Immagini della pagina
PDF
ePub

quamperfectum nec cum postquam nec cum ubi reperitur).-Adde ut, Cat. 14, 6, nam ut cujusque studium ex ætate flagrabat, aliis scorta præbere, etc.; quamquam, Jug. 37, 4, quamquam... poterat,... tamen (cum præsente historico in præcedenti periodo); ubi (adverbium loci), cum imperfecto, Jug. 60, 1; — sin, Jug. 58, 3 (et 50, 6, sed cum uno tantum infinitivo). Unicum exemplum est Cat. 31, 8, ubi cum conjunctio initio enunciati tempus definientis adhibeatur.

Perpauca etiam sunt loca quæ non inter species supra descriptas numerari queant, ut Jug. 59, 3, neque diutius Numidæ resistere quivissent, ni pedites cum equitibus permixti magnam cladem in congressu facerent. Quibus illi freti non, uti equestri prælio solet. sequi, dein cedere, sed advorsis equis concurrere, implicare ac perturbare aciem : ita expeditis peditibus suis hostis pœne victos dare, ubi verbum finitum cogitatione ex forma præcedentis enunciati fingitur; hic enim ex suppositivo enunciato hoc factum cogitatur quod pedites cum equitibus permixti magnam cladem in congressu FECERUNT, quod quidem perfectum actionum per infinitivos historicos expressarum tempus definire potest. Aliquando vero ad definitum tempus supra positum reducimur variis locutionibus, exempli causa: insolita re (Jug. 64, 2), quod ad verba ab Metello petundi gratia missionem rogat referendum est, a quibus universo per parenthesim interjecto enunciato dividitur: Itaque conmotus insolita re mirari primum ejus consilium et quasi per amicitiam monere ne tam prava inciperet, neu super fortunam animum gereret ; - postea (Jug. 113, 2), quod similiter ad verbum finitum promisit, universo enunciato interjecto, jungitur (hæc Maurus secum, ipse diu volvens tandem promisit, ceterum dolo an vere cunctatus parum comperimus. Sed plerumque regiæ voluntates ut vehementes sic mobiles, sæpe ipsæ sibi advorsæ. Postea... Bocchus Sullam modo, modo Jugurtha legatum appellare, benigne habere, idem ambobus polliceri); per idem tempus, Jug. 70, 1;-inter hæc negotia, Jug. 47,3;-interim, Jug. 94, 51. Neque ideo putandum est temporales illas locutiones, aut similes alias, si tempus finitum præpositum sit, non posse usurpari. Conferantur enim Cat. 48, 1; Jug. 55, 8, etc. Notandum præterea est hoc unicum exemplum, ubi cum infinitivo historico conjungitur certum temporis momentum : Cat. 17, 1, igitur circiter kalendas Junias, L. Cæsare et C. Figulo consulibus, primo singulos appellare, hortari alios,

1. Incertum est an fragm. III, 89, huc pertineat; summa tamen loci verbum finitum præcedere debuisse indicare videtur. Locus vero Jug. 45, 2, præterea etc., speciose tantum huc referendus est, ubi verbum finitum propter conjunctionem cum verbo comperior perfecto infinitivi positum est.

alios temptare; opes suas, inparatam rempublicam, magna præmia conjurationis docere.

8° De secundariis enunciatis. — Ad enunciata secundaria quod attinet, imperfecto, ut par est, si eodem tempore res agantur, plusquamperfecto, si plane perfectæ sint, exprimuntur. Imperfectum usurpatur Jug. 20, 8; 33, 31, ac sæpius; plusquamperfectum, Jug. 49, 4; 51, 5; 89, 1; etc.; utrumque invenitur Jug. 55, 8, eo tempore Jugurtha per collis sequi, tempus aut locum pugnæ quærere, qua venturum hostem audierat, pabulum et aquarum fontis, quorum penuria erat, conrumpere, modo se Metello, interdum Mario ostendere, postremos in agmine temptare ac statim in collis regredi, etc.; imperfectum conjunctivi: Jug. 11, 8; 36, 2; 37, 4; Cat. 39, 2, etc.; etc., plusquamperfectum autem conjunctivi semel' tantum a Sallustio usurpatur, Jug. 58, 3.

