Immagini della pagina
PDF
ePub

5 natis animis perditum irent. namque duobus senati decretis ex tanta multitudine neque praemio inductus coniurationem patefecerat neque ex castris Catilinae quisquam omnium discesserat: tanta vis morbi atque 37 uti tabes plerosque civium animos invaserat. neque 5 solum illis aliena mens erat, qui conscii coniurationis fuerant, sed omnino cuncta plebes novarum rerum 2 studio Catilinae incepta probabat. id adeo more suo 3 videbatur facere. nam semper in civitate, quibus opes nullae sunt, bonis invident, malos extollunt, vetera 10 odere, nova exoptant, odio suarum rerum mutari omnia student, turba atque seditionibus sine cura aluntur, 14. quoniam egestas facile habetur sine damno. sed urbana 5 plebes, ea vero praeceps erat de multis causis. primum omnium qui ubique probro atque petulantia maxume 15 praestabant, item alii per dedecora patrimoniis amissis, postremo omnes quos flagitium aut facinus domo ex6 pulerat, ii Romam sicut in sentinam confluxerant. deinde multi memores Sullanae victoriae, quod ex gregariis militibus alios senatores videbant, alios ita divites, ut 20 ⚫ regio victu atque cultu aetatem agerent, sibi quisque, 7 si in armis foret, ex victoria talia sperabat. praeterea iuventus, quae in agris manuum mercede inopiam toleraverat, privatis atque publicis largitionibus excita urbanum otium ingrato labori praetulerat. eos atque alios 25 8 omnis malum publicum alebat. quo minus mirandum est homines egentis, malis moribus, maxuma spe rei 9 publicae iuxta ac sibi consuluisse. praeterea, quorum victoria Sullae parentes proscripti, bona erepta, ius liber

nam

1 namque. decretis Char. gramm. I 22, 18. 539, 12 Char. senati PANI Char. senatus rell. codd. 5 uti... invaserat Fest. p. 359, 4 10 bonis ... extollunt Don. Ter. Phorm. 358 et malos Don. 13 quoniam ... damno Fronto (Hauler p. 168) cf. Exup. 2 sine damno hab. Fronto 15 probro... praestabant Arus. gramm. VII 498, 28 I'n Arus. praestabat PA'NKlsm gramm. VI 446, 3 per A1m Sacerd.

16 praestabant A'CBH alii... amissis *Sacerd. quiper rell. codd.

tatis inminutum erat, haud sane alio animo belli eventum expectabant. ad hoc quicumque aliarum atque se- 10 natus partium erant, conturbari rem publicam quam minus valere ipsi malebant. id (ad)eo malum multos 11 5 post annos in civitatem revorterat. nam postquam Cn. Pompeio et M. Crasso consulibus tribunicia postestas 38 restituta est, homines adulescentes summam potestatem nacti, quibus aetas animusque ferox erat, coepere senatum criminando plebem exagitare, dein largiundo? 10 atque pollicitando magis incendere, ita ipsi clari potentesque fieri. contra eos summa ope nitebatur pleraque 2 nobilitas senatus specie pro sua magnitudine. namque, uti paucis verum absolvam, post illa tempora quicum- 3 que rem publicam agitavere, honestis nominibus, alii 15 sicuti populi iura defenderent, pars quo senatus auctoritas maxuma foret, bonum publicum simulantes pro sua quisque potentia certabant. neque illis modestia 4 neque modus contentionis erat: utrique victoriam crudeliter exercebant. sed postquam Cn. Pompeius ad bel-39 20 lum maritumum atque Mithridaticum missus est, plebis opes inminutae, paucorum potentia crevit. ii magistra 2 tus, provincias aliaque omnia tenere; ipsi innoxii, florentes, sine metu aetatem agere ceterosque iudiciis terrere, quo plebem in magistratu placidius tractarent. sed ubi 3 25 primum dubiis rebus novandi [s] spes oblata est, vetus certamen animos eorum adrexit. quod si primo proelio 4 Catilina superior aut aequa manu discessisset, profecto magna clades atque calamitas rem publicam oppressisset, neque illis, qui victoriam adepti forent, diutius 30 ea uti licuisset, quin defessis et exanguibus qui plus posset imperium atque libertatem extorqueret. fuere 5 tamen extra coniurationem complures, qui ad Catilinam initio profecti sunt. in iis erat Fulvius, senatoris filius, quem retractum ex itinere parens necari iussit.

