Immagini della pagina
PDF
ePub

Equidem fateor me ad hoc bellum maiore studio quam 4 consilio profectum, quippe qui nomine modo imperi a vobis accepto diebus quadraginta exercitum paravi hoIstisque in cervicibus iam Italiae agentis ab Alpibus in 5 Hispaniam submovi. per eas iter aliud atque Hannibal, nobis opportunius, patefeci. recepi Galliam, Pyrenaeum, 5 Lacetaniam, Indigetis et primum impetum Sertori victoris novis militibus et multo paucioribus sustinui hiememque castris inter saevissumos hostis, non per oppida 10 neque ex ambitione mea egi. quid deinde proelia aut 6 expeditiones hibernas, oppida excisa aut recepta enumerem? quando res plus valet quam verba. castra hostium apud Sucronem capta et proelium apud flumen Durium et dux hostium C. Herennius cum urbe Valentia 15 et exercitu deleti satis clara vobis sunt. pro quis, o grati patres, egestatem et famem redditis.

Itaque meo et hostium exercitui par condicio est; nam- 7 que stipendium neutri datur, victor uterque in Italiam venire potest. quod ego vos moneo quaesoque ut anim- 8 20 advortatis neu cogatis necessitatibus privatim mihi consulere. Hispaniam citeriorem, quae non ab hostibus te- 9 netur, nos aut Sertorius ad internecionem vastavimus, praeter maritumas civitatis: ultro nobis sumptui onerique sunt. Gallia superiore anno Metelli exercitum sti25 pendio frumentoque aluit et nunc malis fructibus ipsa vix agitat. ego non rem familiarem modo, verum etiam fidem consumpsi. reliqui vos estis: qui nisi subvenitis, 10 invito et praedicente me exercitus hinc et cum eo omne bellum Hispaniae in Italiam transgredientur.'

quae sequuntur usque ad finem orationis leguntur in palimpsesto Aurelianensi

4 cervibus Aurel.

6 tefeci recepi Galliam om. Aurel.

8 sustinuit Aurel. 10 ambitionem egi Aurel. 14 Turiam Ursino suadente plurimi editores 15 exercitus Aurel. nobis Aurel. 21 quae om. Aurel. 23 onorique V aerique Aurel. 24 sunt om. V 26 non om. Aurel. etiam om. Aurel.

ORATIO MACRI TRIB. PLEB. AD PLEBEM

1 'Si, Quirites, parum existumaretis, quid inter ius a maioribus relictum vobis et hoc a Sulla paratum servitium interesset, multis mihi disserundum fuit docendique, quas ob iniurias et quotiens a patribus armata plebes 5 secessisset utique vindices paravisset omnis iuris sui tri2 bunos plebis. nunc hortari modo reliquom est et ire pri3 mum via, qua capessundam arbitror libertatem. neque me praeterit, quantas opes nobilitatis solus inpotens inani specie magistratus pellere dominatione incipiam, quanto- 10 que tutius factio noxiorum agat quam soli innocentes. 4 sed praeter spem bonam ex vobis, quae metum vicit, statui certaminis advorsa pro libertate potiora esse forti viro quam omnino non certavisse.

5

Quamquam omnes alii creati pro iure vostro vim cunc- 15 tam et imperia sua gratia aut spe aut praemiis in vos convortere meliusque habent mercede delinquere quam 6 gratis recte facere. itaque omnes concessere iam in paucorum dominationem, qui per militare nomen aerarium exercitus regna provincias occupavere et arcem habent 20 ex spoliis vostris, quom interim more pecorum vos multitudo singulis habendos fruendosque praebetis, exuti omnibus, quae maiores reliquere; nisi quia vobismet ipsi[s] per suffragia, ut praesides olim, nunc dominos 7 destinatis. itaque concessere illuc omnes, at mox, si vo- 25 stra receperitis, ad vos plerique. raris enim animus est ad ea, quae placent, defendunda, ceteri validiorum sunt.

8

An dubium habetis, num officere quid vobis uno animo pergentibus possit, quos languidos socordesque pertimuere? nisi forte C. Cotta, ex factione media consul, aliter 30 quam metu iura quaedam tribunis plebis restituit. et quamquam L. Sicinius primus de potestate tribunicia loqui ausus mussantibus vobis circumventus erat, tamen prius illi invidiam metuere, quam vos iniuriae pertaesum

2 si... existumaretis Don. Ter. Phorm. 45 24 corr. Kortte 25 at Kritz et V 34 quam pertaesum est Arus. gramm. VII 500, 14

...

est. quod ego nequeo satis mirari, Quirites; nam spem frustra fuisse intellexistis. Sulla mortuo, qui scelestum 9 inposuerat servitium, finem mali credebatis: ortus est longe saevior Catulus. tumultus intercessit Bruto et Ma- 10 5 merco consulibus. dein C. Curio ad exitium usque insontis tribuni dominatus est. Lucullus superiore anno quantis 11 animis ierit in L. Quintium, vidistis. quantae denique nunc mihi turbae concitantur! quae profecto in cassum agebantur, si prius quam vos serviundi finem, illi do10 minationis facturi erant: praesertim quom his civilibus armis dicta alia, sed certatum utrimque de dominatione in vobis sit. itaque cetera ex licentia aut odio aut ava- 12 ritia in tempus arsere; permansit una res modo, quae utrimque quaesita est, et erepta in posterum: vis tribu15 nicia, telum a maioribus libertati paratum. quod ego vos 13 moneo quaesoque ut animadvortatis neu nomina rerum ad ignaviam mutantes otium pro servitio appelletis. quo iam ipso frui, si vera et honesta flagitium superaverit, non est condicio: fuisset, si omnino quiessetis. nunc ani20 mum advortere et, nisi viceritis, quoniam omnis iniuria gravitate tutior est, artius habebunt.