Jam quomodo inducantur infinitivi historici, et qua ratione habeantur secundaria enunciata breviter disputatum est; quæramus nunc quomodo desinat ac concludatur infinitivorum illorum series: deinde de subjectis verbisque in hac constructione adhibitis agemus.

9° De collectivis enunciatis. — Infinitivis historicis, qui definitas facies unius aut multarum actionum alternis vicibus eodem tempore succedentes effingunt, nunc simpliciter novum factum adjicit scriptor, quod quidem plerumque evenit nec ullius explicationis eget; nunc summam rerum in unum contrahens, breviter eas per commune aut latius patens enunciatum colligit, vel etiam addit nonnulla quæ quid ex enarratis rebus consequatur indicent. In ejusmodi enunciatis qua ratione verba habenda sint, operæ pretium erit perquirere. Grysarius (loco laud. p. 783) verbum finitum in collectivis enunciatis semper inveniri falso contendit. ac pro argumento affert eximium illum locum Ciceronis (pro Roscio, cap. 38), in quo sane collectio, adhibito tempore finito, præclaram atque elegantem formam induit. Sed quod ad Sallustium pertinet, hæc nequaquam accipi potest opinio. Etnim inter centum fere locos qui plures infinitivos habent, viginti quinque conclusionis enunciatum præbent, ex quibus undecim tantum tempore finito concluduntur, alia quatuordecim. (nam non excipiendus est Jug. 101, 11, ubi nomina cum perfectis passivis juncta, quæ jam supra infinitivis historicis non dissimilia esse declaravimus, in enunciato collectivo stant 1), infinitivum etiam in con

1. Tum spectaculum horribile in campis patentibus: sequi, fugere, occidi, capi, postremo omnia, qua visus erat, constrata telis, etc.; cf. Tac. Agric. 37: tum vero patentibus locis grande et atrox spectaculum: sequi, vulnerare, capere, atque eosdem oblatis aliis trucidare.

clusionis enunciato præbent; quæ quidem hæc sunt: Cat. 14, 6; Jug. 33, 3; 49, 4; 92, 2, ubi particula postremo adhibetur; Jug. 23, 1; 66, 1; 76, 4, ubi prorsus; Jug. 36, 2; 59, 3; 72, 2, ubi ita; Jug. 39, 2; 79, 7, ubi denique. Addamus Jug. 113, 2, ubi peculiari modo concluditur: Bocchus Sullam modo, modo Jugurthæ legatum appellare, benigne habere, idem ambobus polliceri. Illi pariter læti ac spei bonæ pleni esse. Igitur illa enuntiata a particula collectionis conclusionisve incipere solere perspicuum est, quod quidem in locis ubi tempus finitum adhibetur, exceptis quatuor tantum (Cat. 60, 4; 13, 3; Jug. 96, 3; 113, 2), fit similiter. Et illa quidem undecim hæc sunt: Cat. 13, 3; 25, 5; 60, 4; Jug. 38, 5; 44, 5; 45, 2; 55, 2; 69, 2; 74, 1; 94, 5; 96, 3.

Sallustius igitur, quum in talibus enunciatis infinitivum adhibeat, novam notionem latius patentem addit antecedentibus, ita ut singulares actionis facies quasi simplex et una notio concipienda sit, cui opponatur in eamdem formam expressa collectiva notio; atque hujus structuræ ita studiosus est, ut etiam in uno loco, ubi actiones singulares finitis temporibus expressæ sint, in conclusione infinitivo utatur historico: Jug. 65, 5, itaque et illum et equites Romanos, milites et negociatores, alios ipse, plerosque pacis spes inpellit, uti Romam ad suos necessarios aspere in Metellum de bello scribant, Marium imperatorem poscant. Sic illi a multis mortalibus honestissuma suffragatione consulatus petebatur. Simul ca tempestate plebs, nobilitate fusa per legem Mamiliam, novos extollebat. Ita Mario cuncta procedere. Hic sane de variis ac singularibus o cuncta procedere faciebus, tanquam diversis locis simul ac per acta varia manifestis, cogitabat scriptor noster. 10° De subjectis. Nunc ad subjecta infinitivorum historicorum veniamus. Quum ea infinitiva non nisi in enunciatis primariis neque obnoxiis versentur, sequitur ut subjectum semper nominativo casu ponendum sit. Cujus vero generis esse possit, atque utrum unus an plures adesse debeant, quum plures infinitivi occurrant, de iis jam quæstio instituenda esse videtur.

