Immagini della pagina
PDF
ePub

Mulvio per insidias Allobrogum comitatus deprehendant. rem omnem aperit, quoius gratia mittebantur; cetera, uti facto opus sit, ita agant permittit. illi, ho- 2 mines militares, sine tumultu praesidiis conlocatis, sic5 uti praeceptum erat, occulte pontem obsidunt. post- 3 quam ad id loci legati cum Volturcio venerunt et simul utrimque clamor exortus est, Galli cito cognito consilio sine mora praetoribus se tradunt, Volturcius primo cohor- 4 tatus ceteros gladio se a multitudine defendit, deinde, 10 ubi a legatis desertus est, multa prius de salute sua Pomptinum obtestatus, quod ei notus erat, postremo timidus ac vitae diffidens velut hostibus sese praetoribus dedit.

Quibus rebus confectis omnia propere per nuntios 46 15 consuli declarantur. at illum ingens cura atque laetitia 2 simul occupavere. nam laetabatur intellegens coniuratione patefacta civitatem periculis ereptam esse; porro autem anxius erat dubitans, in maxumo scelere tantis civibus deprehensis quid facto opus esset: poenam illo20 rum sibi oneri,inpunitatem perdundae rei publicae fore credebat. igitur confirmato animo vocari ad sese iubet 3 Lentulum,Cethegum, Statilium, Gabinium itemque Caeparium Terracinensem, qui in Apuliam ad concitanda servitia proficisci parabat. ceteri sine mora veniunt; 4 25 Caeparius, paulo ante domo egressus, cognito indicio ex urbe profugerat. consul Lentulum, quod praetor erat, 5 ipse manu tenens in senatum perducit, reliquos cum custodibus in aedem Concordiae venire iubet. eo sena- 6 tum advocat magnaque frequentia eius ordinis Voltur30 cium cum legatis introducit, Flaccum praetorem scrinium cum litteris, quas a legatis acceperat, eodem adferre iubet. Volturcius interrogatus de itinere, de litteris, po- 47 stremo quid aut qua de causa consili habuisset, primo fingere alia, dissimulare de coniuratione; post ubi fide

3 illi P AKMTF2m illis rell. ACT itemque quendam M C'HDF' fide praedicere A1

22 itemque item quendam 34 fidei p. BN fidei publicae

publica dicere iussus est, omnia, uti gesta erant, aperit docetque se paucis ante diebus a Gabinio et Caepario socium adscitum nihil amplius scire quam legatos, tantummodo audire solitum ex Gabinio P. Autronium, Ser. Sullam, L. Vargunteium, multos praeterea in ea con- 5 2 iuratione esse. eadem Galli fatentur ac Lentulum dissimulantem coarguunt praeter litteras sermonibus, quos ille habere solitus erat: ex libris Sibyllinis regnum Romae tribus Corneliis portendi; Cinnam atque Sullam antea, se tertium esse, quoi fatum foret urbis potiri; 10 praeterea ab incenso Capitolio illum esse vigesumum annum, quem saepe ex prodigiis haruspices respon3 dissent bello civili cruentum fore. igitur perlectis litteris, quom prius omnes signa sua cognovissent, senatus decernit, uti abdicato magistratu Lentulus itemque ceteri 15 4 in liberis custodiis habeantur. itaque Lentulus P. Lentulo Spintheri, qui tum aedilis erat, Cethegus Q. Cornificio, Statilius C. Caesari, Gabinius M. Crasso, Caeparius — nam is paulo ante ex fuga retractus erat Cn. Terentio senatori traduntur.