35

Isdem temporibus Romae Lentulus, sicuti Catilina 6 4 adeo codd. recentiores multos post annos Arus. gramm. VII 497, 21 23 ceterosque] que om. AC 25 corr. Gruter

praeceperat, quoscumque moribus aut fortuna novis rebus idoneos credebat, aut per se aut per alios sollicitabat, neque solum civis sed quoiusque modi genus 40 hominum, quod modo bello usui foret. igitur P. Umbreno quoidam negotium dat, uti legatos Allobrogum 5 requirat eosque, si possit, inpellat ad societatem belli, existumans publice privatimque aere alieno oppressos, praeterea quod natura gens Gallica bellicosa esset, 2 facile eos ad tale consilium adduci posse. Umbrenus quod in Gallia negotiatus erat, plerisque principibus 10 civitatium notus erat atque eos noverat. itaque sine mora, ubi primum legatos in foro conspexit, percontatus pauca de statu civitatis et quasi dolens eius casum requirere coepit, quem exitum tantis malis spera3 rent. postquam illos videt queri de avaritia magistra- 15 tuum, accusare senatum, quod in eo auxili nihil esset, miseriis suis remedium mortem expectare, 'at ego' inquit 'vobis, si modo viri esse voltis, rationem ostendam, 4 qua tanta ista mala effugiatis'. haec ubi dixit, Allobroges in maxumam spem adducti Umbrenum orare, ut 20 sui misereretur: nihil tam asperum neque tam difficile esse, quod non cupidissume facturi essent, dum ea res 5 civitatem aere alieno liberaret. ille eos in domum D. Bruti perducit, quod foro propinqua erat neque aliena consili propter Semproniam; nam tum Brutus ab Roma 25 6 aberat. praeterea Gabinium arcessit, quo maior auctoritas sermoni inesset. eo praesente coniurationem aperit, nominat socios, praeterea multos quoiusque generis innoxios, quo legatis animus amplior esset. deinde 41 eos pollicitos operam suam domum dimittit. sed Allo- 30 broges diu in incerto habuere, quidnam consili caperent. 2 in altera parte erat aes alienum, studium belli, magna

11 civitatium XN1 civitatum rell.

13 et quasi ... casum Arus. gramm. VII 464,7 Prisc. gramm. III 281,2. 307,9 25 nam... aberat Prob. inst. gramm. IV 150, 20. 26 Serg. gramm. IV 511, 30 Prisc. gramm. III 66, 15 ab Roma Prob. Serg. Prisc. ab s. s.

BD om. rell. Romae P

merces in spe victoriae; at in altera maiores opes, tuta consilia, pro incerta spe certa praemia. haec illis vol- 3 ventibus tandem vicit fortuna rei publicae. itaque 4 Q. Fabio Sangae, quoius patrocinio civitas plurumum 5 utebatur, rem omnem, uti cognoverant, aperiunt. Cicero 5 per Sangam consilio cognito legatis praecipit, ut studium coniurationis vehementer simulent, ceteros adeant, bene polliceantur dentque operam, uti eos quam maxume manufestos habeant.

