quam in Asia Cyrus, in Graecia Lacedaemonii et Athenienses, coepere urbes atque nationes subigere, lubidinem dominandi caussam belli habere, maxumam gloriam in maxumo imperio putare: tum demum periculo atque negotiis compertum est, in bello plurimum ingenium posse. Quod si regum atque imperatorum animi virtus in pace ita, ut in bello valeret, aequabilius atque constantius sese res humanae haberent: neque aliud alio ferri, neque mutari ac misceri omnia cerneres. Nam imperium facile iis artibus retinetur, quibus initio partum est. Verum ubi pro labore desidia, pro continentia et aequitate lubido atque superbia invasere; fortuna simul cum moribus inmutatur. Ita imperium semper ad optumum quemque a minus bono trasfertur. Quae homines arant, navigant, aedificant, virtuti omnia parent. Sed multi mortales dediti ventri atque somno, indocti incultique vitam sicuti peregrinantes transigere: quibus profecto contra naturam corpus voluptati, anima oneri fuit. Eorum ego vitam mortemque juxta aestumo, quoniam de utraque siletur. Verum enimvero is demum mihi vivere atque frui anima videtur, qui aliquo negotio intentus, praeclari facinoris aut artis bonae famam quaerit. Sed in magna copia rerum, aliud alii natura iter ostendit.

3

6

4

III. Pulchrum est bene facere Reipublicae: etiam bene dicere haud absurdum est. Vel pace, vel bello. clarum

[ocr errors]

1 Poetarum more quasi de aureo saeculo loquitur.

2 Cyrus Cambysis filius, Astiagis nepos a Medis ad Persas imperium transtulit. Lacedaemonii terra, Athenienses mari, totius Graeciae principatum obtinueruut. Antiquiores historiae de Nino, de Sesostride, de Tanai,

Sallustii temporibus, paene pro fabulis habebantur.

3 Quid quid agunt terra et mari. 4 Qui qua transeunt, nullum sui vestigium relinquunt.

5 Quibus potest fama comparari. 6 Opes ac divitias ex alia regione in aliam deportari.

7

Sua laude non caret.

fieri licet. Et qui fecere et qui facta aliorum scripsere, multi laudantur. Ac mihi quidem, tametsi haudquaquam par gloria sequatur scriptorem et auctorem rerum ; tamen in primis arduum videtur res gestas scribere primum, quod facta dictis sunt exaequanda : dehinc, quia plerique, quae delicta reprehenderis, malivolentia et invidia dicta putant: ubi de magna virtute atque gloria bonorum memores, quae sibi quisque facilia factu putat, aequo animo accipit: supra ea ', veluti ficta pro falsis ducit. Sed ego adolescentulus initio, sicuti plerique, studio ad Rempublicam latus sum, ibique mihi adversa multa fuere. Nam pro pudore, pro abstinentia, pro virtute; audacia, largitio avaritia vigebant. Quae tametsi animus aspernabatur, insolens malarum artium; tamen inter tanta vitia, imbecilla aetas ambitione corrupta tenebatur: ac me, cum ab reliquorum malis moribus dissentirem, nihilominus honoris cupido eadem quae ceteros, fama atque invidia vexabata.

IV. Igitur ubi animus ex multis miseriis atque periculis requievit, et mihi reliquam aetatem a Republica procul habendam decrevi; non fuit consilium secordia atque desidia bonum otium conterere, neque vero agrum colendo aut venando, servilibus officiis 5 intentum, aetatem agere : sed a quo incepto studioque me ambitio mala detinuerat, codem regressus, statui res gestas populi Romani carptim, ut quaeque memoria digna videbantur, prescribere eo magis quod mihi a spe, metu, partibus Reipublicae animus liber erat. Igitur de Catilinae conjuratione, quam verissime potero, paucis absolvam. Nam id facinus in primis ego memorabile existumo, sceleris atque periculi novitate.

1 Idest sibi impossibilia. 2 Epulis, conviviis, frumento distributo captabantur suffragia, 3 Ut largirentur, opus erat aliquos expilare.

:

4 Eum honorum et famae cupido vexabat, atque aliorum gloriae invidia.

5 Quae corporis servitio, non animi virtute parantur.

De cujus hominis moribus pauca prius explananda sunt, quam initium narrandi faciam.

3

V. Lucius Catilina ', nobili genere natus, fuit magna vi et animi et corporis, sed ingenio malo pravoque. Huic ab adolescentia bella intestina, caedes, rapinae, discordia civilis, grata fuere; ibique juventutem suam exercuit. Corpus patiens inediae, vigiliae, algoris, supra quam cuique credibile est. Animus audax, subdolus, varius, cujus rei libet simulator ac dissimulator 3, alieni adpetens, sui profusus, ardens in cupiditatibus, satis loquentiae *, sapientiae parum. Vastus animus, inmoderata, incredibilia, nimis alta semper cupiebat. Hunc, post dominationem L. Sullae3, lubido maxima invaserat Reipublicae capiundae : neque id quibus modis adsequeretur, dum sibi regnum pararet, quidquam pensi habebat. Agitabatur magis magisque in dies animus ferox, inopia rei familiaris et conscientia scelerum: quae utraque his artibus auxerat, quas supra memoravi: incitabant praeterea corrupti civitatis mores, quos pessuma ac diversa inter se mala, luxuria atque avaritia vexabant. Res ipsa hortari videtur, quoniam de moribus

I L. Catilina Q. Sergii in Italico bello quaestoris filius fuit. Natus est anno U. C. 646, Sulpitio Galba et Emilio Scauro Coss. Adolescens adhuc cum in Sullanis partibus fuisset, Q. Cecilium equitem Rom.sororis suae Sergiae conjugem interfecit, ac postea Sullam adiit rogans ut illum proscriberet. Praeter multa alia crudelia facinora, M. Marii Gaditani, qui bis praetor fuerat, caput ad Sullam in foro sedentem detulit: anno 674 quaestor electus fuit et Curionis in Macedonia legatus strenue sese gessit inde praetor Africam provinciam obtinuit, qua vexata repetundarum accusalus fuit.

7

2 Ex patritia familia Sergia, de qua Virgilius Aeneid. 1, 5:

Sergestusque domus, tenet a quo Sergia nomen. 3 Simulator dicitur qui id esse ostendit, quod non est ; dissimulator contra qui id non esse, quod est.

4 Loquacitas inanisque verborum copia.

5 Hic ille est notissimus Sulla, cognomento felix, qui, Mario oppresso, dictaturam Romae et summum imperium obtinuit.

6 Pensum a pendo: neque curahat, dum sibi regnum pararet, quibus modis assequeretur. 7 Quod altera pecuniam profundit, altera rapit.

« IndietroContinua »