Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

nobilitatem antevenire, furtim et per latrocinia potius, quam bonis artibus, ad imperia et honores nituntur. Proinde quasi praetura et consulatus, atque alia omnia hujuscemodi per se ipsa clara et magnifica sint, ac non perinde habeantur, ut eorum, qui ea sustinent, virtus est. Verum ego liberius altiusque processi, dum me civitatis morum piget taedetque; nunc ad inceptum redeo.

V. Bellum scripturus sum, quod populus Romanus cum Jugurtha rege Numidarum gessit : primum, quia magnum et atrox, variaque victoria fuit: dein, quia tum primum superbiae nobilitatis obviam itum est 3, quae contentio * divina et humana cuncta permiscuit: eoque vaecordiae processit, ut studiis civilibus bellum 5 atque vastitas Italiae finem faceret. Sed prius quam hujuscemodi rei initium expedio, pauca supra repetam ; quo, ad cognoseendum, omnia inlustria magis magisque in aperto sint. Bello punico secundo, quo dux Carthaginiensium Hannibal, post magnitudinem nominis Romani, Italiae opes maxume adtriverat; Masinissa, rex Numidarum, in amicitiam receptus a P. Scipione, cui postea Africano cognomen ex virtute

I Non virtutem ostentando, sed suffragia largitionibus captando, vel per vim extorquendo.

2 Ñumidia Africae regio est, quam hodie Barbariam vocant cum ea, quae Bildugerid dicitur. 3 Per plebem.

4 Inter plebem et nobilitatem. 5 Marium inter et Sullam, huic favente nobilitate, illi plebe.

6 Ter Romani cum Carthaginiensibus bellum gesserunt. Hoc secundo, Poenorum duce Hannibale, profligata et propemodum perdita fuit res Romana.

7 Amilcaris filius, qui odium adversus Romanos ante aras juraverat, Gallos ad Rhodanum su

peravit, Alpes pervias fecit et in Italiam venit. Romanis apud Trebiam, ad Thrasymenum lacum et apud Cannas profligatis, castra prope Romam posuit. A Marcello victus est apud Nolam : inde in Africam revocatus post multas suorum clades terra marique, hausto veneno, sibi necem conscivit.

8 Masinissa Galae Masaesulorum regis filius, cum a Carthaginiensibus missus fuisset ad depopulandos Hispaniae agros, clam ad Scipionem se contulit, ab eoque in amicitiam receptus est.

fuit, multa et praeclara rei militaris facinora fecerat ob victis Carthaginiensibus et capto Syphace, cujus in Africa magnum atque late imperium valuit, populus Romanus quascumque urbis et agros manu ceperat, regi dono dedit. Igitur amicitia Masinissae bona atque honesta nobis permansit: sed imperii vitaeque ejus finis idem fuit. Deinde Micipsa filius regnum solus obtinuit, Mastanabale et Gulussa fratribus morbo absumtis. Is Atherbalem et Hiempsalem ex sese genuit; Jugurthamque, Mastanabalis fratris filium, quem Masinissa, quod ortus ex concubina erat, privatum reliquerat, eodem cultu, quo liberos suos, domi habuit.

VI. Qui, ubi primum adolevit, pollens viribus, decora facie, sed multo maxume ingenio validus, non se luxu neque inertiae corrumpendum dedit; sed, uti mos gentis illius est, equitare 3, jaculari, cursu cum aequalibus certare: et, cum omnis gloria anteiret, omnibus tamen carus esse: ad hoc, pleraque tempora in venando agere: leonem atque alias feras primus aut in primis ferire: plurimum facere et mi

Syphax rex in Africa opulentissimus, Masinissae ab oriente vicinus, Scipionem, qui ab Hispania in Africam navigaverat, sua in regia hospitaliter et benigne excepit, et cum eo contra Poenos foedus iniit. Eam societatem et tantam virium accessionem ut a Romanis divelleret Asdrubal, Sophonisben filiam pulcherrimam in matrimonium Syphaci dedit. Ita hic dilectissimae conjugis instigatione, amicitiam Scipionis per legatos rejecit. Sed bis acie fusus, captus, et Sophonisba orbatus, a Scipione in triumphum ductus est.

2 Cum Masinissa vitae suae finem propinquum esse sentiret, Scipionem Emilianum ex Africa

arcessivit, cupiens ejus uti consiliis, et in amici complexu extremum spiritum effundere. Sed quamvis Scipio iter properasset, Cirtham perveniens Masinissam mortuum reperit, relicta sibi facultate dividendi arbitrio suo inter liberos regni: tantum Micipsae, natu maximo inter tres filios legitimos, annulum suum tradiderat. Scipio praecepit ut tres filii nomen regis ferrent, et partem in regno administrando haberent ; Micipsa vero dignitate et aucto-, ritate caeteris anteiret. Regnum solus obtinuit anno U. C. 605. 3 Massylii, Libyes, Numidae, Getuli equitatus semper fuere peritissimi.

:

nimum ipse de se loqui. Quibus rebus Micipsa, tametsi initio laetus fuerat, existumans Jugurthae virtutem regno suo gloriae fore tamen postquam hominem adulescentem, exacta sua aetate, et parvis liberis, magis magisque crescere intellegit, vehementer eo negotio permotus, multa cum animo suo volvebat. Terrebat eum natura mortalium, avida imperii et praeceps ad explendam animi cupidinem: praeterea, obportunitas suaeque et liberorum aetatis, quae etiam mediocris viros spe praedae transvorsos agit ad hoc, studia Numidarum in Jugurtham accensa: ex quibus, si talem virum dolis interfecisset, ne qua seditio aut bellum oriretur, anxius erat.

