Immagini della pagina
PDF
ePub

:

tentiam rogatus, quod eo tempore consul designatus erat, de his qui in custodiis tenebantur, et praeterea de L. Cassio, P. Furio, P. Umbreno, Q. Annio, si deprehensi forent, supplicium sumendum decreverat isque postea, permotus oratione C. Caesaris, pedibus in sententiam Tiberii Neronis iturum se dixerat; quod de ea re, praesidiis additis, referundum censuerat. Sed Caesar, ubi ad eum ventum est, rogatus sententiam a consule, hujuscemodi verba locutus est.

illa oratione, quae quarta Catilinaria nuncupatur, quaeque incipit: Video Patres conscripti ec. Callide et diserte Silani sententiam confirmavit, et ne Caesarem offenderet, magnis eum laudibus efferens, demonstravit, Catilinam manifestum patriae hostem civem Romanum amplius non esse, neque frui legibus Porcia atqueSempronia. Post Ciceronem Catulus directe Caesaris sententiam confutavit, Tiberius Nero tertiam attulit sententiam, ut res de integro referretur. Hoc placuit Silano, et veritus ne suum primum consilium populo nimis crudele videretur, ait se nunquam censuisse reos morte esse plectendos, semperque sibi visum fuisse summum Romani civis supplicium esse aut custodiam aut exilium. Tum Cato, qui ut tribunus ad portam senatus sedebat, habuit concionem a Sallustio relatam, quae scripta fuit, ut ait Plutarchus, a scribis ad id appositis a Cicerone, qui compendiosis verbis ea celeritate, qua quis loquitur, scribebant. Videns Caesar universum senatum Catoni assentiri, caeteros plebis tribunos in auxilium advocavit ut intercederent; sed nihil consecutus est nisi ut conjuratorum pecuniae non publicaren

[ocr errors]

tur: quum id etiam Cicero non abnueret, cupiens vehementer rem ante noctem conficere. Tantum Caesaris studium in reis defendendis omnium opinionem confirmavit, eum conjurationis esse participem, de quo insimulabatur praesertim a L. Vctio; tumque [ut ait Cicero] exeuntem e senatu equites Romani, quorum princeps erat Atticus, in eum gladios intentarunt. Deinde Caesar per annum non amplius adiit senatum.

Sententiae in senatu dabantur voce, discessione, manu. Primum cum interrogati dicebant : assentio alterum ubi, duabus pluribusve sententiis dictis, consul, compendii causa discessionem permittebat, idest ut singuli se conferrent ad subsellia, in quibus auctores sententiarum sedebant; id erat pedibus in sententiam ire tertium ubi, sublata manu, significabant se assentiri, sedibus suis manentes. Sententia T. Neronis fuit ut conjurati adservarentur in custodia, dum Catilina profligaretur, et negotium totum exquisite pernosceretur, Silanus igitur, etsi aliter antea sensisset, tamen Caesaris oratione permotus in Neronis iverat sententiam,

:

L. Omnis homines, P. C.,qui de rebus dubiis consultant, ab odio, amicitia, ira atque misericordia vacuos esse decet. Haud facile animus verum providet, ubi illa officiunt; neque quisquam omnium lubidini simul et usui paruit. Ubi intenderis ingenium, valet: si lubido possidet, ea dominatur, animus nihil valet. Magna mihi copia est memorandi, qui reges atque populi, ira aut misericordia inpulsi, male consuluerint; sed ea malo dicere, quae majores nostri contra lubidinem animi sui,recte atque ordine, fecere. Bello Macedonico, quod cum rege Perse 3 gessimus, Rhodiorum civitas, magna atque magnifica, quae populi Romani opibus creverat 5, infida atque advorsa nobis fuit: sed postquam, bello confecto, de Rhodiis consultum est, majores nostri, ne quis divitiarum magis, quam injuriae caussa, bellum inceptum diceret, inpunitos eos dimisere. Item bellis Punicis omnibus, cum saepe Carthaginenses, et in pace et per inducias, multa nefaria facinora fecissent, numquam ipsi per occasionem talia fecere: magis, quid se dignum foret, quam quid in illos jure fieri posset, quaerebant. Hoc item vobis providendum est, P. C., ne plus valeat apud vos P. Lentuli et ceterorum scelus, quam vestra dignitas; neu magis irae vestrae, quam famae consulatis. Nam si digna poena pro factis eorum reperitur, novum consilium adprobo: sin magnitudo sceleris omnium ingenia exsuperat, iis utendum 8 censeo, quae legibus comparata sunt. Plerique eorum, qui ante me sententias dixerunt, composite atque magnifice casum Reipublicae miserati

6

1 Ea quae libido, et ea quae utilitas suasit.

2 Idest animum.

3 Perses Philippi filius, ultimus rex Macedonum, a P. Emilio in triumphum ductus est.

4 Rhodus insula maris Mediterranei ad angulum occidentalem Asiae minoris.

5 Rhodiis quasdam civitates de regno Antioci Syriae regis,eorum auxilio devicti, Pop. Romanus

concesserat.

6 Inter alia CornelioAsinae consuli et legato catenas injecerunt. 7 Ut scilicet conjurati contra morem et leges morte multentur. 8 Idest: exilio et carcere.

