Immagini della pagina
PDF
ePub

substantivi loco usurpavit, bell. gall. iv, 24, 2, cum illi aut ex arido (sc. littore) aut paulum in aquam progressi, omnibus membris expeditis, notissimis locis audacter tela conjicerent; 26, 4, simul in arido constiterunt; 29, 1, quasque (naves) in aridum subduxerat 1. » Scriptura nonnullorum codicum humo arida atque arenosa, quam per ignorantiam librarii dederunt, omnino rejicienda est. Nam vidimus vestigia in Sallustio quoque reperiri ejus loquendi usus, qui apud poetas et Tacitum frequentissimus est, ut adjectivum non genere, numero et casu cum suo substantivo congruat, sed neutro genere positum alterius nominis genitivum adjunctum habeat. (Cf. Tac. lubrico, humido paludum). Neque admittendum est, id quod nonnulli voluerunt, hic vocem humi locativum esse casum; nam in ablativum mutatur ea vox, si cum adjectivo jungatur: sedit humo nuda (Ovid.).

B. GENITIVUS CUM ADJECTIVIS. -1° Genitivus permultis adjectivis, quæ dicuntur, relativis additum est apud Nostrum, ut apud poetas et posteriores solutæ orationis scriptores: Cat. 3, 4, INSOLENS malarum artium; Hist. IV, 6, INSOLENS vera accipiundi; Jug. 39, 1, pars INSOLITA rerum bellicarum; Hist. 11, 79, genus INSOLITUM serviti; Hist. 1, 114, libertatis INSUETI ; Hist. 1, 93, PRUDENS omnium quæ-senatus censuerat; H. iv, 19, 16, militibus belli PRUDENTIBUS; H. 1, 112, egregius militiæ; H. v, 15, CUPIENTISSUMUS legis; Cat. 52, 36, MANUFESTIS rerum capitalium; (cf. Jug. 35, 8); Hist. 11, 18, PROMPTISSIMUS belli; H. 11, 91, belli sane SCIENS; (cf. J. 97, 5); 85, 45, exercitus locorum SCIENS; 100, 3, locorum SCIENTISSUMI; cf. 97, 3); H. 1, 70, et numeri eorum Metellus per litteras GNARUS; (cf. III, 79); iv, 22, locorum PERGNARI; Cat. 5,4, alieni ADPETENS; - præsertim adjectivis egestatis et abundantiæ : Jug. 90, 1, ager aridus et frugum vacuus (quod adjectivum aliis locis semper cum ablativo solo, ut Hist. 1, 104 VACUAM istam urbem viris militari ætate, aut cum a præpositione junctum est, ut Cat. 14, 4 a culpa VACUUS; cf. C. 51, 1, et Hist. 11, 65); Cat. 5, 4, alieni adpetens, sui profusus; II. 11, 92, frugum pabulique LETUS ager; cf. lætissimus umbræ lucus (Virg.); Jug. 79, 6, loca æqualia et NUDA gignentium: Cat. 7, 6, pecuniæ LIBERALES erant.

2o Adjectivis quæ statum aliquem aut affectum animi indicant libenter genitivum adjungit Sallustius, præsertim animi 3 substantivi, aut consili:

1. Cf. Badstuebner, p. 24.

2. Sed Hist. II, 77 SUETUM latrociniis; 11, 78 rapinis sUETUM magis quam agrorum cultibus.

3. Vir doctus, qui apud Gallos de Virgilio ac Plauto bene meritus est, Eug. Benoist, in sua editione Virgilii præstantissima, vocem animi hic idem valere atque in animo, et locativi genus quoddam esse videri affirmavit; quæ quidem explanatio ad plura ejus exempla illustranda valet, ut modicus voluptatis, atrox odii, integer viiæ, etc.

Hist. iv, 75, ANXIUS animi; Hist. 11, 93, ipse animi ATROX; Hist. III, 45, ad Cyzicum perrexit FIRMATUS animi; Hist. iv, 7, tetrarchas regesque TERRITOS animi firmavit; Hist. 1, 113, animi IMMODICUS; H. 111, 92, perculsis et animi INCERTIS succurritur; H. iv, 60, L. Hostilius Dasianus INQUIES animi; H. 1v, 74, IMPOTENS et NIMIUS animi est; H. 111, 10, INGENS virium atque animi; H. iv, 76, consili æger; H. 111, 99, DUBIUS consili.