20

48 Interea plebs coniuratione patefacta, quae primo cupida rerum novarum nimis bello favebat, mutata mente Catilinae consilia execrari, Ciceronem ad caelum tollere: veluti ex servitute erepta gaudium atque laetitiam agi2 tabat. namque alia belli facinora praedae magis quam 25 detrimento fore, incendium vero crudele, inmoderatum ac sibi maxume calamitosum putabat, quippe quoi omnes copiae in usu cottidiano et cultu corporis erant. 3 Post eum diem quidam L. Tarquinius ad senatum adductus erat, quem ad Catilinam proficiscentem ex 30 4 itinere retractum aiebant. is quom se diceret indicaturum de coniuratione, si fides publica data esset, iussus a consule quae sciret edicere, eadem fere quae Volturcius de paratis incendiis, de caede bonorum, de itinere

2 paucis ante diebus Prob. inst. gramm.IV 149, 4 14 senatus... Lentulus Arus. gramm. VII 451, 7 16 habeantur XHt haberentur Ysnm tenerentur F

hostium senatum docet: praeterea se missum a M. Crasso, qui Catilinae nuntiaret, ne eum Lentulus et Cethegus aliique ex coniuratione deprehensi terrerent, eoque magis properaret ad urbem adcedere, quo et ceterorum animos 5 reficeret et illi facilius e periculo eriperentur. sed ubi 5 Tarquinius Crassum nominavit, hominem nobilem, maxumis divitiis, summa potentia, alii rem incredibilem rati, pars tametsi verum existumabant tamen quia in tali tempore tanta vis hominis magis leniunda quam 10 exagitanda videbatur, plerique Crasso ex negotiis privatis obnoxii, conclamant indicem falsum esse, deque ea re postulant uti referatur. itaque consulente Cicerone 6 frequens senatus decernit Tarquini indicium falsum videri eumque in vinculis retinendum neque amplius 15 potestatem faciundam, nisi de eo indicaret, quoius consilio tantam rem esset mentitus. erant eo tempore qui 7 existumarent indicium illud a P. Autronio machinatum, quo facilius appellato Crasso per societatem periculi reliquos illius potentia tegeret. alii Tarquinium a Cice- 8 20 rone inmissum aiebant, ne Crassus more suo suscepto malorum patrocinio rem publicam conturbaret. ipsum 9 Crassum ego postea praedicantem audivi tantam illam contumeliam sibi ab Cicerone inpositam.

Sed isdem temporibus Q. Catulus et C. Piso [neque 49 25 precibus] neque pretio neque gratia Ciceronem inpellere potuere, uti per Allobroges aut alium indicem C. Caesar falso nominaretur. nam uterque cum illo gravis inimi- 2 citias exercebat: Piso oppugnatus in iudicio pecuniarum repetundarum propter quoiusdam Transpadani sup30 plicium iniustum, Catulus ex petitione pontificatus odio incensus, quod extrema aetate, maxumis honoribus usus, 23 a BYlsn 24 sed... potuere Prisc. gramm. II 359, 19 cf. Dict. 1,18 (neque pretio neque gratia) isdem ... Piso om. Prisc. neque pretio neque gratia Prisc. cf. Dict. neque precibus n. gratia n. pretio XNKMT (proemio pro pretio) Isn n. precibus n. pretio n. gratia DF n. gratia n. precibus n. pretio Hm, v. lug. 29, 3 25 Ciceronem om. Prisc. impelli quivit Prisc. 28 exercebant P1AT

3 ab adulescentulo Caesare victus discesserat. res autem opportuna videbatur, quod is privatim egregia liberalitate, publice maxumis muneribus grandem pecuniam 4 debebat. sed ubi consulem ad tantum facinus inpellere nequeunt, ipsi singillatim circumeundo atque ementi- 5 undo, quae se ex Volturcio aut Allobrogibus audisse dicerent, magnam illi invidiam conflaverant, usque eo ut nonnulli equites Romani, qui praesidi causa cum telis erant circum aedem Concordiae, seu periculi magnitudine seu animi mobilitate inpulsi, quo studium suom 10 in rem publicam clarius esset, egredienti ex senatu Caesari gladio minitarentur.

