Immagini della pagina
PDF
ePub

tem venit ducem inter hostium cadavera procul a suis expirantem describere, qui eundem animi furorem, quo vivens ardebat, exanguis ore praeseferret. Dum lector odit in Catilina ingenium malum pravumque, audaciam in ipso meliori causa dignam cogitur admirari.

Tametsi haec audacia nihil habet novi aut inexpectati, si quam de eo perfectam auctor imaginem effinxit, probe memineris. Ex ejus indole, moribus animique motibus facile conjici potest alium se fieri Sullam conaturum; sed quod nimis ardua semper inhiat, spe frustratum malos exitus habiturum. Vastus enim animus immoderata, incredibilia, semper cupiebat 2. Sed quum magna vi esset animi et corporis, praevisu facile erat futurum ut cum suis fortiter pugnans morti non inglorius occumberet.

In hoc vero Sallustius nemini est comparandus, in arte scilicet varia hominum ingenia ad vivum exprimendi. Si quem in suis narrationibus inducit, ejus primordia, indolem, studia, institutionem, virtutes et vitia recenset, id praecipue innuens, ad quod facta, quae ad ipsum pertinent, sunt referenda.

1 Pag. 67, l. 14.

2 Pag. 16, l. 11,

[ocr errors]

Tot inter faeminas, quae Catilinae se socias adjunxerant, Semproniam I auctor commemorat, scelestam et impudicam, sed forma adeo praestantem, totque illecebris et blandiendi artibus instructam, ut plures in civitate corrupta sibi sectatores facile compararet.

Cum autem in conjuratione, quae magno solet esse periculo, fortitudo animi non faeminea requiratur; Sallustius nos praedocet, quod ipsa multa saepe virilis audaciae facinora commiserat. Ex iis, quae Sempronia egit, quid sit actura, licet arguere.

Non opus est Sallustio saepius, uti solet Tacitus, quae alii animo revolvunt, cogitationes et consilia explicare. Ea gaudet lector prospicere, non ignorans bene aut male hominum facta, ex eorum moribus, studiis atque cupiditatibus proficisci. Ex indole Jugurthae et Metelli colligitur totam sibi armis et astu Numidiam alterum esse subjecturum; victorem alterum, disciplina militum in Africa restituta, a proelio discessurum. Quod autem in hisce picturis majori est admiratione dignum, sua cuique propria inest imago et forma, nemini similis, quamquam altera alteri

1 Pag. 33, 1. 15.

propius accedat: in singulis enim sunt gradus et limites, quibus inter se differunt, qui vix comprehendi possunt, ab iisque tantum discerni, quorum perspicacissima est ingenii acies, et cognitio humani animi penitissima.

Sulla et Caesar pari ambitione capti principatum exoptant, sed pro sua uterque natura diversis utitur artibus, ut id assequatur. Catonis probitas a probitate Catuli discrepat; ab audacia Antonii audacia Catilinae.

Naturae, quem auctor cuilibet effinxit, adeo congruit sermo, ut nonnulli, inter quos Plutarchus, conciones a Sallustio relatas, quae olim pronunciatae fuerint, unas et easdem esse contenderint. Sed huic opinioni minime assentimur; in singulis enim elocutio Sallustii propria dignoscitur, si epistolam Catilinae ad Q. Catulum excipias, non modo propter confusionem rerum et verborum, quibus est exarata, temporibus illis adversis tribuendam, sed etiam quia ejus exemplaria in tanto discrimine tota urbe disseminata fuisse judicandum est. Attamen censemus auctorem, Caesaris et Catonis nisi verba singula, sententias procul dubio intactas reliquisse, quod ipsis 1 Pag. 40, I. 24.

totque aliis, qui in eo aderant conventu, vivis adhuc et florentibus, mendacii esset insimulatus, si eorum sermones ad lubidinem confixisset.

Caesaris oratio artificii et eloquentiae exemplar est splendidissimum. In ea enim sagacem virum et bene cautum agnoscis, qui Catilinae facinore intime laetatus, quin animum suum alicui aperiat, cupit omnes novarum rerum studiosos ad suas partes pertrahere, et sub specie illius mansuetudinis et misericordiae, qua clarus factus fuerat, legibus, consuetudine patria et exteris etiam exemplis fretus, sontes e mortis periculo studet eripere, ut eos sibi amicos reddat, et fama evulgetur se miseris esse perfugium.

In Catonis vero sermone 2 quae insita illi erat severitas, odium in crimina, gravitas, dignitas elucent. Tetrico vultu et aspero quemque ad bene honesteque vivendum hortatur, aliosque et Caesarem praecipue acriter increpat, uti Stoicum decet, moribus integrum, vita inculpatum. Hae duae conciones fusius explicant, quod de Caesare et Catone Sallustius innuerat. Idem adfirmari potest de concionibus caeteris, ex Quin1 Pag. 53, 1. I. 2 Pag. 57, 1. 10.

tiliani sententia supra quam credibile est, eloquentibus.

Catilinae oratio ad pugnam milites inflam

mat, quemlibet ex ignavo strenuum reddit, ex timido fortem.

Marius 2 populum Romanum alloquitur paullo negligentius et rudius, more militum : et qualem in verbis, talem se praebet in factis.

Sulla, qui omnem lapidem moverat ut sibi amicos pararet, pecuniae etiam vi et largitionibus, hanc animi cupiditatem, Bocchum alloquens 3, luculentius ostendit.

At si velimus de singulis singula persequi, te diutius moraremur, amice lector, quam praefatio sinat. Nunc vero nobis de Sallustii historiae veritate dicendum est..

Sacri plures et profani scriptores Sallustium in suis narrationibus fide dignissimum testantur. Auctorem certissimum eum appellat divus Augustinus: nobilitate veritatis historicum divus Hyeronimus: eandem illi laudem tribuunt Vibius et Petrarcha. Sed quibusnam argumentis horum summorum hominum innixa erat opinio, quum

1 Pag. 64. 1. 9. 2 Pag. 140, 1. 3.

3 Pag. 160, 1. 17.

« IndietroContinua »