Immagini della pagina
PDF
ePub

I

4

ambitus interrogati, poenas dederant. Post paullo, Catilina, pecuniarum repetundarum reus, prohibitus erat3 consulatum petere; quod intra legitimos dies profiteri nequiverit. Erat eodem tempore Cn. Piso, adolescens nobilis, summae audaciae, egens, factiosus; quem ad perturbandam Rempublicam inopia atque mali mores stimulabant. Cum hoc Catilina et Autronius, circiter Nonas Decembris consilio communicato, parabant in Capitolio Kalendis Januarii L. Cottam et L. Torquatum consules interficere; ipsi, fascibus correptis, Pisonem cum exercitu ad obtinendas duas Hispanias mittere. Ea re cognita, rursus in Nonas Februarii consilium eaedis transtulerunt. Jam tum non consulibus modo, sed plerisque senatoribus perniciem machinabantur. Quod ni Catilina maturasset pro curia signum sociis dare; eo die, post conditam urbem Romam, pessumum facinus patratum foret. Quia nondum frequentes armati convenerant; ea res consilium diremit.

6

[ocr errors]

XIX. Postea Piso in citeriorem Hispaniam quaestor pro praetore missus est, adnitente Crasso; quod eum infe

1 Ambire est proprie circumeundo favorem et suffragia quaerere. Leges de ambitu erant : uti qui largitionibus aut vero captiose consequutus magistratum foret, magistratu abiret, mulctamque pecuniariam persolveret.

2 Reus repetundarum scilicet rerum, quarum restitutio poseitur ab eo, qui provinciam, magistratum gerens, spoliavit,

3 Nemo reus magistratum petere poterat, dum judicium penderet. Catilina cum de provincia Africa decessisset petiturus consulatum, et legati Afri questi in senatu de illo graviter essent, repetundarum à P. Clodio accusatus fuit; professus deinde

est Catilina petere se consulatum: L. Voltatius consul consilium publicum habuit, an ratio Catilinae habenda esset, quaerebatur enim repetundarum. Catilina ob eam causam destitit a petitione.

4 Oportebat candidatum, triginta dies ante comitia, nomen suum inscribere apud magistratum qui comitia habiturus erat; sed nemo reus nomen per leges dare poterat.

5 Ulteriorem scilicet et citeriorem: ab Ibero flumine dividuntur.

6 Ante curiam.

7 Cum esset quaestor, tamen cum praetoria dignitate missus est,

stum inimicum Cn. Pompejo cognoverat: neque tamen senatus provinciam invitus dederat : quippe foedum hominem a Republica procul abesse volebat: simul, quia boni complures praesidium in eo putabant: et jam tum potentia Cn. Pompeji formidolosa erat. Sed is Piso in provinciam, ab equitibus Hispanis quos in exercitu ductabat, iter faciens, occisus est. Sunt qui ita dicant, imperia ejus injusta, superba, crudelia, barbaros nequivisse pati: alii autem, equites illos, Cn. Pompeji veteres fidosque clientes, voluntate ejus Pisonem adgressos: numquam Hispanos praeterea tale facinus fecisse, sed imperia saeva multa antea perpessos. Nos eam rem in medio relinquemus. De superiori conjuratione satis dictum.

6

XX. Catilina, ubi eos, quos paullo ante memoravi, convenisse videt; tametsi cum singulis multa saepe egerat; tamen in rem fore credens universos adpellare et cohortari, in abditam partem aedium secessit; atque ibi, omnibus arbitris' procul amotis, orationem hujuscemodi habuit: Ni virtus fidesque vestra spectata mihi forent, nequidquam opportuna res cecidisset; spes magna dominationis in manibus frustra fuisset: neque ego per ignaviam 3, aut

I Sperabat enim Pompeii potentiam per Pisonem imminutam iri. Cnejus Piso cum Manilium Crispam reum ageret eumque evidenter nocentem, gratia Pompeii, videret eripi, juvenili impetu et studio accusationis provectus multa et gravia crimina praepotenti defensori objecit. Val. Max. 1. 6. c. 2. Inde inimicitiae Pisonem inter et Pompejum.

2 Tantam Pompejus potentiam sibi comparaverat ex rebus prospere gestis adversus Mithridatem, ut Romae timeretur ne vellet Rempublicam occupare.

3 Scilicet Hispaniam. Cum Pop. Romanus nationem aliquam bello domuerat, eam plerumque magistratibus suis subjiciebat, et provinciam appellabat.

4 Mos apud Romanos fuit, qui nec Graeci nec Latini essent, barbaros appellare.

5 Ita ut cuique liberum sit, quod velit, credere..

6 Ad utilitatem consilii sui pertinere.

7 Omnibus expulsis, praeter eos qui sui consilii participes erant: arbitri dicuntur qui alicnae rei quasi testes intersunt. 8 Idest, homines ignavos.

