Immagini della pagina
PDF
ePub

Ratin Narr 6-3.86

12973

PRAEFATIO

Ex communi scriptorum sententia Crispus Sal

lustius inter historicos Latinos principem locum obtinet. In eo enim quisque inimitabile locutionis genus, elegans, pressum, et roboris plenissimum admiratur; quod tamen, ubi res postulat, eloquentia non caret. Nihil apud ipsum redundat, ut etiam nihil friget et languet; nihil quod fucum faciat; rude nihil et inornatum.

Gravem ubique sententiis, magna et seria persequentem, ab adulandi studio alienum, indagandae veritatis amore unice ductum invenies.

In ejus autem scriptis quae narrationum varietas, jucunditas, ingenuitas? Sunma vero prudentia et sagacitas in primis enitet in ea parte quam politicen vocant, non vilis quidem et subdola, sed nobilis et magnanima, cum justitia semper et virtute conjuncta.

Sallustiana in dicendo brevitas adeo commendata, sita est praecipue in magna et mirifica in

[ocr errors]

genii vi, nullis repagulis, quae vulgares homines detinent, irretita, qua pollens auctor non sistit, non quiescit, ubi alios necesse est quiescere: uno ictu oculi, quaeque sibi objecta perspiciens viam vorat, cursum explet, metam celerrime attingit; non quod iter transversum et brevius arripiat, sed quod gradibus feratur maxime concitatis. Haec autem illa est immortalis Sallustii velocitas a Quintiliano tantopere laudata, qua sibi lectoris attentionem conciliat, eique conjectandi locum praebet, quod ipse siluit ac praetermisit, ne prolixior fieret atque aliorum perspicaciam offenderet.

Ex repetita ejus operum lectione major semper delectatio paritur; nova enim et mirabiliora deteguntur, quae primo intuitu oculos fugiunt,

Brevitas insuper a verborum delectu oritur, stricta enim usurpat auctor et nervosa; vocabulis interdum utitur antiquatis et prope obsoletis, quum ea censet animi sui sensis melius explanandis accomodata: neque translata etiam dubitat adhibere, quae viris emunctae naris paullo audaciora videri possunt, dummodo pressa sint, efficacia, et magnum quiddam significantia.

Sed tanta in dicendo rapiditas, numquam intermissa, lectoris mentem, quae varietate gaudet, plus aequo defatigaret: neque id Sallustium latuit. Quare identidem moram patitur, et gressum sistit; et si quae res ei se obtulerint majori consideratione dignae, in iis diutius immoratur, eas accuratius describit, poeticis etiam imaginibus et verbis exornat.

Nihil Africae situ ejusque incolarum natura legi potest elegantius: neque minus elaborata est illa Numidarum castri descriptio, novaeque artis et industriae, qua usus est Marius ut eo potiretur 2. Nonne tibi ante oculos obversari videtur Ligur ille, qui patriis montibus assuetus, modo arborum ramis, modo prominentibus saxis adnixus, per aspera locorum irrepit, novoque laetus ovans invento regreditur? Nonne ipsum cernis tubicinum ac centurionum manu stipatum huc illuc ire et redire, timidis addere stimulos, silices et radices laqueis colligare uti se ipsos facilius sustineant, omnes praecedere, bono et magno animo esse adhortari?

Quid de praeliorum descriptione dicendum? Per medias hostium acies te auctor spectatum Pag. 85, 1. 3 et seq. 2 Pag. 150, 1. 25 et seq.

ducit; nec facta solum relatu digna, sed bellatorum etiam lineamenta exhibet, gestus motusque.

Quam graphice descripta celebris illa ad Zamam pugna, qua obsessi, prout Jugurthae se res haberent, e moenibus nunc laeti, nunc metu dejecti prostabant; ac sicuti audiri a suis aut cerni pòssent, monere alii, alii hortari, aut manu significare, aut niti corporibus, et huc illuc quasi vitabundi aut jacientes tela agitare videbantur.

Splendida vero et in primis illustris est pictura conflictus non longe ab oppido Cirtae 2. Quamquam egregius pictor, uti Rosa et Vernetius poterit quidem adeo vivis et spirantibus paene dicam coloribus exprimere, ut sub oculos cadant, qui fugiunt, insequuntur, pereunt; equos equites una prostratos, castra armis et cadaveribus tecta, coede omnia et luctu permixta, tellurem sanguine infectam: sed quomodo valeat saucios duces, qui nec fugae, nec quieti dare se possunt, exprimere? Quique dum se erigere conantur, statim procumbant, viribus non animo deficientes ? Fas erit aliis quidem extremas heroum morientium voces minarum plenas referre; at nemini in menPag. 127, 1. 22 et seq. 2 Pag. 159, 1. 17 et seq.

« IndietroContinua »