Immagini della pagina
PDF
ePub

urbe Roma brevi concidet. Postremo sapientes pacis caussa bellum gerunt, laborem spe otii sustentant. Nisi illam firmam efficis, vinci an vicisse quid retulit? Quare capesse per deos Rempublicam, et omnia aspera, uti soles, pervade. Namque aut tu mederi potes; aut omittenda est cura omnibus. Neque quisquam te ad crudeles poenas aut acerba judicia invocat, quibus civitas vastatur magis, quam corrigitur; sed uti pravas artes malasque lubidines ab juventute prohibeas.

:

2

X. Ea vera clementia erit, consuluisse, ne inmerito cives patria expellerentur '; retinuisse ab stultitia et falsis voluptatibus; pacem concordiamque stabilivisse: non si, flagitiis obsecutus, delicta perpessus, praesens gaudium cum mox futuro malo concesseris. Ac mihi animus, quibus rebus alii timent, maxume fretus est, negotii magnitudine et quia tibi terrae et maria simul omnia componenda sunt, (quippe res parvas tantum ingenium adtingere nequit ) magnae curae magna merces est. Igitur provideas oportet, uti plebes, largitionibus et publico frumento conrupta, habeat negotia sua, quibus ab malo publico detineatur: juventus probitati et industriae, non sumtibus neque divitiis studeat. Id ita eveniet, si pecuniae, quae maxuma omnium pernicies est, usum atque decus demseris. XI. Nam saepe ego cum animo meo reputans, quibus quisque rebus clarissumi viri magnitudinem invenissent, quae res populos nationesve magnis auctionibus auxis

1 Plurimi exulabant post bellum Civile, vel sua sponte vel metu Caesaris.

2 Vera clementia non fuerit, si [quod quidem in praesens suave ] corruptis moribus fraena permittas.

3 Populus Romanus,otio et omnium rerum abundantia diffluens, ignaviae se dederat, et largitio

4

nibus in malum publicum sollicitabatur. Quare Caesar numerum eorum, qui frumentum publicum accipiebant, postea imminuit.

4 Usus atque decus pecuniae tollitur, cum nemini per eam aditus ad honores patet, nemo propter illam honestior aut clarior habetur.

sent; ac deinde quibus caussis amplissuma regna et imperia conruissent: eadem semper bona atque mala reperiebam, omnesque victores divitias contemsisse et victos cupivisse. Neque aliter quisquam extollere sese et divina mortalis adtingere potest, nisi, omissis pecuniae et corporis gaudiis, animo indulgens, non adsentando neque concupita praebendo, perversam gratiam gratificans, sed in labore, patientia bonisque praeceptis et factis fortibus exercitando. Nam domum aut villam exstruere, eamque signis, aulaeis aliisque operibus exornare et omnia potius, quam semet, visendum efficere, id est non divitias decori habere, sed ipsum illis flagitio esse'.

XII. Porro ii, quibus bis die ventrem onerare, nullam noctem sine scorto quiesccre mos est; ubi animum, quem dominari decebat, servitio obpressere, nequicquam eo postea hebeti atque claudo pro exercito uti volunt. Nam inprudentia pleraque et se praecipitant. Verum haec et omnia mala pariter cum honore pecuniae desinent, si neque magistratus, neque alia vulgo cupienda venalia erunt. Ad hoc providendum est, quonam modo Italia atque provinciae tutiores sint, id quod factu haud obscurum est. Nam iidem omnia vastant, suas deserendo domos et per injuriam alienas occupando. Item ne, ut adhuc, militia injusta aut inaequalis sit: cum alii triginta 3, pars nullum stipendium faciet et frumentum id, quod antea praemium ignaviae fuit, per municipia et colonias illis dare conveniet, cum stipendiis emeritis domos reverterint. Quae Reipublicae necessaria tibique gloriosa ratus sum, quam paucissumis absolvi.

:

XIII. Non pejus videtur, pauca nunc de facto meo disscrere. Plerique mortales ad judicandum satis ingenii ha

1 Idest: dedecori,

3 Lex volebat, ut ab anno aeta2 Coenebant antiqui lautius, tis 17 ad 46 quisque impleret triprandebant parcius. ginta stipendia.

bent aut simulant: verumtamen ad reprehendenda aliena facta aut dicta ardet omnibus animus; vix satis apertum os aut lingua promta videtur, quae meditata pectore evolvat: quibus me subjectum haud poenitet; magis reticuisse pigeret. Nam sive hac, seu meliore alia via perges; a me quidem pro virili parte dictum et adjutum fuerit, Reliquum est, optare, uti, quae tibi placuerint, ea dii immortales adprobent beneque evenire sinant.

FINIS.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]
« IndietroContinua »