4

I

2

vana ingenia, incerta pro certis captarem. Sed quia multis et magnis tempestatibus vos cognovi fortes fidosque mihi; eo animus ausus est maxumum atque pulcherrumum facinus incipere; simul, quia vobis eadem, quae mihi, bona malaque esse intellexi. Nam idem velle atque idem nolle, ea demum firma amicitia est. Sed ego quae mente agitavi, omnes jam antea diversi audistis. Ceterum mihi in dies magis animus accenditur, cum considero quae conditio vitae futura sit, nisi nosmet ipsos vindicamus in libertatem. Nam, postquam Respublica in paucorum potentium 3 jus atque ditionem concessit, semper illis reges, tetrarchae vectigales esse: populi, nationes, stipendia pendere: ceteri omnes, strenui, boni, nobiles, atque ignobiles, vulgus fuimus, sine gratia, sine auctoritate, his obnoxii, quibus, si Respublica valeret, formidini essemus. Itaque omnis gratia, potentia, honos, divitiae apud illos sunt, aut ubi illi volunt: nobis reliquere pericula, repulsas, judicia, egestatem. Quae quousque tandem patiemini, fortissumi viri? Nonne emori per virtutem praestat, quam vitam miseram, atque inhonestam, ubi alienae superbiae ludibrio fueris, per dedecus amittere? XXI. Verum enimvero, pro deum atque hominum fidem! victoria in manu nobis est: viget actas, animus valet; contra illis, annis atque divitiis, omnia consenuerunt: tantummodo incoepto opus est: caetera res expediet. Etenim quis mortalium, cui virile ingenium inest, tolerare potest illis divitias superare, quas profundant in exstruendo mari et montibus coaequandis; nobis rem familiarem etiam ad necessaria deesse? illos binas aut am

1 In multis magnisque peri- titi erant, et vulgo Septemviri culis.

2 Separatim.

3 Lucullus cum fratre, Crassus, Catulus, Hortensius, Metellus et Philippus Reipublicae po

appellabantur.

4 Qui quartae unius provinciae parti praeerant.

5 Reliqua nullo nostro labore perficientur.

:

I

plius domos continuare; nobis larem familiarem nusquam ullum esse? cum tabulas signa, toreumata 3 emunt; nova diruunt, alia aedificant, postremo omnibus modis pecuniam trahunt, vexant; tamen summa lubidine 5 divitias vincere nequeunt. At nobis est domi inopia, foris aes alienum mala res, spes multo asperior. Denique quid reliqui habemus, praeter miseram animam? Quin igitur expergiscimini ? En illa, illa, quam saepe optastis, libertas; praeterea divitiae, decus, gloria in oculis sita sunt. Fortuna ea omnia victoribus praemia posuit; res, tempus, pericula, egestas, belli spolia magnifica magis, quam oratio mea, vos hortentur. Vel imperatore, vel milite me utimini : neque animus neque corpus a vobis aberit. Haec ipsa ut spero, vobiscum una consul agam: nisi forte animus fallit, et vos servire magis, quam imperare, parati estis.

8

7

6

XXII. Postquam accepere ea homines, quibus mala abunde omnia erant, sed neque res, neque spes bona ulla; tametsi illis quieta movere , magna merces videbatur 9: tamen postulare plerique, uti proponeret, quae conditio belli foret: quae praemia armis peterent: quid ubique opis, aut spei haberent? Tum Catilina polliceri tabulas novas "; proscriptionem locupletium, magistratus, sacerdotia, ra

II

1 Picturae in tabulis. 2 Statuae.

3 Toreumatis nomine quidquid affabre excultum est, aut torno elaboratum comprehenditur. 4 Quod nuper aedificaverant, hodie diruunt, ut denuo ex

truant.

5 Licet profuse in tam multas res pecuniam distrahant, summa haec tamen profundendi libido illorum divitias non exhau

sit.

6 Idest prae oculis.

10

[blocks in formation]

pinas, alia omnia quae bellum atque lubido victorum fert: praeterea, esse in Hispania citeriore Pisonem', in Mauritania' cum exercitu Publium Sitium Nucerinum3, consilii sui participes: petere consulatum C. Antonium quem sibi conlegam fore speraret, hominem et familiarem, et omnibus necessitudinibus circumventum: cum eo se consu lem initium agendi facturum. Ad hoc maledictis increpabat omnis bonos: suorum unumquemque nominans, laudare, admonere alium egestatis, alium cupiditatis suae, complures periculi aut ignominiae, multos victoriae Sullanae, quibus ea praedae fuerat. Postquam omnium animos alacris videt; cohortatus, ut petitionem suam curae haberent, conventum dimisit.

6

XXIII. Fuere ea tempestate qui dicerent, Catilinam, oratione habita, cum ad jusjurandum populares sceleris sui adigeret, humani corporis sanguinem vino permixtum in pateris circumtulisse; inde, cum post exsecrationem omnes degustavissent, sicuti in solemnibus sacris fieri consuevit, aperuisse consilium suum, atque eo dictitare fecisse, quo inter se magis fidi forent, alius alii tanti facinoris conscii. Nonnulli ficta haec, et multa praeterea existumabant ab iis, qui Ciceronis invidiam, quae postea orta

partium fuisse putabantur, in tabulis descripta proponebant, constitutis praemiis, si quis eorum quemquam occidisset, bonis etiam eorum publicatis.

1 Superius dixit auctor eum interfectum, sed vel Catilina ignorabat, vel potius id studio conjurationis sociis occultat.

2 Africae regio est versus Gaditanum fretum.

3 Nuceria ortum, in Umbria. 4 C. Antonius, M. Antonii oratoris filius et triumviri patruus, inops et magno aere alieno oppressus erat.

5 Suffragiis se consulatum petentem sustinerent.

6 Conscios sceleris.

7 Catilina, coeso puero, pateris infudit vinum ejus sanguine permixtum; deinde circumtulit ut omnes id libarent, hac execratione ut ita omnium sanguis hauriri posset qui, quod promiserant, non fecissent, uti sanguinem illius pueri hausissent.

8 In iis autem sacerdos priusquam inter victimae cornua vinum funderet, adstantibus circumferebat ut pariter deliba

rent.

« IndietroContinua »