Immagini della pagina
PDF
ePub

ereta, vos exsequendo rata efficitis, Quirites: ultroque licentiam in vos auctum atque adjutum properatis.

2

IV. Neque ego vos ultum injurias hortor; magis uti requiem cupiatis: neque discordias, ut illi criminantur, sed earum finem volens, jure gentium res repeto et, si pertinaciter retinebunt, non arma neque secessionem, tantummodo, ne amplius sanguinem vestrum praebeatis, censeo. Gerant habeantque suo modo imperia: quaerant triumphos Mithridatem. Sertorium et reliquias exsulum persequantur cum imaginibus suis. Absit periculum et labos, quibus nulla pars fructus est; nisi forte repentina ista frumentaria lege 3 munia vestra pensantur. Qua tamen quinis modiis libertatem omnium aestumavere, qui profecto non amplius possunt alimentis carceris. Namque, ut illis exiguitate mors prohibetur 5, senescunt vires: sic neque absolvit cura familiari tam parva res et ignavissumi quique tenuissima spe frustrantur; quae tamen quamvis ampla, quoniam servitii pretium ostentaretur, cujus torpedinis erat decipi et vestrarum rerum ultro injuria gratiam debere? Namque alio modo neque valent in universos, neque conabuntur.

1 Res nobis ablatas; tribuniciam potestatem, aerarium, provincias et cetera, quorum mentionem fecit.

2 Acriter increpat ignavam nobilitatem, cui, si plebes dereliquerit, nihil erit praeter imagines fumosas, quibus pro militibus uti possit.

3 De hac lege a Graccho lata, a Sulla abrogata, et nunc denuo restituta vide notam pag. 197,

not. I.

4 Idest non amplius sunt quam alimenta carcere inclusis praebita.

[ocr errors]

8

5 Paucis nutrimentis mors tantum arcetur, non autem robusta valetudo comparatur.

6 Quini modii neminem ex plebe cura familiari liberant, quin potius quaerenda plura, quae sufficiant familiae.

7 Ignavi, qui suae rei familiari non aliunde prospiciunt, hac spe decipiuntur; sperant enim quinis his modiis posse se suosque sustentare.

8 Cum frumentum populi Romani sit, nemo pro suis rebus gratiam habere debet. 9 Nisi per largitiones.

3

2

I

V. Cavendus tamen dolus est. Itaque simul comparant delenimenta, et differunt vos in adventum Cn. Pompeji : quem ipsum ubi pertimuere, sublatum in cervices suas mox demto metu lacerant. Neque eos pudet vindices, uti se ferunt, libertatis, tot viros, sine uno aut remittere injuriam 3 non audere, aut jus non posse defendere. Mihi quidem satis spectatum est, Pompejum, tantae gloriae adolescentem, malle principem volentibus vobis esse, quam illis dominationis socium, auctoremque in primis fore* tribuni. ciae potestatis. Verum, Quirites, antea singuli cives in pluribus, non in uno cuncti praesidia habebatis: neque mortalium quisquam dare aut eripere talia unus poterat. Itaque verborum satis dictum est. Neque enim ignorantia res claudit 5. Verum occupavit vos nescio quae torpedo, quia neque gloria movemini, neque flagitio; cunctaque praesenti ignavia mutastis: abunde libertatem rati, quia tergis abstinetur, et huc ire licet atque illuc, munere ditium dominorum 7.

8

VI. Atque haec eadem non sunt agrestibus ; sed cae

1 Quando praesens est cum imperio et exercitu, tunc ti

ment.

2 Illos vindices, qui tot numero viri sunt, non pudet nihil posse sine uno Pompejo. 3 Tollere injuriam, qua adficiunt plebem.

4 Nec Macrum fefellit opinio: nam Pompejus ex Hispania victor Romam reversus, auctor fuit, ut tribunis plebis antiqua jura restituerentur, suffragante Caesare, qui populum maxime fovebat, ut ejus ope sibi viam ad principatum sterneret, anno 683, Gn. Pompejo et M. Licinio Crasso Coss. Vide Compendium Historicum pag. 184, 1. 1 et seq. 5 Idest claudicat. Non propter

--

ignorantiam res minus procedit, quam a vobis contendo, nempe ut vos vindicetis a dominatione paucorum.

6 Ut paullulum quieti esse possitis, omnia deseruistis.

7 Ditiores domini plures servos alebant, et in multitudine peccantes faciles apud dominum latebant; hinc et tergis abstinebatur, et huc illuc ire licebat.

