Immagini della pagina
PDF
ePub

civitatis tempus admonuit, supra repetere ac paucis instituta majorum, domi militiaeque, quomodo Rempublicam habuerint, quantamque reliquerint: ut paullatim inmutata, ex pulcherruma et optima pessuma ac flagitiosissuma facta sit, disserere.

que

VI. Urbem Romam, sicuti ego accepi, condidere atque habuere initio Trojani, qui, Aenea duce, profugi sedibus incertis vagabantur; cumque his Aborigines, genus hominum agreste, sine legibus, sine imperio, liberum atque solutum. Hi, postquam in una moenia convenere, dispari genere, dissimili lingua, alii alio more viventes, incredibile memoratu, quam facile coaluerint. Sed postquam res eorum civibus, moribus, agris aucta, satis prospera satisque pollens videbatur; sicuti pleraque mortalium habentur, invidia ex opulentia orta est. Igitur reges populi3 finitimi bello tentare. Pauci ex amicis auxilio esse: nam caeteri, metu perculsi, longe a periculis aberant. At Romani, domi militiaeque intenti, festinare, parare, alius alium hortari; hostibus obviam ire; libertatem, patriam parentesque armis tegere. Post, ubi pericula virtute propulerant, sociis atque amicis auxilia portabant: magisque dandis, quam accipiundis beneficiis amicitias parabant : imperium legitimum, nomen imperii regium habebant : delecti, quibus corpus annis infirmum, ingenium sapientia validum erat, Reipublicae consultabant. Hi vel aetate, vel curae similitudine Patres adpellabantur. Post, ubi regium imperium, quod initio conservandae libertatis atque augendae Reipublicae fuerat, in superbiam

1 Italiae incolae antiquissimi, quasi sine origine.

2 Turnus, Mezentius, Acron, Tatius.

3 Sabini, Hetrusci, Latini ec. 4 Qui, quam patres familiae, Reipublicae curam habebant.

5 Centum delecti a Romulo, deinde alii adsciti fuerunt et cum primis scripti; unde omnes postea patres conscripti appellati sunt. 6 Rex enim initio nihil agebat sine auctoritate patrum,

2

dominationemque convertit; inmutato more, annua imperia binosque imperatores sibi fecere. Eo modo minime posse putabant per licentiam insolescere animum humanum.

4

VII. Sed ea tempestate coepere se quisque magis extollere, magisque ingenium in promtu habere 3. Nam regibus boni quam mali suspectiores sunt semperque his aliena virtus formidolosa est. Sed civitas, incredibile memoratu est, adepta libertate, quantum brevi creverit tanta cupido gloriae incesserat. Jam primum juventus, simul ac belli patiens erat, in castris per laborem usu militiam discebat: magisque in decoris armis et militaribus equis, quam in scortis atque conviviis, libidinem habebat. Igitur talibus viris non labor insolitus, non locus ullus asper aut arduus erat, non armatus hostis formidolosus: virtus omnia domuerat sed gloriae maxumum certamen inter ipsos erat. Se quisque hostem ferire, murum adscendere, conspici dum tale facinus faceret, properabat eas divitias, eam bonam famam magnamque nobilitatem putabant : laudis avidi, pecuniae liberales erant : gloriam ingentem, divitias honestas volebant. Memorare possem, quibus in locis maxumas hostium copias populus Romanus parva manu fuderit, quas urbes natura munitas pugnando ceperit, ni ea res longius nos ab incoepto traheret.

:

VIII. Sed profecto Fortuna in omni re dominatur : ea res cunctas ex lubidine, quam ex vero, celebrat obscuratque. Atheniensium res gestae, sicuti ego aestumo, satis

1 Tarquinium intelligit, cui superbi cognomen facta addiderunt: dominationem pro tyrannide. 2 Consules Junius Brutus et Collatinus.

3 Quisque non amplius virtutem suam occultabat.

4 Id est quam primum per aeta

tem belli laboribus ferendis par erat. Ea vero aetas apud Romanos erat annorum decem et septem.

5 Libido in bonam et malam partem sumitur. Hic significat; studium ponebat, delectabatur.

amplae magnificaeque fuere; verum aliquanto minores tamen, quam fama feruntur. Sed quia provenere ibi scriptorum magna ingenia ', per terrarum orbem Atheniensium facta pro maxumis celebrantur. Ita eorum, qui ea fecere, virtus tanta habetur, quantum verbis ea potuere extollere praeclara ingenia. At populo Romano numquam ea copia fuit ; quia prudentissimus quisque negotiosus maxume erat: ingenium nemo sine corpore exercebat: optumus quisque facere, quam dicere; sua ab aliis benefacta laudari, quam ipse aliorum narrare malebat.

IX. Igitur domi militiaeque boni mores colebantur. Concordia maxuma, minuma avaritia erat: jus bonumque apud eos non legibus magis, quam natura, valebat. Jurgia, discordias, simultates cum hostibus exercebant: cives cum civibus de virtute certabant in suppliciis deorum magnifici, domi parci, in amicos fideles erant. Duabus his artibus, audacia in bello; ubi pax evenerat, aequitate, seque remque publicam curabant. Quarum rerum ego maxuma documento haec habeo ; quod in bello saepius vindicatum est in eos, qui contra imperium in hostem pugnaverant, quique tardius, revocati, praelio excesserant, quam qui signa relinquere, aut pulsi loco cedere ausi erant. In pace vero beneficiis magis, quam metu imperium agitabant; et, accepta injuria, ignoscere, quam persequi, malebant.

