Immagini della pagina
PDF
ePub

C. CRISPI SALLUSTII

HISTORIARUM ORATIONES

EX MSS. VATICANO

13

M. AEMILII LEPIDI

CONSULIS

ORATIO

CONTRA SULLAM

AD POPULARES SUAE CONJURATIONİŞ

I. CLEMENTIA et probitas vestra, Quirites, quibus per eaeteras gentis maxumi et clari estis, plurimum timoris mihi faciunt, advorsus tyrannidem L. Sullae: ne aut ipsi, nefanda quae aestumatis, ea parum credendo de aliis circumveniamini: ( praesertim cum illi spes omnis in scelere atque perfidia sit; neque se aliter tutum putet, quam si pejor atque intestabilior metu vestro fuerit, quo captivis libertatis curam miseria eximat ;) aut si provideritis, in tutandis periculis magis, quam in ulciscendo teneamini.

2

II. Satellites quidem ejus, homines maxumi nominis, non minus optumis majorum exemplis, nequeo satis mirari; dominationis in vos servitium suum mercedem dant3; et utrumque * per injuriam malunt, quam optumo jure liberi agere: praeclara Brutorum atque Aemiliorum et Lutatiorum proles, geniti ad ea, quae majores virtute peperere, subvertunda.

1 De hac voce, vide pag. 128,

n. 3.

2 Idest: Vobis captivis. Homines enim miseri et in servilem conditionem projecti, curam liber

tatis amittunt.

3 Ut vobis imperent, Sullae servi fiunt.

4 Scilicet: dominationem Sullae, et proprium servitium.

Nam quid a Pyrrho, Hannibale Philippoque et Antiocho defensum est aliud, quam libertas, et suae cuique sedes, neu cui, nisi legibus, pareremus? Quae cuncta saevus iste Romulus', quasi ab externis rapta, tenet: non tot exercituum clade, neque consulis et aliorum principum, quos fortuna belli consumserat, satiatus; sed tum crudelior, quum plerosque secundae res in miserationem ex ira vertunt. Quin solus omnium, post memoriam hominum, supplicia in post futuros3 composuit: queis prius injuria quam vita certa esset: pravissumeque per sceleris immanitatem adhuc tutus furit; dum vos, metu gravioris servitii, a repetunda libertate terremini.

III. Agendum atque obviam eundum est, Quirites, ne spolia vestra penes illum sint; non prolatandum, neque votis paranda auxilia ; nisi forte speratis, per taedium jam aut pudorem tyrannidis, esse eum per scelus occupata periculosius dimissurum. At ille eo processit, uti nihil gloriosum, nisi tutum, et omnia retinendae dominationis honesta existumet. Itaque illa quies et otium cum libertate, quae multi probi potius quam laborem cum honoribus capessebant, nulla sunt. Hac tempestate serviundum, aut imperitandum; habendus metus est, aut faciundus, Quirites. Nam quid ultra? Quaeve humana superant 5, aut divina inpolluta sunt?

Pro: Ab armis Pyrrhi Hannibalisque vindicatum - Pyrrhus Epirotarum rex in auxilium Tarentinis contra Romanos venit, adversus quos vario marte pugnavit. De Hannibale, vide pag 72, n. 7: de Philippo et Antiocho dicetur infra pag. 216, n. 1.

2 Sulla appellatur hic Romulus, quod novi status auctor fuerit, tyrannidem in populum Romanum antea liberum exercendo.

3 Quia etiam non natis servitutem intulit, cum proscriptorum liberos a jure petendi honores

prohibuit.

4 Et tamen post tot cives peremtos, post exhaustam coedibus urbem, in publicum progressus, populo et patribus nihil tale expectantibus, media concione, virgas et secures fregit, lictores ab se dimisit, et dictaturam ultro deposuit: id eo consilio se facere professus, ut privatus omnium, quae in Republica egisset, rationem redderet.

5 Quid juris reliqui habemus, quid imperii, gloriae, legum, opum?

« IndietroContinua »