50 Dum haec in senatu aguntur et dum legatis Allobrogum et T. Volturcio, conprobato eorum indicio, praemia decernuntur, liberti et pauci ex clientibus Lentuli 15 divorsis itineribus opifices atque servitia in vicis ad eum eripiundum sollicitabant, partim exquirebant duces multitudinum, qui pretio rem publicam vexare soliti 2 erant. Cethegus autem per nuntios familiam atque libertos suos, lectos et exercitatos, orabat [in audaciam], ut 20 3 grege facto cum telis ad sese inrumperent. consul ubi ea parari cognovit, dispositis praesidiis, ut res atque tempus monebat, convocato senatu refert, quid de iis fieri placeat, qui in custodiam traditi erant. sed eos paulo ante frequens senatus iudicaverat contra rem 25 4 publicam fecisse. tum D. Iunius Silanus primus sententiam rogatus, quod eo tempore consul designatus erat, de iis, qui in custodiis tenebantur, et praeterea de L. Cassio, P. Furio, P. Umbreno, Q. Annio, si deprehensi forent, supplicium sumundum decreverat; isque postea permo- 30 tus oratione C. Caesaris pedibus in sententiam Ti. Neronis įturum se dixit, quod de ea re praesidiis additis re5 ferundum censuerat. sed Caesar, ubi ad eum ventum est, rogatus sententiam a consule huiusce modi verba locutus est:

31 pedibus in sententiam Char. gramm. I 215, 25 32 additis B'M'm' abditis rell. fortasse recte

35

'Omnis homines, patres conscripti, qui de rebus dubiis 51 consultant, ab odio, amicitia, ira atque misericordia vacuos esse decet. haud facile animus verum providet, 2 ubi illa officiunt, neque quisquam omnium lubidini simul 5 et usui paruit. ubi intenderis ingenium, valet; si lubido 3 possidet, ea dominatur, animus nihil valet. magna mihi 4 copia est memorandi, patres conscripti, quae reges atque populi ira aut misericordia inpulsi male consuluerint. sed ea malo dicere, quae maiores nostri contra lubidi10 nem animi sui recte atque ordine fecere. bello Mace- 5 donico, quod cum rege Perse gessimus, Rhodiorum civitas magna atque magnifica, quae populi Romani opibus creverat, infida et advorsa nobis fuit. sed postquam bello confecto de Rhodiis consultum est, maiores 15 nostri, ne quis divitiarum magis quam iniuriae causa bellum inceptum diceret, inpunitos eos dimisere. item 6 bellis Punicis omnibus, quom saepe Carthaginienses et in pace et per indutias multa nefaria facinora fecissent, numquam ipsi per occasionem talia fecere: magis quid 20 se dignum foret, quam quid in illos iure fieri posset, quaerebant. hoc item vobis providendum est, patres 7 conscripti, ne plus apud vos valeat P. Lentuli et ceterorum scelus quam vostra dignitas, neu magis irae vostrae quam famae consulatis. nam si digna poena 8 25 pro factis eorum reperitur, novom consilium adprobo; sin magnitudo sceleris omnium ingenia exuperat, his utendum censeo, quae legibus conparata sunt.

Plerique eorum, qui ante me sententias dixerunt, con- 9 posite atque magnifice casum rei publicae miserati sunt.

ab

...

1 omnis ... decet Char. gramm. I 139, 22 omnis... officiunt Serv. georg. 2, 499 omnes Char. Serv. homines om. Char. qui.. consultant Arus. gramm. VII 460,3 2 consulant Arus. decet Arus. gramm. VII 514, 12 atque om. Arus. 3 vacuum Arus. esse om. Char. nam animus haud facile Serv. 7 p. c. s. s. PAN om. Knm quae consuluerint Arus. gramm. VII 459, 29 quae VPA'Y m1 Arus. qui XK MTlsnm2 8 consuluerunt V 13 et] atque Pl 17 et in pace] et om. ACMTm 23 neve VA 28 sententiam V

« IndietroContinua »