10 Isdem fere temporibus in Gallia citeriore atque ul-42 teriore, item in agro Piceno, Bruttio, Apulia motus erat. namque illi, quos ante Catilina dimiserat, inconsulte 2 ac veluti per dementiam cuncta simul agebant. nocturnis consiliis, armorum atque telorum portationibus, 15 festinando, agitando omnia plus timoris quam periculi effecerant. ex eo numero compluris Q. Metellus Celer 3 praetor ex senatus consulto causa cognita in vincula coniecerat, item in citeriore Gallia C. Murena, qui ei provinciae legatus praeerat. 20 At Romae Lentulus cum ceteris, qui principes coniu-43 rationis erant, paratis ut videbatur magnis copiis constituerant, uti, quom Catilina in agrum Aefulanum cum exercitu venisset, L. Bestia tribunus plebis contione habita quereretur de actionibus Ciceronis bellique gra25 vissumi invidiam optumo consuli inponeret: eo signo proxuma nocte cetera multitudo coniurationis suom quisque negotium exequeretur. sed ea divisa hoc modo 2 dicebantur: Statilius et Gabinius uti cum magna manu duodecim simul opportuna loca urbis incenderent, quo 30 tumultu facilior aditus ad consulem ceterosque, quibus insidiae parabantur, fieret; Cethegus Ciceronis ianuam obsideret eumque vi aggrederetur; alius autem alium,

6 praecipit Linker praecepit codd. 21 constituerant PA1 N'H'TI constituerat A*CBN KH Tsnm 22 Aefulanum Kunze in Berl. Phil. Woch. 1912, 670 sqq Faesulanum codd. 27 quisque vulgo quoque A que que N quaeque rell. 28 et PA1 om. rell. 29 incenderent PA'NHTlsm incenderet rell.

sed filii familiarum, quorum ex nobilitate maxuma pars erat, parentis interficerent; simul caede et incendio per3 culsis omnibus ad Catilinam erumperent. inter haec parata atque decreta Cethegus semper querebatur de ignavia sociorum: illos dubitando et dies prolatando 5 magnas opportunitates corrumpere; facto, non consulto in tali periculo opus esse, seque, si pauci adiuvarent, 4 languentibus aliis impetum in curiam facturum. natura ferox, vehemens, manu promptus erat, maxumum bonum in celeritate putabat.

44

10

Sed Allobroges ex praecepto Ciceronis per Gabinium ceteros conveniunt. ab Lentulo, Cethego, Statilio, item Cassio postulant ius iurandum, quod signatum ad civis perferant: aliter haud facile eos ad tantum negotium 2 inpelli posse. ceteri nihil suspicantes dant, Cassius semet 15 eo brevi venturum pollicetur ac paulo ante legatos ex 3 urbe proficiscitur. Lentulus cum iis T. Volturcium quendam Crotoniensem mittit, ut Allobroges, prius quam domum pergerent, cum Catilina data atque accepta fide 4 societatem confirmarent. ipse Volturcio litteras ad Ca- 20 tilinam dat, quarum exemplum infra scriptum est. 5 'Qui sim, ex eo, quem ad te misi, cognosces. fac cogites, in quanta calamitate sis, et memineris te virum esse. consideres, quid tuae rationes postulent. auxilium petas ab omnibus, etiam ab infumis.'

25

6 Ad hoc mandata verbis dat: quom ab senatu hostis iudicatus sit, quo consilio servitia repudiet? in urbe parata esse quae iusserit. ne cunctetur ipse propius ad45 cedere. his rebus ita actis, constituta nocte qua proficiscerentur Cicero per legatos cuncta edoctus L. Valerio 30 Flacco et C. Pomptino praetoribus imperat, ut in ponte

1 sed... interficerent Prisc. gramm. II 199, 10 e Prisc. 6 consulto A CBN KH MTD Flsn consultando PA'N'H1 D1m 11 sed... Ciceronis Prob. inst. gramm. IV 124, 8 22-25 cf. Cic. Catil. 3, 5, 12 22 quis CNn ex eo s. s. V 25 petis A'CB 30 per... edoctus Arus. gramm. VII. 464, 19 31 pom(p)tino XNH2DF snm prom(p)tino BKH' promptinio MT

« IndietroContinua »