3o Paulo aliter ALIENUS Cat. 40, 5, ubi consilium sensum conjurationis habet: quod foro propinqua erat (domus) neque ALIENA consili. « Ceterum hujus insolentioris structuræ duo exempla inveniuntur apud Ciceronem de fin. 1, 4, 11, quis alienum putet ejus esse dignitatis quam mihi quisque tribuit; acad. 1, 11, 42, quæ essent aliena firmæ et constantis assensionis.» (Badstuebner). Ablativus cùm a præpos. positus est Cat. 51, 17, sententia... sed aliena a re publica nostra videtur; ablativus solus Cat. 56, 5, simul alienum suis rationibus existumans; sæpius vero alienus absolute ponitur, singulari sensu : Cat. 37, 1, illis aliena mens est, (scil. perversa, a recto aliena); Jug. 54, 8, qui sua loca defendere nequiverat in alienis bellum gerere cogebatur, ubi aliena loca, (sc. parum opportuna) suis (sc. opportunis) locis opponuntur; Jug.1, 5, ALIEŅA ac nihil profutura (sc.res ab ipsis, a natura ipsorum aliena) petunt.

4° Cum adjectivO ADVORSUS genitivus occurrit Jug. 43, 1, Metelloque Numidia evenerat, acri viro et quamquam advorso populi partium, fama tamen æquabili et inviolata, ubi Kritzius advorsus vi substantivi usurpatum esse recte monet, neque aliam hujus constructionis rationem esse quam in vocibus advorsarius, contrarius, inimicus similibusque, quanquam concedi debeat Sallustium magis rectam analogiam quam tritum usum secutum esse. (Cf. A. Draeger, Hist. Synt. p. 1. § 197, pp. 409-410).

5o CONSCIUS apud Sallustium semper cum dativo personæ et genitivo rei usurpatur: Cat. 22, 2, alius alii tanti facinoris consci; Cat. 34, 2, non quo sibi tanti sceleris conscius esset; Cat. 37, 1, qui conscii conjurationis fuerant; Cat. 25, 4, cædis conscia fuerat; Jug. 40, 2, huic rogationi partim conscii sibi, alii ex partium invidia pericula metuentes, inpedimenta parabant, ubi vox conscii, quanquam vicem substantivi sustinet, cum casu eodem quo adjectivum conjuncta est. Similiter apud alios scriptores : Terent. Phorm. 1, 3, 4, rogitas? qui tam audacis facinoris mi conscius sis? (cf. Heaut. 1, 1, 69); Tac. Ann. 1, 43, cecidissem nondum tot flagitiorum exercitui meo conscius; Cic. de off. . 73, ego mihi nullius culpæ conscius sum. Cicero tamen

[ocr errors]

sæpius rei nomen ablativo casu cum in præpositione, vel etiam dativo ponit, sed tantum si nomen personæ absit: pro Cluent. 59, is conscius illi facinori fuisse putabatur. -Absolute positum conscius invenitur Cat. 14, 3, omnes quos flagitium, egestas, conscius animus exagitabat, ubi conscius animus sensu prægnanti idem valet atque conscientia mala (Jug. 62, 8), pro quibus verbis substantivum conscien tia solum sæpius usurpatur (Jug. 35, 4; 32, 5; 85, 26; Cat. 15, 4); sed medio ac dubio sensu ponitur, de rep. ordin. 11, 12, 8, sed ex natura divorsa præmia bonos malosque sequi. Interea si forte ea tardius procedunt, suus quoique animus ex conscientia spem præbet. Quæ quidem exempla ex brevitatis amore orta videntur '. » — Objectum tamen verbo illi appositum legimus Cat. 35, 2, satisfactionem ex nulla conscientia de culpa proponere decrevi, in quo erravit prorsus Muellerus, conjungere jubens satisfactionem de culpa, quod neque verborum ordo neque sententia permittit (Kritzius); cf. Cic. Epist. ad Attic. 11, 24, his de rebus conscium esse Pisonem, et exempla alia quæ protulit Ruddim. Inst. P. 1, p. 72, vii, adnot. 8); item Jug. 27, 3, sed ubi senatus delicti conscientia populum timet; Cat. 5, 7, conscientia scelerum (cf. Hist. 1, 51, 7). Sed ad inceptum revertamur.

