Immagini della pagina
PDF
ePub
[blocks in formation]
[ocr errors]

EPISTOLA I

AD C. CAESARE M

DE REPUBLICA

ORDINANDA

I. SCIO

ego, quam difficile atque asperum factu sit, consilium dare regi aut imperatori: postremo cuiquam mortali, cujus opes in excelso sunt: quippe cum et illis consultorum copiae adsint, neque de futuro quisquam satis callidus satisque prudens sit. Quin etiam saepe prava ma

gis,

, quam bona consilia prospere eveniunt: quia plerasque res fortuna ex lubidine sua agitat. Sed mihi studium fuit adolescentulo Rempublicam capessere: atque in ea cognoscenda multam magnamque curam habui: non ita, uti magistratum modo caperem, quem multi malis artibus adepti erant: sed etiam uti Rempublicam domi, militiae, quantumque armis, viris, opulentia posset, cognitum haberem. Itaque mihi multa cum animo agitanti consilium fuit, famam modestiamque meam post tuam dignitatem habere, et cujus rei lubet periculum facere, dum quid tibi ex eo gloriae adcederet. Idque non temere neque ex fortuna tua decrevi; sed quia in te, praeter ceteras, artem unam egregie mirabilem comperi, semper tibi majorem in adversis, quam in secundis rebus animum esse. Sed per ceteros mortales illa res clarior est, quod et prius defessi sint homi

I

1 Haec epistola scripta apparet, nondum debellatis partibus Pompejanis.

nes laudando atque admirando munificentiam tuam, quam tu faciendo quae gloria digna essent.

1

II. Equidem mihi decretum est, nihil tam ex alto reperiri posse, quod non cogitandi tibi in promtu sit. Neque ego, quae visa sunt, de Republica tibi scripsi, quia mihi consilium atque ingenium meum amplius aequo probaretur: sed inter labores militiae interque proelia, victorias, imperium, statui admonendum te de negotiis urbanis. Namque tibi si id modo in pectore consilii est, uti te ab inimicorum inpetu vindices, quoque modo contra adversum consulem 'beneficia populi retineas; indigna virtute tua cogitas. Sin in te ille animus est, qui jam a principio nobilitatis factionem disturbavit, plebem Romanam ex gravi servitute in libertatem restituit, in praetura inimicorum 3 arma inermis disjecit, domi militiaeque tanta et tam praeclara facinora fecit, uti ne inimici quidem queri quidquam audeant, nisi de magnitudine tua: quin accipe tu ea, quae dicam de summa Republica, quae profecto aut vera invenies, aut certe haud procul a vero.

III. Sed quoniam Cn. Pompejus aut animi pravitate, aut quia nihil maluit, quam quod tibi obesset, ita lapsus

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

3

« IndietroContinua »