Si diligenter locos Sallustianos inspexeris, maximam partem subjectorum animantia præbere facile cognoveris, quod ex natura ac sensu historici infinitivi consequitur, eaque, si excipias Jug. 50, 6, ubi equi inveniatur, personas semper esse, nunc propriis aut appellativis nominibus, nunc finitis aut infinitis pronominibus, aut etiam infinitis numeralibus nominibus expressas. Inter personarum pronomina, secundæ personæ pronomen, ut par est, nusquam neque apud Sallustium, neque apud alios scriptores invenitur; primæ vero personæ pronomen, quod a nostro auctore non usurpatur, raro apud Ciceronem Terentium

que reperitur. Cf. Grysar. loc. laud. p. 781, et Holtze, 1. 1.

p. 30. Tredecim tantum locis nomina rerum pro subjectis usurpantur; quæ quidem talia sunt ut 1° aut abstractum nomen (pars, ac sæpe juxta alii) pro personis quas contineat in se ponatur, 2o aut ex verbis adhibitis ad personas agentes facile cogitatione transire possimus.

Ad primum genus pertinent: Cat. 10, 6, hæc (scilicet avaritia et ambitio) primo paulatim crescere, interdum vindicari, ubi per verba avaritia et ambitio homines iis vitiis laborantes intelligendi sunt; Jug. 41, 9; 69, 2, ira atque prædæ spes amplius quam lassitudo posse. Confer Cæs. de bello civili, 1, 30, erant SENTENTIE quæ conandum omnibus modis, castraque Vari oppugnanda CENSERENT, quod hujusmodi militum consiliis otium maxime contrarium esse ARBITRARENTUR, et Cic. pro Sextio, 51, 109, ultra igitur causa popularis debet videri: in qua omnes HONESTATES civitatis, omnes ætates, omnes ordines una CONSENTIUNT, an in qua furiæ concitatæ tanquam ad funus reipublicæ convolant, in quibus locis verba rationem mentis exprimentia cum abstractis nominibus pro subjectis adhibitis inveniuntur. - Ad alterum autem genus referendum est Jug. 51, 1, nihil consilio neque imperio agi; fors omnia regere, (ubi intelligendum est privatos cives neque consilio neque imperio egisse); item Jug. 60, 2; 67, 2; 76, 4; 97, 5. Similiter personæ ut agentes ex sententiarum nexu ostenduntur, etsi id forma non indicatur, Jug. 65, 5; 73, 4; 83, 3; 92, 9; 94, 5, etc.

Quod ad numerum subjectorum attinet, tria genera notanda sunt : aut nullum subjectum ostenditur, et tunc universe personæ cogitandæ sunt ex sententiarum nexu, et ut agentes intelligendæ; aut unum subjectum, aut denique plura ostenduntur.

Primi generis duo tantum loci apud Sallustium inveniuntur Cat. 12, 2, igitur ex divitiis juventutem luxuria atque avaritia cum superbia invasere; rapere, consumere, sua parvi pendere, aliena cupere, pudorem, pudicitiam, divina atque humana promiscua, nihil pensi neque moderati habere; Jug. 101, 11, tum spectaculum horribile in campis patentibus: sequi, fugere, occidi, capi, etc.

Maxima pars locorum Sallustianorum unum subjectum habet.