, VII. His difficultatibus circumventus, ubi videt, neque per vim, neque insidiis obprimi posse hominem tam acceptum popularibus; quod erat Jugurtha manu promtus et adpetens gloriae militaris, statuit eum objectare periculis, et eo modo fortunam tentare. Igitur bello Numantino 'Micipsa, cum populo Romano equitum atque peditum auxilia mitteret ; sperans vel ostentando virtutem, vel hostium saevitia facile eum occasurum, praefecit Numidis, quos in Hispaniam mittebat. Sed ea res longe aliter, ac ratus erat, evenit. Nam Jugurtha, ut erat inpigro atque acri ingenio, ubi naturam P. Scipionis, qui tum Romanis imperator erat, et morem hostium cognovit; multo labore multaque cura, praeterea modestissume parendo, et saepe obviam eundo periculis, in tantam claritudinem brevi pervenerat, ut nostris vehementer carus, Numantinis maxumo terrori esset. Ac sane, quod difficillumum in primis est, et proelio strenuus erat et bonus consilio quorum alterum ex providentia timorem, alte

2

1 Numantia urbs Hispaniae Tarraconensis non longe a Durio flumine. Deleta fuit anno U. C. 620. Marius in eodem exercitu simul cum Jugurtha militabat, ita ut amho belli artem ab illo Scipione

didicerint, qui Numidiam inter Masinissae legitimos filios diviserat. Jugurtha tunc vigesimumquintum annum agebat.

2 Idest, consilium generat timorem pericula praevidendo,

[ocr errors]

rum ex audacia temeritatem adferre plerumque solet. Igitur imperator omnis fere res asperas per Jugurtham agere, in amicis habere, magis magisque eum in dies amplecti; quippe cujus neque consilium, neque inceptum ullum frustra erat. Huc adcedebat munificentia animi, et ingenii sollertia, quibus rebus sibi multos ex Romanis familiari amicitia conjunxerat.

,

VIII. Ea tempestate in exercitu nostro fuere complures, novi atque nobiles, quibus divitiae bono honestoque potiores erant, factiosi, domi potentes, apud socios clari magis, quam honesti; qui Jugurthae non mediocrem animum pollicitando accendebant, si Micipsa rex occidisset, fore uti solus imperio Numidiae potiretur in ipso maxumam virtutem; Romae omnia venalia esse. Sed postquam, Numantia deleta, P. Scipio dimittere auxilia, et ipse reverti domum decrevit: donatum atque laudatum magnifice pro concione Jugurtham in praetorium 3 adduxit: ibique secreto monuit, uti potius publice, quam privatim, amicitiam populi Romani coleret; neu quibus largiri insuesceret : periculose a paucis emi, quod multorum esset 5: si permanere vellet in suis artibus, ultro illi et gloriam et regnum venturum sin properantius pergeret, suamet ipsum pecunia praecipitem casurum.

3

IX. Sic locutus, cum litteris eum, quas Micipsae rcdderet, dimisit; earum sententia haec erat. Jugurthae tui bello Numantino longe maxuma virtus fuit: quam rem certo scio tibi gaudio esse ; nobis ob merita sua carus est: ut idem se

I Strenuitas facile temeritatem parit.

2 De Numantia vide notam 1. pagina 74.

3 Praetorium erat tabernaculum imperatoris, sic dictum quod olim omnes imperatores, praetores di

cerentur.

4 Publice, idest officiis publicis cum Republica et omni populo Romano: privatim, muneribus et obsequiis in privatos.

5 Idest,gratiam et honores, quac per virtutem a populo Romano erant obtinenda,

natui populoque Romano sit, summa ope nitemur. Tibi quidem pro nostra amicitia gratulor; en habes virum dignum te, atque avo suo Masinissa. Igitur rex, ubi ea quae fama acceperat, ex litteris imperatoris ita esse cognovit, cum virtute viri, tum gratia permotus, flexit animum suum; et Jugurtham beneficiis vincere adgressus est: statimque eum adoptavit, et testamento pariter cum filiis heredem instituit. Sed ipse paucos post annos, morbo atque aetate confectus, cum sibi finem vitae adesse intelligeret, coram amicis et cognatis, itemque Atherbale et Hiempsale filiis, dicitur hujuscemodi verba cum Jugurtha habuisse.

X. Parvum ego te, Jugurtha, amisso patre, sine spe, sine opibus, in meum regnum accepi, existumans non minus me tibi, quam liberis, si genuissem, ob beneficia carum føre: neque ea res falsum me habuit. Nam, ut alia magna et egregia tua facinora omittam, novissume, rediens Numantia, meque regnumque meum gloria honoravisti, tuaque virtute nobis Romanos ex amicis amicissumos fecisti: in Hispania nomen familiae renovatum est 3: postremo, quod difficillumum inter mortalis est, gloria invidiam vicisti. Nunc quoniam mihi natura finem vitae facit, per hanc dextram, per regni fidem 5 moneo obtestorque, uti hos, qui tibi genere propinqui, beneficio meo fratres sunt, caros habeas : neu malis alienos adjungere, quam sanguine conjunctos retinere. Non exercitus, neque thesauri, praesidia regni sunt, verum amici, quos neque armis cogere, neque auro parare queas: officio et fide pariuntur. Quis autem amieior, quam frater fratri? aut quem alienum fidum invenies,

1 Cum Jugurtham gratum ac, ceptumque esse sciret tam suis popularibus, quam Romanis.

2 Ad alia consilia revocavit.

3 Masinissa enim multa in Hispania, priusquam ad Romanos transiret, praeclare gesserat.

4 Intelligendum est Jugurtham Micipsae manum tenuisse, dun haec diceret.

5 Per fidem quae regno debetur. 6 In partem et haereditatem regni Jugurtham Micipsa assum

serat.

« IndietroContinua »