Immagini della pagina
PDF
ePub

EPISTOLA II

AD C. CAESAREM

DE REPUBLICA

ORDINANDA

I. PRO vero antea obtinebat, regna atque imperia, fortunam dono dare, item alia, quae per mortalis avide cupiuntur: quia et apud indignos saepe erant, quasi per lubidinem data; neque cuiquam incorrupta permanserant. Sed res docuit id verum esse, quod in carminibus Appius ait: Fabrum esse suae quemque fortunae : atque in te maxume, qui tantum alios praetergressus es, uti prius defessi sint homines laudando facta tua, quam tu laude digna faciundo. Caeterum uti fabricata, sic virtute parta, quam magna industria haberi decet, ne incuria deformentur aut conruant infirmata, Nemo enim alteri imperium volens concedit: et quamvis bonus atque clemens sit, qui plus potest: tamen, quia malo esse licet, formidatur. Id evenit, quia plerique rerum potentes perverse consulunt, et eo se munitiores putant, quo illi quibus imperitant, nequiores fuere.

II. At contra id eniti decet, cum ipse bonus atque strenuus sis, uti quam optumis imperites. Nam pessumus quisque asperrime rectorem patitur. Sed tibi hoc gravius est, quam ante te omnibus, armis parta componere, Bellum aliorum pace mollius gessisti: ad hoc victores praedam petunt, victi cives sunt. Inter has difficultates evadendum est tibi, atque in posterum firmanda Respublica non armis modo adversum hostes, sed, quod multo ma

Hujus Appii carmina laudat Cicero. Tuscul. lib. 4.

jus multoque asperius est, bonis pacis artibus. Ergo omnes magna mediocrique sapientia res huc vocat, quae quisque optima potest, ut dicat. Ac mihi sic videtur: qualicumque modo tu victoriam composueris, ita alia omnia futura. Sed jam, quo melius faciliusque constituas, paucis, , quae me animus monet, accipe.

III. Bellum tibi fuit, imperator, cum homine claro ' magnis opidus, avido potentiae, majore fortuna, quam sapientia; quem secuti sunt pauci, per suam injuriam ' tibi inimici; item quos adfinitas aut alia necessitudo traxit. Nam particeps dominationis neque fuit quisquam ; neque, si pati potuisset, orbis terrarum bello concussu's foret. Cetera multitudo vulgi, more magis, quam judicio, post alius alium, quasi prudentiorem, secuti. Per idem tempus maledictis iniquorum occupandae Reipublicae in spem adducti homines quibus omnia probro ac luxuria polluta erant, concurrere in castra tua : et aperte quietis mortem, rapinas, postremo omnia, quae corruptus animus jubebat, minitari.

[ocr errors]

4

IV. Ex quis magna pars, ubi neque creditum condonare, neque te civibus, sicuti hostibus, uti vident, defluxere: pauci restitere, quibus majus otium in castris 5, quam Romae, futurum erat: tanta vis creditorum inpen

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

debat. Sed ob easdem caussas, inmane dictu est, quanti et quam multi mortales postea ad Pompejum discesserint: eoque, per omne tempus belli, quasi sacro atque inspo liato fano, debitores usi. Igitur, quoniam tibi victori de bello atque pace agitandum est, hoc uti civiliter deponas, illa ut quam justissima et diuturna sit: de te ipso primum, qui ea compositurus es, quod optimum factu est, existima. Equidem ego cuncta imperia crudelia, magis acerba, quam diuturna arbitror; neque quemquam a multis metuendum esse, quin ad eum ex multis formido recidat eam vitam bellum aeternum et anceps gerere; quoniam neque adversus, neque ab tergo aut lateribus tutus sis, semper in periculo aut metu agites.

V. Contra, qui benignitate et clementia imperium temperavere, his laeta et candida omnia visa, etiam hostes aequiores, quam aliis cives. An qui me his dictis corruptorem victoriae tuae, nimisque in victos bona voluntate praedicent? Scilicet quod ea, quae externis nationibus, natura hostibus, nosque majoresque nostri saepe tribuere, ea civibus danda arbitror; neque barbaro ritu caede caedem et sanguine sanguinem expiandum. An illa, quae paullo ante hoc bellum in Cn. Pompejum victoriamque Sullanam increpabantur, oblivio intercepit? Domitium, Carbonem, Brutum, alios item non armatos neque in proelio belli

1 Plurimi debitores ad Pompejum, tanquam ad asylum confugiebant.

2 Judica et considera primum omnium quid tibi ipsi faciendum et quid optimum factu sit, utrum crudelitatem, an clementiam exercere.