3

X. Sed ubi labore atque justitia Respublica crevit; reges magni bello domiti ; nationes ferae et populi ingentes

4

1 Herodotus, Thuydides, Xenophon.

2 Dicebantur supplicia a diis supplicandis.

3 In his fuit Manlius, quem Torquatus pater virgis coesum capite mulctavit, quod contra imperium victoriam reportasset.

4 Perses Macedoniae, Jugurtha Numidiae, Mithridates Ponti, Tygranes Armeniae.

5 In Asia Colchi, Iberi, Albani, Pontici, Isauri, Galatae; in Europa omnes Italiae gentes, Hispani, Galli, Inalpini, Graeci,

Thraces ec.

2

vi subacti; Carthago, aemula imperii Romani, a stirpe interiit; cuncta maria terraeque patebant fortuna saevire ac miscere omnia coepit. Qui labores, pericula, dubias atque asperas res facile toleraverant, iis otium, divitiae, optandae aliis, oneri miseriaeque fuere. Igitur primo pecuniae, dein imperii cupido crevit ea quasi materies omnium malorum fuere. Namque avaritia fidem, probitatem ceterasque artes bonas subvertit; pro his superbiam, crudelitatem, deos neglegere, omnia venalia habere, edocuit ambitio multos mortalis falsos fieri subegit; aliud clausum in pectore, aliud in lingua promtum habere; amicitias inimicitiasque non ex re, sed ex commodo aestumare; magisque vultum, quam ingenium bonum habere. Haec primo paullatim crescere, interdum vindicari. Post, ubi contagio quasi pestilentia, invasit; civitas inmutata, imperium ex justissumo atque optumo crudele intolerandumque factum.

4

[ocr errors]

XI. Sed primo magis ambitio, quam avaritia, animos hominum exercebat: quod tamen vitium propius virtutem erat. Nam gloriam, honorem, imperium, bonus, ignavus aeque sibi exoptant: sed ille vera via nititur; huic quia bonae artes desunt, dolis atque fallaciis contendit. Avaritia pecuniae studium habet; quam nemo sapiens concupivit. Ea quasi venenis malis imbuta, corpus animumque virilem effeminat: semper infinita, insatiabilis est: neque copia neque inopia minuitur. Sed, postquam L. Sulla, armis recepta Republica, bonis initiis malos eventus habuit; rapere omnes, trahere: domum alius, alius agros cupere :

1 Diu cum populo Romano de imperio orbis terrarum certavit. Deleta est a P. Africano juniore anno U. C. 607.

2 Quia corruptionis morum et inde proscriptionis caussae fuere. 3 Legibus de ambitu et de pecuniis repetundis.

5

4 Vera pro aequa; ille bonus, huic ignavo.

5 Nam L. Cornelius Sulla ab initio publicae utilitatis causa agere videbatur, inde Rempublicam occupavit, tyrannidemque in cives Romanos exercuit, De co sic scribit Val. Max. 1. 9,

I

neque modum neque modestiam victores habere; foeda crudeliaque in civis facinora facere. Huc accedebat, quod L. Sulla exercitum, quem in Asia ductaverat, quo sibi fidum faceret, contra morem majorum luxuriose nimisque liberaliter habuerat. Loca amoena, voluptaria facile in otio ferocis militum animos molliverant. Ibi primum insuevit exercitus populi Romani amare, potare; signa, tabulas pictas, vasa caelata mirari; ea privatim ac publice rapere ; delubra deorum spoliare; sacra profanaque omnia polluere. Igitur ii milites, postquam victoriam adepti sunt, nihil reliqui ' victis fecere. Quippe secundae res sapientium animos fatigant ne illi 3, corruptis moribus, victoriae temperarent",

2

6

[ocr errors]

XII. Postquam divitiae honori esse coepere, et eas gloria, imperium, potentia sequebatur; hebescere virtus 5 paupertas probro haberi, innocentia pro malivolentia duci coepit. Igitur ex divitiis juventutem luxuria atque avaritia cum superbia invasere: rapere, consumere; sua parvi pendere, aliena cupere; pudorem, pudicitiam, divina atque humana promiscua; nil pensi neque moderati habere. Operae pretium est, cum domos atque villas cognoveris in urbium modum exaedificatas, visere templa deorum, quae nostri majores, religiosissumi mortales, fecere. Verum illi delubra deorum pietate, domos suas gloria decorabant; neque victis quidquam, praeter injuriae licentiam, eripiebant. At hi contra, ignavissumi homines, per summum scelus, omnia ea sociis adimere, quae fortissumi viri vi

c. 11. Egregie auctoritate nobilitatis defensa, crudeliter totam urbem atque omnes Italiae partes civilis sanguinis fluminibus inundavit.

I Licenter, quia omnia quae libuisset, committere patieba

tur.

2 Omnia illis abstulere.
3 Tantum abest ut illi.
4 Modum ponerent.

5 Minus ejus stimulis excitabantur.

6 Quasi scilicet eo sit abstinens, ut alios increpare et damnare possit.

« IndietroContinua »