[ocr errors]

"Quid censes igitur?" aliquis vostrum subiecerit. pri- 14 mum omnium omittundum morem hunc quem agitis inpigrae linguae, animi ignavi, non ultra contionis locum 25 memores libertatis. deinde ne vos ad virilia illa vo- 15 cem, quo tribunos plebei modo, patricium magistratum, libera ab auctoribus patriciis suffragia maiores vostri paravere quom vis omnis, Quirites, in vobis sit et quae iussa nunc pro aliis toleratis, pro vobis agere aut non 30 agere certe possitis, Iovem aut alium quem deum consultorem expectatis? magna illa consulum imperia et 16 patrum decreta vos exequendo rata efficitis, Quirites, ultroque licentiam in vos auctum atque adiutum prope

12 itaque... arsere Arus. gramm. VII 486, 30 ante vis sustulit Madvig 23 omittundum ... gramm. VII 453, 10 amittendum Arus.

14 comma

agitis Arus.

17 ratis. neque ego vos ultum iniurias hortor, magis uti requiem cupiatis, neque discordias, uti illi criminantur, sed earum finem volens iure gentium res repeto et, si per18 tinaciter retinebunt, non arma neque secessionem, tantummodo ne amplius sanguinem vostrum praebeatis, 5 censebo. gerant habeantque suo modo imperia, quaerant triumphos, Mithridatem, Sertorium et reliquias exulum persequantur cum imaginibus suis: absit periculum et 19 labos, quibus nulla pars fructus est; nisi forte repentina ista frumentaria lege munia vostra pensantur. qua tamen 10 quinis modiis libertatem omnium aestumavere, qui profecto non amplius possunt alimentis carceris. namque ut illis exiguitate mors prohibetur, senescunt vires, sic neque absolvi(t) cura familiari tam parva res et ignavi 20 quoiusque tenuissumas spes frustratur. quae tamen quam- 15 vis ampla quoniam serviti pretium ostentaretur, quoius torpedinis erat decipi et vostrarum rerum ultro iniuria(e) 21 gratiam debere? cavendus dolus est. namque alio modo neque valent in univorsos neque conabuntur. itaque simul conparant delenimenta et differunt vos in adventum 20 Cn. Pompei, quem ipsum, ubi pertimuere, sublatum in 22 cervices suas, mox dempto metu lacerant. neque eos pudet, vindices uti se ferunt libertatis, tot viros sine uno aut remittere iniuriam non audere aut ius non posse de22 fendere. mihi quidem satis spectatum est Pompeium, 25 tantae gloriae adulescentem, malle principem volentibus vobis esse quam illis dominationis socium auctoremque 24 in primis fore tribuniciae potestatis. verum, Quirites, antea singuli cives in pluribus, non in uno cuncti praesidia habebatis. neque mortalium quisquam dare aut eripere 30 talia unus poterat.

1 neque... hortor Arus. gramm. VII 477, 17 ego om. Arus. · 11 quinis modiis Asulanus quin is modis V 14 vulgo add. ignavi cuiusque tenuissimas spes frustratur Gronovius ignam quiusque tenuissimas perfrustratur V 17 add. Kritz 18 cavendus dolus est Arus. gramm. VII 488, 23 namque conabuntur. cavendus dolus est V transp. Fabri.

...

Itaque verborum satis dictum est, neque enim igno-25 rantia res claudit. verum occupavit nescio qua(e) vos 26 torpedo, qua non gloria movemini neque flagitio, cunctaque praesenti ignavia mutavistis, abunde libertatem rati, 5 <scilicet) quia tergis abstinetur et huc ire licet atque illuc, munera ditium dominorum. atque haec eadem non sunt 27 agrestibus, sed caeduntur inter potentium inimicitias donoque dantur in provincias magistratibus. ita pugnatur 28 et vincitur paucis: plebes, quodcumque accidit, pro victis 10 est et in dies magis erit, si quidem maiore cura dominationem illi retinuerint, quam vos repetiveritis libertatem.'

EPISTULA MITHRIDATIS

'Rex Mithridates regi Arsaci salutem. Omnes, qui se- 1 15 cundis rebus suis ad belli societatem orantur, considerare debent, liceatne tum pacem agere, dein, quod quaesitur, satisne pium tutum gloriosum an indecorum sit. tibi si 2 perpetua pace frui licet, nisi hostes opportuni et scelestissumi, egregia fama, si Romanos oppresseris, futura est, 20 neque petere audeam societatem et frustra mala mea cum bonis tuis misceri sperem. atque ea, quae te morari 3 posse videntur, ira in Tigranem recentis belli et meae res parum prosperae, si vera existumare voles, maxume hortabuntur. ille enim obnoxius qualem tu voles societatem 4 25 accipiet; mihi fortuna multis rebus ereptis usum dedit bene suadendi et, quod florentibus optabile est, ego non validissumus praebeo exemplum, quo rectius tua conponas.

Namque Romanis cum nationibus populis regibus 5 30 cunctis una et ea vetus causa bellandi est: cupido profunda imperi et divitiarum. qua primo cum rege Macedonum Philippo bellum sumpsere, dum a Carthaginien- 6 sibus premebantur, amicitiam simulantes. ei subvenien

1 neque... claudit Don. Ter. Eun. 164 2 claudit res Don. add. Carrio 5 scilicet quia ... abstinetur Serv. Aen. 1,211 scilicet Serv. om. V 19 nisi ante egregia addendum? 23 parum Aldus rarum V

« IndietroContinua »