8 Plebs rustica durioris erat conditionis, quam urbana: delectibus vexabatur, agris suiș pellebatur, aut cum seditiones et civiles turbae exarserant prout adversae parti addicta fuerat, caedebatur; ideoque nec terga, nec vitam ipsam libera habebat.

[ocr errors]

duntur, inter potentium inimicitias, donoque dantur in provincias magistratibus. Ita pugnatur et vincitur a paucis plebes, quodcumque adcidit, pro victa est : et in dies magis erit: si quidem majore cura dominationem illi retinuerint, quàm vos repetiveritis libertatem.

Idest: in commodum paucorum.

[blocks in formation]

I. REX MITHRIDATES REGI ARSAGI S. Omnes qui secun

dis rebus suis ad belli societatem orantur, considerare debent, liceat ne tum pacem agere. Dein quod quaeritur, satis ne pium, tutum, gloriosum, an indecorum sit. Tibi perpetua pace frui liceret, nisi hostes opportuni et scelestissumi. Egregia fama, si Romanos oppresseris, futura est. Neque petere audeam societatem, et frustra mala mea cum tuis bonis misceri sperem. Atqui ea, quae te morari posse videntur, ira in Tigranem recentis belli et meae res parum prosperae, si vera aestumare voles, maxume hortabuntur.

II. Ille enim obnoxius, qualem tu voles, societatem accipiet : mihi fortuna, multis rebus ereptis, usum dedit bene suadendi: et, quod florentibus optabile est, ego non validissimus praebeo exemplum, quo rectius tua componas. Namque Romanis, cum nationibus, populis, regibus cunctis una et ea vetus caussa bellandi est, cupido profunda imperii et divitiarum : qua primum cum rege Macedonum Philippo bellum sumṣere. Dum a Carthaginiensibus premeban

1 Arsaces commune regum Parthorum nomen proprium hujus fuit Fraates tertius, Pacori primi filius. Haec epistola illustratur ex Compendio Histo

rico a pag. 184 usq. ad finem. 2 Tigranes paullo ante id tempus de regni finibus cum Arsace certaverat, et Parthorum opes maxime attriverat.

tur, amicitiam simulantes, ei subvenientem Antiochum " concessione Asiae per dolum avertere ac mox a Philippo Antiochus, omni cis Taurum agro et decem millibus talentorum spoliatus est.

2

III. Persen deinde Philippi filium, post multa et varia certamina, apud Samothracas deos acceptum in fidem, callidi et repertores perfidiae, quia pacto vitam dederant, insomniis occidere. Eumenem 3, cujus amicitiam gloriose ostentant, initio prodidere Antiocho pacis mercedem; post Attalum, custodem agri captivi, sumtibus et contumeliis ex rege miserrumum servorum effecere: simulatoque impio testamento, filium ejus Aristonicum 5, quia patrium regnum petiverat, hostium more per triumphum duxere: Asia ab ipsis obsessa est: postremo totam Bithyniam, Nicomede

I

Cum inter Philippum et Antiochum, alterum Macedoniae, alterum Syriae regem, foedus esset, Antiochus multas Asiae civitates cepit. At Romani ut illum a Philippo averterent, amicitiam simulantes loca a suis militibus occupata ei concesserunt; sed postea cum Philippo societate inita, Antiochum Āsia cis Taurum, agro et pecunia spoliaverunt.

2 Perses, a P. Aemilio victus, profugerat in insulam Samothraciam hodie Samadrachi ] ad prospectum Thraciae, sacram et inviolatam, templique se religioni supplicem crediderat: ad eum Gn. Octavius praetor pervenit eique persuasit, ut se Romanorum fidei committeret. Quum Romam in triumphum ductus esset et in carcere inclusus, fama vulgavit eum a militibus prohibitum fuisse somno, et ita paullatim confe

ctum expirasse.

3 Eumenes rex Pergami, Romanorum socius in bello contra Antiochum, multas Syriae provincias hosti ablatas a Romanis obtinuit, quibus deinde per pacis conditiones Antiocho restitutis, Eumenes solus relictus est ad omnem Antiochi impetum propriis viribus sustinendum.

4 Attalus Eumenis frater, ultimus Pergami rex, cum liberos non haberet, haeredem reliquit populum Romanum. Sed rumor fuit vel testamentum simulatum fuisse,vel Attalum,cum testamentum faceret, parum animo valuisse. Hinc Horatius 1. 2, od. 18:

Neque Attali

Ignotus heres regiam occupavi. 5 Aristonicus, non Attali, sed Eumenis ex Ephesia pellice filius, cum paternam haereditatem per arma adire vellet, a M. Aquilio victus et in triumphum ductus, in carcere necatus est.

« IndietroContinua »