Plura subjecta, (imprimis pars... alii, alii... alii), antecedente aut sequente nomine quod summam exprimat, his fere locis inveniuntur: Cat. 6, 4; 20, 7; Jug. 39, 4 et 2; 50, 4; 51, 1; 55, 2; 57, 4; 58, 2; 60, 1; 60, 4; 69, 2; 75, 10; 92, 2 et 9; 94, 5; 98, 6.

11° De infinitivorum. historicorum natura et numero 1. - Restat ut

1. Hoc paragrapho, sicut et præcedentibus, ex Koziolii libello pleraque allata exempla et numeros hausimus.

verba infinitivo historico posita perspiciamus, considerantes, sicut et in subjectis, primum naturam, deinde numerum eorum.

Primum omnium, infinitivum præsentis solum hic usurpari posse ex definitione supra instituta patet; quod quidem unum reperitur, non solum apud nostrum scriptorem, sed etiam apud ceteros. Præterea plerumque formam activam induat necesse est, quum reipsa veram actionem indicet, sive externam, sive internam : 1o Actio externa tantum ostenditur, exempli gratia, Jug. 44, 5, vastare,... expugnare,... prædas agere,... mutare,... vendere,... mercari; 2° actio autem tantum interna, Jug. 70, 1, novas res cupere, ad perniciem ejus dolum quærere, diu noctuque fatigare animum; 3° actiones denique internæ cum externis mixta, Cat. 12, 2, rapere, consumere, parvi pendere, cupere, nihil pensi habere, et pluribus aliis locis.

1

Verba esse, adesse sæpius usurpantur, ubi ex summa locorum actionem veram cogitare debeamus: adesse, eodem fere sensu ac subito apparere, advenire Jug. 45, 2; 50, 4; 87, 2; 96, 3; 100, 3; esse invenitur Cat. 6, 4 (pauci ex amicis auxilio esse); 20, 7; 27, 2; Jug. 6, 1; 50, 2; 55, 2 (fama de Metello præclara esse; cf. 73, 5, in majus celebrare); 94, 4 (secundis rebus feroces esse; cf. agitare sæpius apud Sallustium usurpatum); 95, 31; 73, 4; 113, 3. In locis vero quæ statum interiorem expressum habent, inveniuntur apud Sallustium verba cavere, timere, metuere, pavere, pavescere, lætari, dolere, credere, spem habere, diffidere. At notandum est omnibus his locis non tam statum et affectum animi passivum quam manifestationem illius exprimi. Cf. Jug. 98, 6, dein, crebris ignibus factis, plerumque noctis barbari more suo lætari, exultare, strepere vocibus et ipsi duces feroces, quia non fugerant, pro victoribus agere; præterea Cat. 31, 3; 51, 29; Jug. 13, 5; 39, 1; 46, 1; 55, 3; 72, 2; 92, 2; 106, 6.

Ceterum infinitivo historico verbum posse usurpatum esse mirum est, quod in tribus locis Sallustianis invenitur: Jug. 69, 2, ira atque prædæ spes amplius quam lassitudo posse, ubi tanquam valere intelligendum est ideoque minus mirandum; sed in Jug. 67, 2 et Cat. 25, 5 vere anomaliam habemus.

1. Hoc loco (Igitur Sulla gentis patriciæ nobilis fuit familia jam prope extincta majorum ignavia, litteris Græcis et Latinis juxta atque doctissume eruditus, animo ingenti, cupidus voluptatum, sed gloriæ cupidior, otio luxurioso esse), propter antecedens fuit, pluribus viris doctis visum est esse deleri oportere, tanquam ex varietate quadam lectioni oso allata oriens. Utcumque res se habet, esse in omnibus codicibus exstat, et ex antiquitate remotissima originem ducit. (Koziol.) Quum in hunc locum

[ocr errors]

sermo inciderit, addere liceat quod verba atque doctissume, quæ in atque doctissum Jordanus et post eum Jacobsius mutanda censuerunt, nuper in suo 'Opolóτrtes Sallus tianæ inscripto libello (Erlange, 1877) vir doctus Fr. Vogel omnino delenda contendit, non sine quadam veritatis specie.

[ocr errors]
« IndietroContinua »