Immagini della pagina
PDF
ePub

ab eo peperere? Imo despecti et indigni Republica habiti, predae loco aestumantur, quippe metu pacem repetentes, quo habitam amiserant. Equidem a principio, cum Etruriam conjurare, proscriptos accersiri, largitionibus Rempublicam lacerari videbam, maturandum putabam et Catuli consilia cum paucis secutus sum.

III. Caeterum illi, qui gentis Aemiliae benefacta extollebant, et ignoscendo populi Romani magnitudinem auxisse, nusquam etiam tum Lepidum progressum videbant; cum privata arma' opprimundae libertatis cepisset, sibi quisque opes aut patrocinia quaerendo, consilium publicum corruperunt. At tum erat Lepidus latro cum calonibus et paucis sicariis ; quorum nemo non diurna mercede vitam mutaverit: nunc est proconsul cum imperio non empto, sed dato a vobis, cum legatis adhuc jure parentibus; et ad eum concurrere homines omnium ordinum corruptissumi, flagrantes inopia et cupidinibus, scelerum conscientia exagitati: quibus quies in seditionibus in pace turbae sunt: hi tumultum ex tumultu, bellum ex bello serunt; Saturnini olim, post Sulpicii, dein Marii, Damasippique, nunc Lepidi satellites.

IV. Praeterea Etruria, atque omnes reliquiae belli adrectae: Hispaniae armis solicitatae: Mithridates in latere vectigalium nostrorum, quibus adhuc sustentamur, diem bello circumspicit: quin, praeter idoneum ducem, nihil abest ad subvertendum imperium. Quod ego vos oro atque obsecro, P. C., ut animadvortatis, neu patiamini licentiam scelerum, quasi rabiem, ad integros contactu procedere. Nam, ubi malos praemia sequuntur, haud facile quisquam gratuito bonus est. An exspectatis, dum, exercitu rursus admoto, ferro atque flamma urbem invadat? Quod multo propius est' ab

1 Privata arma vocat, quae Lepidus privato consilio, nullo senatus consulto aut populi jussu, ceperat.

2 Cum tam facile bellum civile susceperit Lepidus, cum paucis calonibus et sicariis; facilius nunc, cum exercitum opprimen

co, quo agitat, statu, quam ex pace et concordia ad arma civilia quae ille advorsum divina et humana omnia cepit, non pro sua aut quorum simulat injuria', sed legum ac libertatis subvertundae.

V. Angitur enim ac laceratur animi cupidine et noxarum metu, expers consilii, inquies: haec atque illa tentans, metuit otium, odit bellum, luxu atque licentia carendum videt, atque interim abutitur vestra secordia. Neque mihi satis consilii, metum, an ignaviam, an dementiam eam adpellem: qui videmini intenta mala quasi fulmen optare se quisque ne adtingat, sed prohibere ne conari quidem. Et, quaeso, considerate, quam conversa rerum natura sit. Antea malum publicum, occulte; auxilia palam instruebantur, et eo boni malos facile anteibant: nunc pax et concordia disturbantur palam, defenduntur occulte. Quibus illa placent, in armis sunt; vos, in metu. Quid exspectatis? nisi forte pudet, aut piget recte facere. An Lepidi mandata 3 animos movent? qui placere ait sua cuique reddi, et aliena tenet : belli jura rescindi, cum ipse armis cogat: civitatem confirmari, quibus ademtam negat: concordiae gratia plebei tribuniciam potestatem restitui, ex qua omnes discordiae ac

censae,

VI. Pessume omnium atque impudentissime, tibi ne egestas civium et luctus curae sunt, cui nihil est domi, nisi armis partum aut per injuriam? Alterum consulatum petis, quasi primum reddideris: bello concordiam quaeris, quo parta disturbatur: nostri proditor, istis infidus, hostis omnium bonorum. Ut te neque hominum, neque deorum pudet, quos perfidia aut perjurio violasti! Qui, quando talis es, maneas

dae libertatis causa susceperit, urbem occupabit.

1 Aut eorum, pro quorum injuria arma sumsisse simulat.

2 Quasi fulmen foret, quod

prohibere non posset.

5 Legatos miserat Lepidus, quibus mandata dederat ad senatum populumque Romanum de suo consilio, quod hic exponitur.

in sententia et retineas arma, te hortor: neu prolatandis seditionibus inquies ipse, nos in solicitudine retineas. Neque te provinciae, neque leges, neque dii Penates civem patiuntur. Perge, qua coepisti, ut quam maturrume merita invenias. Vos autem, P. C., quousque cunctando Rempublicam intutam patiemini, et verbis arma tentabitis? Delectus advorsum vos habiti ; pecuniae publice et privatim extortae ; praesidia deducta atque inposita; ex lubidine leges imperantur: cum interim vos legatos et decreta paratis.

