Immagini della pagina
PDF
ePub

tincta sunt. pater, uti necesse erat, naturae concessit. fratri, quem minume decuit, propinquos per scelus vitam eripuit. affinis amicos propinquos ceteros meos alium alia clades oppressit: capti ab Iugurtha pars in 5 crucem acti, pars bestiis obiecti sunt, pauci, quibus relicta est anima, clausi in tenebris cum maerore et luctu morte graviorem vitam exigunt.

Si omnia, quae aut amisi aut ex necessariis advorsa 16 facta sunt, incolumia manerent, tamen, si quid ex inpro10 viso mali accidisset, vos inplorarem, patres conscripti, quibus pro magnitudine imperi ius et iniurias omnis curae esse decet. nunc vero exul patria domo, solus 17 atque omnium honestarum rerum egens quo adcedam aut quos appellem? nationesne an reges, qui omnes fa15 miliae nostrae ob vostram amicitiam infesti sunt? an quoquam mihi adire licet, ubi non maiorum meorum hostilia monumenta pluruma sint? aut quisquam nostri misereri potest, qui aliquando vobis hostis fuit? postremo Masinissa nos ita instituit, patres conscripti, 18 20 ne quem coleremus nisi populum Romanum, ne societates, ne foedera nova acciperemus: abunde magna praesidia nobis in vostra amicitia fore; si huic imperio fortuna mutaretur, una occidundum nobis esse. virtute ac 19 dis volentibus magni estis et opulenti, omnia secunda 25 et oboedientia sunt: quo facilius sociorum iniurias curare licet.

Tantum illud vereor, ne quos privata amicitia lugur- 20 thae parum cognita transvorsos agat. quos ego audio maxuma ope niti ambire fatigare vos singulos, ne quid 30 de absente incognita causa statuatis; fingere me verba et fugam simulare, quoi licuerit in regno manere. quod 21 utinam illum, quoius inpio facinore in has miserias proiectus sum, eadem haec simulantem videam, et aliquando 3 meos om. V 6 anima est V et] atque V 13 quo. appellem Don. Ter. Hec. 378 accidam Don. 21 neu foed. V 28 quos... singulos Serv. Aen. 4, 283 29 max. ope niti om. Serv. 32 quoius VP* lacuna ab inpio usque ad c. 31, 23 auctoritas K

aut apud vos aut apud deos inmortalis rerum humanarum cura oriatur: ne ille, qui nunc sceleribus suis ferox atque praeclarus est, omnibus malis excruciatus inpietatis in parentem nostrum, fratris mei necis mearumque 22 miseriarum gravis poenas reddat. iam iam, frater animo 5 meo carissume, quamquam tibi inmaturo et unde minume decuit vita erepta est, tamen laetandum magis 23 quam dolendum puto casum tuom. non enim regnum, sed fugam exilium egestatem et omnis has quae me premunt aerumnas cum anima simul amisisti. at ego 10 infelix, in tanta mala praecipitatus ex patrio regno, rerum humanarum spectaculum praebeo, incertus quid agam, tuasne iniurias persequar ipse auxili egens an regno consulam, quoius vitae necisque potestas ex opi24 bus alienis pendet. utinam emori fortunis meis hone- 15 stus exitus esset neu iure contemptus viderer, si defessus malis iniuriae concessissem. nunc neque vivere lubet neque mori licet sine dedecore.