3 Pro fausta ac felicia. 4 L. Domitius in aedem Vestae fugiens, jussu Marii in ipso aedis vestibulo occisus est. Pompejus Carbonem victum [ Cossirae

captum ], produxit in medium, virum triplici insignem consulatu, eumque coram stantem ipse tribunitio subsellio sedens, damnavit; hoc graviter qui aderant, indigneque ferentibus. Plut. in Pomp.

Brutus obsessus Mutinae salutem suam militumque Pompejo commisit: deinde, equitibus quibusdam praemissis, Rhegium abscessit, ubi Pompeji jussu a quodam Geminio occisus est. Ex

jure, sed postea supplices per summum scelus interfectos: plebem Romanam in villa publica ', pecoris modo, con

scissam.

VI. Heu quam illa occulta civium funera et repentinae caedes in parentum aut liberorum sinum, fuga mulierum et puerorum, vastatio domorum! Ante partam a te victoriam omnia saeva atque crudelia erant. Ad quae te illi iidem hortantur: et scilicet id certatum esse, utrius vestrum arbitrio injuriae fierent: neque receptam, sed captam a te Rempublicam, et ea caussa exercitus, stipendiis confectis, optimos et veterrimos omnium, adversum fratres parentesque, alii liberos armis contendere; ut ex alienis malis deterrimi mortales ventri atque profundae lubidini sumtus quaererent; atque essent obprobría victoriae, quorum flagitiis conmacularetur bonorum laus.

VII. Neque enim te praeterire puto, quali quisque eorum more aut modestia, etiam tum dubia victoria, sese gesserit; quoque modo in belli administratione scorta aut convivia exercuerint nonnulli; quorum aetas ne per otium quidem tales voluptates sine dedecore adtigerit. De bello satis dictum. De pace firmanda quoniam tuque et omnes tui agitatis; primum id, quaeso, considera, quale id sit, de quo consultas: ita, bonis malisque dimotis, patenti

hoc Bruto genitus est Brutus ille, qui cum Cassio in Caesarem conspiravit. Idem.

Quae infamia ex Carbonis et Bruti coede Pompejo remanserit, colligi potest ex Val. Max. lib. 6, c. 2. Cum Elvius Mancia vir ultimae senectutis L. Libonem accusaret, Pompejus aetatem ei exprobrans ab inferis illum ad accusandum remissum dixit: Non mentiris, inquit, Pompeji; venio enim ab inferis. Vidi Brutum ferro laceratum, quaerentem id

sibi prius perfidia, deinde etiam crudelitate tua accidisse: vidi Gn. Carbonem acerrimum pueritiae tuae bonorumque patris tui defensorem, in tertio consulatu suo, catenis quas tu ei injici jusseras, vinctum, declarantem te adversus omne fas ac nefas, cum in summo esset imperio, a te equite Romano trucidatum.

1 Villa publica in Campo Martio fuit recipiendis legatis destinata.

via ad verum perges. Ego sic existumo, quoniam orta omnia intereunt, qua tempestate urbi Romanae fatum excidii adventarit, cives cum civibus manus conserturos: ita defessos et exsangues regi aut nationi praedae futuros. Aliter non orbis terrarum, neque cunctae gentes conglobatae movere aut contundere queunt hoc imperium. Firmanda igitur sunt concordiae bona et discordiae mala expellenda.

.

2

VIII. Id ita eveniet, si sumtuum et rapinarum' licentiam demseris; non ad vetera instituta revocans, quae, jam pridem conruptis moribus, ludibrio sunt; sed si suam cuique rem familiarem finem sumtuum statueris: quoniam is incessit mos, ut homines adolescentuli sua atque aliena consumere, nihil lubidini atque aliis rogantibus denegare, pulcherrumum putent; eam virtutem et magnitudinem animi; pudorem atque modestiam pro socordia aestiment. Ergo animus ferox, prava via ingressus, ubi consueta non suppetunt, fertur accensus in socios modo, modo in cives; movet composita, et res novas veteribus adquirit. Quare tollendus foenerator in posterum, uti suas quisque res curemus: ea vera atque simplex via est, magistratum populo, non creditori gerere; et magnitudinem animi in addendo, non demendo Reipublicae ostendere.

IX. Atque ego scio, quam aspera haec res in principio futura sit, praesertim iis, qui se in victoria licentius liberiusque, quam artius, futuros credebant; quorum si saluti potius, quam lubidini consules; illosque nosque et socios in pace firma constitues. Sin eadem studia artesque juventuti erunt: nae ista egregia tua fama simul cum

I Ex sumptibus egestas, ex egestate rapinae oriuntur.

2 Intelligit leges sumtuarias et cibarias Liciniam, Fanniam, Didiam et alia ejusmodi. Hae leges

in contemptum ob corruptos civitatis mores abierant.

3 Res familiaris est finis sumtuum, si nemo plus erogat, quam sua res familiaris patitur.

« IndietroContinua »