Immagini della pagina
PDF
ePub

C. CRISPI SALLUSTII

HISTORIARUM FRAGMENTA

I.

LIBER I.

Res populi Romani, M. Lepido, Q. Catulo coss., ac

deinde militiae et domi gestas composui. Pompejus Messal. de num. et ped. orator.

Exordium Hist. Sallust.

2. Maxumis ducibus, fortibus strenuisque ministris. Diomedes de part. orat. cap. de Homacoptoto.

Res hoc temporis intervallo gestae, in proemio.

3. Neque me diversa pars in civilibus armis movit a vero. Arusianus Mess. de elocut. exempl.

De semetipso Sallust., in proem.

4. Cato Romani generis disertissumus multa paucis absolvit. Mari. Victorin. de inv. l. 1.

De priscis hist. Rom. scriptoribus, in proem.

5. Fannius vero veritatem. Ibid.

Ibid.

6. Nos in tanta doctissumorum hominum copia. Servius in Virg.

7.

Quibus exemplaribus historiam scripserit.

Nihil tam necessarium aut magis cum cura dicendum, quam quod in manibus est. Seneca de benef.

Qua diligentia historia scribenda sit.

8. Recens scripsi. Sosip. Charis. l. 2.

In praefatione, mentio de rebus jam carptim scriptis.

9. Nobis primae dissensiones vitio humani ingenii evenerc, quod inquies atque indomitum semper in certamine libertatis, aut gloriae, aut dominationis agit. Priscianus gram. 1. 3. cap. de comparat.

De antiquo stata Reipub.

10. Male jam adsuetum ad omnis vis controversiarum. Id. lib. 6. de nominat.

Turbae populares a Gracchi tempore solitae.

11. Nam a primordio urbis ad bellum Persi Macedonicum. Id. lib. 17. de construct.

Contentiones fuere de consulata patricios inter et plebejos.

12. At discordia et avaritia atque ambitio, et cetera secundis rebus oriri sueta mala, post Carthaginis excidium maxume aucta sunt. Nam injuriae validiorum, et ob eas discessio plebis a patribus aliaeque dissensiones domi fuere jam inde a principio: neque amplius quam regibus exactis, dum metus a Tarquinio et bellum grave cum Etruria positum est, aequo et modesto jure agitatum: dein servili imperio patres plebem exercere, de vita atque tergo regio more consulere: agro pellere, et, ceteris expertibus, soli in imperio agere. Quibus saevitiis et maxume foenoris onere oppressa plebes, cum assiduis bellis tributum simul et militiam toleraret, armata Montem Sacrum atque Aventinum insedit. Tumque tribunos plebis et alia sibi jura paravit. Discordiarum et certaminis utrimque finis fuit secundum bellum Punicum. S. Augustinus de Civ. D.

De prisco Reipub. statu.

13. Optumis autem moribus et maxuma concordia egit populus Romanus inter secundum atque postremum bellum Carthaginiense. Id.

Ibid.

14. Postquam, remoto metu Punico, simultates exercere

vacuum fuit, plurimae turbae, seditiones, et ad postre

mum bella civilia orta sunt: dum pauci potentes, quorum in gratia plerique concesserant, sub honesto patrum aut plebis nomine, dominationes adfectabant, bonique et mali cives adpellati, non ob merita in Rempublicam, omnibus pariter corruptis, sed uti quisque locupletissumus et injuria validior, quia praesentia defendebat, pro bono ducebatur. Ex quo tempore majorum mores non paullatim, ut antea, sed torrentis modo praecipitati : adeo juventus luxu atque avaritia corrupta est; uti merito dicatur genitos esse, qui neque ipsi habere possent res familiares, neque alios pati. Idem, et Aul. Gell. No

ct. At.

Ibid.

15. Res Romana plurimum imperio valuit. Serv. Sulpitio et Marco Marcello Coss. omnes Galliae, cis Rhenum atque inter mare nostrum atque Oceanum, nisi quae a paludibus inviae fuere, perdomitae. Ammian. Marcel. l. 15.

Galliae a Julio Caesare domitae. De his mentio in proemio.

16. A Graccho graves seditiones ortae. S. Aug. de Civ. D.

De tarbis popul.

17. Quae causa fuerat novandis rebus. Servius Aeneid.

Lex agraria Gracchorum temporibus.

18. Ita fiducia quam argumentis purgatiores dimittuntur. Donat. in Phormion.

Duces, turbae ac satellites seditionnm.

19. Qui quidem mos, uti tabes, in urbem conjectus, Pompejus Fest. de verb. signif.

Mos assuetas ad omnis vis controversiarum.

20. Sanctus aliter et ingenio validus. Sosip. Char. instit.

[blocks in formation]

21. Tantum antiquitatis curaeque majoribus pro gente Italica fuit. Servius in Virg. Bucol.

Bellum Sociale: carae majorum pro urbibus Latinis.

V. 1.

15

22. Dum paullatim suis invicem subveniunt, omnes in bellum acti sunt. Id. Aeneid.

Urbes Latinae paullatim in bellum Sociale actae.

23. Militiae peritus. Arus. Mess. de cloc.

Haec de Pompejo Strabone, de Pontio Telesinio, aut Mithridate.

24. Et Metello procul agente, longa spes auxiliorum. Serv. in Virg. Aeneid.

Agente contra Samnitas, cum Cinna et Marius Romam premerent.

25. Bellum, quibus conditionibus posset, desineret. Idem. Bucol.

Metellus Pius in Samnitas, Romam revocatus, quam urgebant Marias ct Cinna.

26. Cum arae et alia diis sacrata supplicum sanguine foedarentur. Id. Aeneid.

Tempore coedis Marianae ac Sullanarum proscriptionum.

27. Cujus adversa voluntate, colloquio militibus permisso, corruptio facta paucorum et exercitus Sullae datus est. Donat. in Eunuch.

In colloquio apud Theannm; conversio legionum Scipionis ad Sullanas partes. 28. Non repugnantibus modo, sed ne deditis quidem A. B. C. M. (idest atrocis belli clades metuentibus ). Id. in Phorm.

Scipionis milites ad Sullanas partes transituri.

29. Equis et armis decoribus cultus. Prisc. gram. deno

minativ.

Pompejus in proelio.

30. Quibus de causis Sullam in victoria dictatorem equo descendere, sibi uni adsurgere de sella, caput aperire solitum. Nonius Marcell.

Honores a Sulla juveni Pompejo habiti.

31. Apud Praeneste locatus. Prisc. gram. de adv.

Marius junior; proelium ad Sacriportum.

32. Et Marius victus duplicaverat bellum. Servius in Buc. Bellum duplex contra Carbonem et Pontiam Telesinum, Mario ad Sacriportum victo.

« IndietroContinua »