25

Patres conscripti, per vos, per liberos atque parentis vostros, per maiestatem populi Romani, subvenite mihi 20 misero, ite obviam iniuriae, nolite pati regnum Numidiae, quod vostrum est, per scelus et sanguinem familiae nostrae tabescere.' 15 Postquam rex finem loquundi fecit, legati Iugurthae largitione magis quam causa freti paucis respondent: 25 Hiempsalem ob saevitiam suam ab Numidis interfectum, Adherbalem ultro bellum inferentem, postquam superatus sit, queri, quod iniuriam facere nequivisset. Iugurtham ab senatu petere, ne se alium putarent ac Numantiae cognitus esset, neu verba inimici ante facta 30 2, sua ponerent. deinde utrique curia egrediuntur. senatus statim consulitur. fautores legatorum, praeterea se

2 ne VPA'N ut rell. 5 iam iam ... carissume Serv. Aen. 12, 676 16 neu iure VP'Al ne iure B1 ne vivere rell. 18 emori V

19 per vos ... Romani om. V per liberos... vostros Prob. inst. gramm. IV 96, 8 20 misero mihi VDF mihi misero mihi (exp.) A

natus magna pars gratia depravata Adherbalis dicta contemnere, Iugurthae virtutem extollere laudibus; gratia, voce, denique omnibus modis pro alieno scelere et flagitio, sua quasi pro gloria, nitebantur. at contra pauci, 3 5 quibus bonum et aequom divitiis carius erat, subveniundum Adherbali et Hiempsalis mortem severe vindicandam censebant, sed ex omnibus maxume Aemilius 4 Scaurus, homo nobilis inpiger factiosus, avidus potentiae honoris divitiarum, ceterum vitia sua callide occul10 tans. is postquam videt regis largitionem famosam in- 5 pudentemque, veritus, quod in tali re solet, ne polluta licentia invidiam accenderet, animum a consueta lubidine continuit. vicit tamen in senatu pars illa, quae vero 16 pretium aut gratiam anteferebat. decretum fit, uti decem 2 15 legati regnum, quod Micipsa obtinuerat, inter Iugurtham et Adherbalem dividerent. quoius legationis princeps fuit L. Opimius, homo clarus et tum in senatu potens, quia consul C. Graccho et M. Fulvio Flacco interfectis acerrume victoriam nobilitatis in plebem exercu20 erat. eum Iugurtha tametsi Romae in inimicis habuerat, 3 tamen accuratissume recepit, dando et pollicendo multa perfecit, uti fama, fide, postremo omnibus suis rebus commodum regis anteferret. reliquos legatos eadem via 4 aggressus plerosque capit, paucis carior fides quam pe25 cunia fuit. in divisione, quae pars Numidiae Maureta- 5 niam attingit, agro virisque opulentior, Iugurthae traditur; illam alteram specie quam usu potiorem, quae portuosior et aedificiis magis exornata erat, Adherbal possedit.

30 Res postulare videtur Africae situm paucis exponere 17 et eas gentis, quibuscum nobis bellum aut amicitia fuit, attingere. sed quae loca et nationes ob calorem aut as- 2

4 suo AM regis om. Non. N'HT'sm

amicis codd.

videt

18 qui

10 is... inpudentemque Non. p. 306, 5 13 vicit... anteferebat Non. p. 366, 1 consuls P consulibus H2 Tln 20 inimicis vulgo

peritatem, item solitudines minus frequentata sunt, de iis haud facile compertum narraverim. cetera quam paucissumis absolvam.

3 In divisione orbis terrae plerique in parte tertia Africam posuere, pauci tantummodo Asiam et Europam 5 4 esse, sed Africam in Europa. ea finis habet ab occidente fretum nostri maris et Oceani, ab ortu solis declivem latitudinem, quem locum Catabathmon incolae appel5 lant. mare saevom, inportuosum; ager frugum fertilis, bonus pecori, arbori infecundus; caelo terraque penuria 10 6 aquarum. genus hominum salubri corpore, velox, patiens laborum; (ac) plerosque senectus dissolvit, nisi qui ferro aut bestiis interiere, nam morbus haud saepe quemquam superat; ad hoc malefici generis pluruma ani7 malia. sed qui mortales initio Africam habuerint qui- 15 que postea adcesserint aut quo modo inter se permixti sint, quamquam ab ea fama, quae plerosque obtinet, divorsum est, tamen, uti ex libris Punicis, qui regis Hiempsalis dicebantur, interpretatum nobis est utique rem sese habere cultores eius terrae putant, quam paucissumis 20 dicam. ceterum fides eius rei penes auctores erit. 18 Africam initio habuere Gaetuli et Libyes, asperi in

cultique, quis cibus erat caro ferina atque humi pabu2 lum uti pecoribus. ii neque moribus neque lege aut imperio quoiusquam regebantur: vagi palantes quas nox 25 3 coegerat sedes habebant. sed postquam in Hispania Hercules, sicuti Afri putant, interiit, exercitus eius, con