VII. Et quanto, mehercule, avidius pacem petieritis, tanto bellum acrius erit: cum intelleget se metu magis, quam aequo et bono sustentatum. Nam qui turbas et caedem civium odisse ait, et ob id, armato Lepido, vos inermos retinet, quae victis toleranda sunt, ea, cum facere possitis, patiamini potius censet. Ita illi a vobis pacem, vobis ab illo bellum suadet. Haec si placent, si tanta torpedo animos obpressit, ut obliti scelerum Cinnae, cujus in urbem reditu decus atque ordines omnes interierunt, nihilo minus vos atque conjuges et liberos Lepido permissuri sitis; quid opus decretis? Quid auxilio Catuli? Quin is et alii boni Rempublicam frustra curant. Agite, uti lubet; parate vobis Cethegi atque alia proditorum patrocinia, qui rapinas et incendia instaurare cupiunt, et rursus advorsum deos Penates manus armare. Sin libertas et bella magis placent, decernite digna nomine, et augete ingenium viris fortibus. Adest novus exercitus, et ad hoc coloniae veterum militum, nobilitas omnis, duces optumi; fortuna meliores sequitur. Jam illa quae collecta sunt secordia nostra, dilabentur. Quare ita censeo: quoniam Lepidus exercitum, privato consilio paratum cum pessumis et hostibus Reipublicae, contra hujus ordinis auctoritatem ad urbem ducit; ut Appius Claudius interrex cum Q. Catulo proconsule et ceteris, quibus imperium est, urbi praesidio sint operamque dent, ne quid Respublica detrimenti capiat.

[blocks in formation]

I. Si advorsus vos patriamque et deos Penates, totiens labores et pericula suscepissem, quotiens a prima adolescentia ductu meo scelestissumi hostes fusi et vobis salus quaesita est: nihil amplius in absentem me statuissetis, quam adhuc agitis, P. C., quem contra aetatem ' projectum ad bellum saevissumum, cum exercitu optume merito, quantum est in vobis, fame, miserruma omnium morte, confecistis. Hac in spe populus Romanus liberos suos ad bellum misit? Haec sunt praemia pro vulneribus et totiens ob Rempublicam fuso sanguine? Fessus scribundo mittundoque legatos, omnis opes et spes privatas meas consumsi: cum interim a vobis per triennium vix annuus sumtus datus est.

II. Per deos inmortalis, utrum censetis me vicem aerarii praestare, an exercitum sine frumento et stipendio habere posse? Equidem fateor, me ad hoc bellum majore studio, quam consilio, profectum: quippe qui nomine modo imperii a vobis accepto, diebus quadraginta exercitum paravi, hostisque in cervicibus jam Italiae agentis ab Alpibus in Hispaniam submovi. Per eas, iter aliud atque Hannibal, nobis opportunius patefeci. Recepi Galliam, Pyrenaeum, Laletaniam, Ilergetum : et primum impetum Sertorii victoris, no

Pompejus tunc nondum triginta annos attigerat. 2 De itinere Pompeji per Alpes

vide Compendium Historicum pag. 180, l. 10.

vis quidem militibus et multo paucioribus, sustinui : hiememque in castris inter saevissumos hostis, non per oppida. neque ex ambitione mea ', egi. Quid dein proelia aut expeditiones hibernas, oppida excisa aut recepta enumerem, quando res plus valent, quam verba? Castra hostium apud Sucronem capta, et proelium apud flumen Durium3, et dux hostium C. Herennius cum urbe Valentia et exercitu deleti, satis clara vobis sunt: pro quis, o grati patres, egestatem et famem redditis. Itaque meo et hostium exercitui par conditio est. Namque stipendium neutri datur: victor uterque in Italiam venire potest “.

III. Quod ego vos moneo quaesoque, ut animadvortatis, neu cogatis necessitatibus privatim mihi consulere. Hispaniam citeriorem, quae non ab hostibus tenetur, nos aut Sertorius ad internecionem vastavimus; praeter maritumas civitates, quae ultro nobis sumtui onerique: Gallia superiore anno Metelli exercitum stipendio frumentoque aluit: et nunc malis fructibus ipsa vix agitat. Ego non rem familiarem modo, verum etiam fidem consumsi. Reliqui vos estis: qui nisi subvenitis, invito et praedicente me, exercitus hinc et cum eo omne bellum Hispaniae in Italiam transgredietur.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]
« IndietroContinua »