6o EXPERS cum genitivo apud optimos scriptores etiamque apud Nostrum jungitur: Hist. 1, 51, 11, consili expers; Cat. 33, 1, plerique patriæ, sed omnes fama atque fortunis expertes sumus, ubi Dietschius nescio quo æqualitatis amore impulsus cum deterioribus codicibus patria scripsit. Hic vero propter varietatem ablativum post genitivum adhibuit Sallustius; cf. Jug. 74, 3, Romani signorum et armorum aliquanto numero, hostium paucorum potiti; quæ constructio tantummodo apud veteres poetas Plautum, Terentium, Lucretium invenitur, (cf. Ruddim. 1, p. 114.), et ideo in archaïsmis numeranda est. PLENUS vero apud Sallustium cum genitivo tantum invenitur (Jug. 38, 10; 46, 5; 143, 3; H. 11, 50, 7).

[ocr errors]
[ocr errors]

GENITIVUS CUM PRONOMINE is JUNCTO. Sæpius genitivus loci vel locorum pronominibus id, ea subjicitur in locutionibus quibusdam notionem temporis præbentibus, quales sunt: Jug. 63, 6, tamen is ad id locorum talis vir- consulatum adpetere non audebat; 72, 2, neque post id locorum Jugurthæ dies aut nox ulla quieta fuit; Jug. 102, 1, post ea loci consul pervenit in oppidum Cirtam, ubi post ea verba (ut inter ea loci) separatim rectius scribi quam, ut vulgo fit, conjunctim, recte viderunt Badstuebner et Kritzius. Hic vero (ad Jug. 63, 6) loci vocabulum neutiquam simplicem temporis significationem habere, sed 1. Hæc fere ad verbum ex Babdstuebnero expressa.

magis rerum statum et condicionem, quæ aliquo tempore est, designare contendit, suspicaturque hoc dicendi genus ex usu vulgaris sermonis fluxisse. Quam opinionem Dietschius nimis quæsitam ducit; cum neque in tanta similitudine notiones loci ac temporis confundi mirum sit, neque omnibus locis hæc significatio apta sit, ex. gr. Cat. 45, 3, postquam ad id loci legati -venere; Jug. 75, 7, deinde ubi ad id loci ventum, quo Numidis præceperat, ubi loci vox genuinam significationem servavit. Ceterum cf. eo miseriarum (J. 14, 3); eo magnitudinis (J. 1, 5); eo vecordiæ (J. 5, 2).

D.

[ocr errors]

GENITIVUS CUM VERBIS.

Ad verba quod attinet, admonere, quod plerumque cum genitivo rei jungitur (Cat. 21, 4; Jug. 95, 1), cum præpositione de et ablativo invenitur semel, Cat. 5, 9, quoniam de moribus civitatis tempus admonuit, (cf. ea quæ supra diximus initio capituli de accusativo); semel etiam cum accusativo, Jug. 79, 1, eam rem nos locus admonuit, ubi eam rem neutro genere pronominis demonstrativi vim habet, quod accusativo cum verbo admonere jungi solet. (Badstuebner). Monere vero, quod a Tacito cum genitivo pro admonere usurpatum est, apud Sallustium cum objecto rei non invenitur.