1 de iis... narraverim Prisc. gramm. III 67,23 de iis] cetera Prisc. 2 comperta Prisc. 9 mare... (14) animalia *Fronto p. 109 N (Hauler p. 162 et 166) mare saev. inp. Serv. Aen. 1, 616

ager frug. fert. Arus. gramm. VII 473, 20 10 arb. inf. Arus. gramm. VII 473, 18 arbore Arus. caelo ... aquarum Serv. Aen. 1,22 12 ac Fronto om. codd. 13 quemquam] quem Fronto 17 sint Ysnm sunt XNI 19 utique... habere Ult. Syll. gramm. IV 248, 13 21 penes auctores fides erit *Sen. nat.4 o, 3,1

26 postquam Hercules in Africa, sicut putant, interiit, exercitus eius variis gentibus permixtus est Schol. Stat. 6, 512 26 sqq. cf. Isid. orig. 9, 2, 120 sq.

positus ex variis gentibus, amisso duce ac passim multis sibi quisque imperium petentibus brevi dilabitur. ex 4 eo numero Medi, Persae et Armenii navibus in Africam transvecti proxumos nostro mari locos occupavere, sed 5 5 Persae intra Oceanum magis, iique alveos navium invorsos pro tuguriis habuere, quia neque materia in agris neque ab Hispanis emundi aut mutandi copia erat: mare 6 magnum et ignara lingua commercio prohibebant. ii 7 paulatim per conubia Gaetulos secum miscuere et, quia 10 saepe temptantes agros alia, deinde alia loca petiverant, semet ipsi Nomadas appellavere. ceterum adhuc aedi- 8 ficia Numidarum agrestium, quae mapalia illi vocant, oblonga, incurvis lateribus, tecta quasi navium carinae sunt. Medis autem et Armeniis adcessere Libyes nam 9 15 ii propius mare Africum agitabant, Gaetuli sub solemagis, haud procul ab ardoribus —, iique mature oppida habuere; nam freto divisi ab Hispania mutare res inter se instituerant. nomen eorum paulatim Libyes corrupere, 10 barbara lingua Mauros pro Medis appellantes. sed res 11 → Persarum brevi adolevit, ac postea nomine Numidae, propter multitudinem a parentibus digressi, possedere ea loca, quae proxuma Carthagine[m] Numidia appellatur. deinde utrique alteris freti finitumos armis aut 12 metu sub imperium suom coegere, nomen gloriamque 25 sibi addidere, magis ii, qui ad nostrum mare processerant, quia Libyes quam Gaetuli minus bellicosi. denique Africae pars inferior pleraque ab Numidis possessa est, victi omnes in gentem nomenque imperantium concessere. postea Phoenices, alii multitudinis domi minuen- 19 30 dae gratia, pars imperi cupidine sollicitata plebe et aliis

9 secum om. Pl 11 no12 mapalia Serv. Aen.

8 commercio PAN commercia rell. madas P1A'm numadas 1 mumidas rell. 1,421 13 tecta ACBNT 1snm tecto rell. 15 propius... agitabant Arus, gramm. VII 501, 11 17 mutare instituerant Comment. Lucan. 7, 263 22 proxuma... appellatur Arus. gramm. VII 498, 17 proxuma Arus. proxume codd. fortasse recte thagine Arus. Carthaginem codd.

Car

« IndietroContinua »