I

sunt: quae belli saevitia esset, quae victis acciderent, enumeravere; rapi virgines, pueros; divelli liberos a parentum complexu ; matres familiarum pati, quae victoribus conlibuissent; fana atque domos exspoliari; caedem, incendia fieri; postremo armis, cadaveribus, cruore atque luctu omnia compleri, Sed, per Deos immortalis, quo illa oratio pertinuit? An, uti vos infestos conjurationi faceret? scilicet, quem res tanta atque tam atrox non permovit, eum oratio accendet. Non ita est: neque cuiquam mortalium injuriae suae parvae videntur : multi eas gravius aequo habuere. Sed alia aliis licentia est, P. C. Qui demissi in obscuro vitam agunt, si quid iracundia deliquere, pauci sciunt; fama atque fortuna eorum pares sunt : qui magno imperio praediti, in excelso aetatem agunt, eorum facta cuncti mortales novere. Ita in maxuma fortuna minuma licentia est. Neque studere neque odisse, sed minume irasci decet. Quae apud alios iracundia dicitur, ea in imperio superbia atque crudelitas adpellatur. Equidem ego sic existumo, P. C., omnis cruciatus minores, quam facinora illorum, esse: sed pleri- ̧ que mortales, postrema meminere ', et in hominibus inpiis, sceleris eorum obliti, de poena disserunt, si ea paullo severior fuerit. D. Silanum, virum fortem atque strenuum, certo scio, quae dixerit, studio Reipublicae dixisse, neque illum in tanta re gratiam aut inimicitias exercere ; eos mores camque modestiam viri cognovi. Verum sententia ejus mihi non crudelis, ( quid enim in talis homines crudele fieri potest?) sed aliena a Republica nostra videtur. Nam profecto aut metus, aut injuria te subegit, Silane, consulem designatum, genus poenae novum decernere. De timore, supervacaneum est disserere, cum praesertim diligentia clarissumi viri consulis, tanta praesidia sint in armis. De poena, possumus

Idest favere.

:

2 Poenam ut si saevior fuerit, judices accusent.

equidem dicere id, quod res habet: in luctu atque miseriis mortem, aerumnarum requiem, non cruciatum esse; eam cuncta mortalium mala dissolvere; ultra neque curae,neque gaudio locum esse. Sed, per Deos inmortalis, quamobrem in sententiam non addidisti, uti prius verberibus in eos animadverteretur? An quia lex Porcia vetat? at aliae leges, item condemnatis civibus animam non eripi, sed exsilium permitti jubent. An quia gravius est verberari, quam necari? quid autem acerbum, aut nimis grave est in homines tanti facinoris convictos ? sin, quia levius est; qui convenit in minore negotio legem timere, cum eam in majore neglexeris? At enim quis reprehendet, quod in parricidas Reipublicae decretum erit? tempus, dies, fortuna, cujus lubido gentibus moderatur. Illis merito accidet, quidquid evenerit : ceterum vos P. C. quid in alios statuatis, considerate. Omnia mala exempla ex bonis rebus orta sunt: sed, ubi imperium ad ignaros aut minus bonos pervenit; novum illud exemplum ab dignis et idoneis ad indignos et non idoneos transfertur.

1

LI. Lacedaemonii, devictis Atheniensibus, triginta viros inposuere, qui Rempublicam eorum tractarent. Ii primo coepere pessumum quemque et omnibus invisum indemnatum necare: ea populus laetari, et merito dicere fieri. Post, ubi paullatim licentia crevit, juxta bonos et malos lubidinose interficere, ceteros metu terrere. Ita civitas, servitute obpressa, stultae laetitiae gravis poenas dedit. Nostra memoria victor Sulla, cum Damasippum et alios ejusmodi, qui malo Reipublicae creverant, jugulari jussit ; quis non factum ejus laudabat? Homines scelestos, factiosos, qui seditionibus Rempublicam exagitaverant, merito necatos ajebant. Sed ea res magnae initium cladis fuit. Nam uti quisque domum aut

I Causa indieta.

a

2 Hic fuit praetor urbanus, Elarii sicarius crudelissimus.

villam, postremo aut vas aut vestimentum alicujus concu piverat; dabat operam, uti in proscriptorum numero esset. Ita illi, quibus Damasippi mors laetitiae fuerat, paullo post ipsi trahebantur ': neque prius finis jugulandi fuit, quam Sulla omnis suos divitiis explevit. Atque ego hoc non in M. Tullio, neque his temporibus vereor. Sed in magna civitate multa et varia ingenia sunt. Potest alio tempore, alio consule, cui item exercitus in manu sit, falsum aliquid pro vero credi. Ubi hoc exemplo, per senati decretum '

sul gladium eduxerit; quis illi finem statuet, aut quis moderabitur?

LII. Majores nostri, P. C., neque consilii, neque audaciae umquam eguere : neque superbia obstabat, quo minus aliena instituta, si modo proba erant, imitarentur. Arma atque tela militaria ab Samnitibus 3, insignia magistratuum ab Tuscis pleraque sumserunt: postremo,quod ubique apud socios aut hostes idoneum videbatur, cum summo studio domi exsequebantur : imitari, quam invidere bonis, malebant. Sed eodem illo tempore, Graeciae morem imitati, verberibus animadvertebant in civis de condemnatis summum supplicium sumebant. Postquam Respublica adolevit, et multitudine civium factiones valuere, circumveniri innocentes, aliaque hujuscemodi fieri coepere; tunc lex Porcia aliaeque leges paratae sunt, quibus legibus exsilium damnatis permissum est. Hanc ego caussam, P. C., quo minus novum consilium capiamus, in primis magnam puto. Profecto virtus atque sapientia major in illis fuit, qui ex parvis opibus tantum imperium fecere, quam in nobis, qui ea bene parta vix retinemus. Placet igitur eos dimitti, et augeri exercitum

1 Ad supplicium.

2 Cujus haec erant verba: Provideant consules, ne quidRespublica detrimenti capiat.

3 Samnites Italiae populi supra Campaniam, ad septentrionem.

4 Populi Italiae mari adjacentes ad occasum,

5 Ea lege severe sancitum erat, ne quis verberaret necaretve civem Romanum.

« IndietroContinua »