Immagini della pagina
PDF
ePub
[graphic][merged small][ocr errors][subsumed][ocr errors][ocr errors]

CLASSICORUM

LATINORUM

NOVA EDITIO

CUM NOTIS ET COMMENTARIIS

VOLUMEN I

1

BRIXIAE

TYPIS NICOLAI BETTONI

MDCCCXIX

[ocr errors][merged small]

JOANNI BAPTISTAE

S 0 MM A R I VA E

EQUITI PRAECLARISSIMO

NICOLAUS BETTONI EDITOR S. D.

Ciceronis , Caesaris, Virgilii, Horatii ceterorumque scriptorum, qui aetate Augusti maxime floruerint, opera novo cultu exornata, quorum nulla aetas obmutescet, te auspice, edenda suscepi. Quod quidem consilium doctis cordatisque viris probatum facile caruisset effectu , nisi tu disciplinarum bonarumque artium assertor ac vindex id aequi bonique fecisses.

Quare potiore jure habeo tibi honorem laboris dicandi atque imaginis tuae in fronte voluminum collocandae.

Disciplinae bonaeque artes omni tempore optime meritae sunt de adjutoribus suis; atque hac praesertim de caussa PERICLES et Leo X saeculis, quibus quisque vixit, nomen dedere. Et tibi gratae omnes ingenuae artes fautori munificentissimo tabulas, marmora atque aera molliter spirantia offerre gestiunt, tuumque nomen summa cum laude posteris commendabunt. Quod quidem non modo ad immortalitatem adsequendam, verum etiam ad beate vivendum tibi prosit,

[ocr errors]
« IndietroContinua »