Verba abundantia et egestatis cum ablativo rei jungi solere constat; attamen implere, complere, egere, præsertimque indigere cum genitivo apud poetas et posteriores solutæ orationis scriptores aliquoties occurrunt, ut apud Livium, 10, 14, errorque utilis Romanis oblatus fugæ formidinisque Samnites implevit. Sallustius unum tantum verbi indigere cum genitivo juncti exemplum habet (Jug. 110, 2, nullius indigni); plurima vero verbi egere exempla: Cat. 51, 37; Jug. 14, 17; 14, 23; 31, 29; 43, 3; 57, 1; 89, 5; 110, 3; Hist, 11, 50, 4. Cum ablativo tamen egere invenitur tribus locis: Cat. 1, 7, alterum alterius auxilio eget; Jug. 1, 3, neque fortuna eget (animus), uhi pauci detcriores libri genitivum exhibent; Jug. 14, 3, ac maxume deberi mihi beneficia a populo Romano quibus non egerem; denique cum accusativo fortasse Jug. 98, 3, alter usui opportunus (collis), quia magna parte editus et præceps pauca munimenta QUÆREBAT (Jordanus et Dietschius unum ex interpolatis codicibus sequentes); egebat cum accusativo plurali duo codices ferunt, quatuor cum ablativo singulari; alii regebat, gerebat, gerebant; unus tantum rogabat. Cf. Plaut. Menechm. 1, 2, 12. nec quicquam egeo. Similiter substantivum egestas, quod apud Ciceronem absolute ponitur, cum genitivo objecti jungitur: Jug. 44, 4. pabuli egestas; Cat. 58, 6; cf. Tac. Ann. 6, 23; Hist. 4, 35.

E. GENITIVUS CUM PRONOMINIBUS PERSONE. Genitivus subjectivus pronominum personalium pro possessivis positorum, qui sæpius

a Tacito usurpatus est, (cf. Gantrelle, Gramm. et style de Tacite, p. 10), rarior et quasi hæsitans apud Ciceronem aliosque aureæ ætatis scriptores occurrit, ac non tam Græcorum imitationi quam objectivi genitivi in subjectivum mutationi deberi videtur. Cujus apud Sallustium unum hoc exemplum notavi, Cat. 32, 2, majores vostrum, ubi vostrum auctoritate Gellii (xx. 5), confirmatur. Anhaltius tamen scripturam optimorum codicum vestri servandam censet (1. 1. p. 22).

Genitivum vero objectivum sæpissime usurpat Sallustius cum pronominibus personæ :

NOSTRI. Memoriam nostri quam maxime longam efficere (Cat. 1, 3); nostri proditor (Hist. 1, 51, 15).

VOSTRI.

SUI.

[ocr errors]

Nam si parricida vostri sum (Hist. 11, 50, 3). Nostrum et vostrum formas in genitivis partitivis adhibet, nunquam vero in genitivis objectivis. Mei et tui nullum est omnino exemplum. Jug. 80, 3, præterea regis Bocchi proxumos -ad studium sui perduxit; Jug. 85, 38, memoriam sui præclaram (reliquere); Hist. 11, 69, terror hostibus ex fiducia sui incessit; Hist. iv, 54, conlegam minorem et sui cultorem expectatis. (Cf. Hist. 1, 44, metus Pompei victoris). Similiter Seneca libenter genitivum reflexivi pronominis usurpat.

F. GENITIVUS DESCRIPTIVUS. Genitivus descriptivus, si Madvigio (Gramm. lat. § 287, Adn. 2), fides adhibenda est, ab ablativo descriptivo in eo differt quod magis speciem et naturam subjecti designat, ablativus vero res adjunctas subjecto potius illustrare videtur. Fatendum est locis plerisque paululum vel nihil differentiæ in utriusque casus significatione inesse, ita ut in eodem enuntiato interdum uterque inveniatur, ut Hist. frag. inc. 41, [Lenæus Sallustium quod] Pompeium oris improbi, animo inverecundo [scripsisset acerbissima satira laceravit], ubi vidimus, ut solet apud priores bonæ ætatis scriptores fieri, genitivum corporis virtutes (genus quoque et speciem), ablativum animi dotes et interiorem naturam potius designare. At in hoc Ciceronis, neque monere te audeo præstanti prudentia virum, nec confirmare maximi animi hominem, difficile est differentiam casuum deprehendere. G. GENITIVUS CUM GERUNDIVO. Frequenter usurpat Sallustius genitivum substantivi ac gerundivi a verbo esse vel expresso vel omisso pendentem, qui quidem, ut Kritzii verbis utar, significat aliquid ita comparatum esse, ut ad eam rem quæ genitivo enuntietur perficiendam spectet ac pertineat. Cujus constructionis ante ætatem ejus perpauca exempla sunt (Plaut. Rud. v, 3, 18, jusjurandum rei servandæ, non perdendæ conditum est), apud Ciceronem vero duo tantum laudantur:

[ocr errors]
« IndietroContinua »