Immagini della pagina
PDF
ePub

Quum ab aliis scriptoribus in hac locutione rarius positum sit passivi infinitivum, id duodecim locis apud Sallustium invenitur, ex quibus octo causam agentem expressam non habent: Cat. 10, 6; Jug. 30, 1; 51, 1; 60, 2; 83, 3; 92, 9; 97, 5; 101, 11; ibi vero auctor subjec tum latens mente comprehendisse liquet, sæpiusque tunc nomina rerum pro subjectis adstant. Quatuor vero loci causam agentem expressam ostendunt: Cat. 27, 2; 67, 2; 72, 2; 76, 4. Itaque parum accurate Spiessius (1. 1.) ait : « quia infinitivo historico scriptores eo consilio utuntur ut vividiorem reddant narrationem, passivum paucis tantummodo locis adhibitum reperies; in Sallustio, ut Hoffmannus in Jahnii annalibus philol. 1828. II, p. 249 docet, quater. »

Præterea plerumque certas actiones indicant historici infinitivi; inveniuntur tamen tres et viginti loci, ubi negativus usurpatus est infinitivus Cat. 11. 4; 12, 2; 13, 3; 14, 6; 27, 2; 31, 2; 56, 5; Jug. 13, 5: 41, 9; 47, 4; 51, 1; 55, 4; 59, 3; 60, 1; 64, 5; 66, 1; 72, 2; 88, 2; 91, 4; 92, 9; 94, 5; 96, 3; 101, 11.

Hæc de natura infinitivorum historicorum quod vero ad numerum pertinet, maximam partem locorum Sallustianorum plures infinitivos habere perspicuum est, quum viginti quinque tantum singularem infinitivum ostendant, si detrahas tres locos ex Historiarum fragmentis excerptos, in quibus, propter ipsam naturam, aliquid dubitationis insit: Hist. 1, 21 (Kritz.), postremo ipsos colonos per miserias et incerta humani generis orare, ubi orare, in collectivo positum enunciato, post unum vel plures alios infinitivos positum fuisse videtur, quum singillatim adhiberi, ut infinitivus historicus, soleat (cf. Cat. 40, 4; Jug. 107, 3); Hist. 1, 18, tum vero Etrusci cum ceteris ejusdem causæ ducem se nactos rati, maximo gaudio bellum irritare; et Hist. 1, 88, sic vero quasi formidine attonitus neque animo neque auribus aut lingua competere, quod quidem ex particulis antecedentibus collectivum enunciatum esse videtur, post plures historicos infinitivos, sicut supra explicatum fuit, concludendi causa adhibitum.

Nunc vero, si locos qui plures infinitivos continent inspexerimus, et qua ratione tunc infinitivi inter se conjuncti sint quæsiverimus, facile agnoscemus ea quibus nullum aliud verbum junctum sit sine conjunctione ulla juxta positos esse; quod quidem cum celeritate et alacritate sermonis quam per infinitivi historici usum persequimur optime congruat. Exemplum vérov præbet Jug. 47, 4, quos item uti priores consul inlectos ad proditionem domurn dimittebat, regi pacem quam postulabat neque abnuere neque polliceri, et inter eas moras promissa legatorum expectare. Inter plures infinitivos, 1° nunc ii tantum

conjunguntur particulis qui sensu ipso cohærent, ut facile perspicitur ex Jug. 57, 4, Romani pro ingenio quisque pars eminus glande aut lapidibus pugnare; alii succedere, ac murum modo subfodere modo scalis aggredi, cupere prælium in manibus facere, quo loco verba subfodere et aggredi cum succedere stricto vinculo connexa sunt (cf. Jug. 50, 4; 100, 3 etc); 2° nunc plures vel omnes bini junguntur ut in Jug. 58, 3, sin Numidæ propius adcessissent, ibi vero virtutem ostendere et eos maxuma vi cædere, fundere atque fugare; et Jug. 36, 2, at contra Jugurtha trahere omnia, et alias deinde alias moræ causas facere, polliceri deditionem ac deinde metum simulare, cedere instanti et paulo post, ne sui diffiderent, instare. Ad quam rem totam perspiciendam vide Cat. 31, 2; Jug. 6, 1; 11, 8; 13, 5; 33, 3. 41; 9; 44, 5; 45, 2; 49, 4; 51; 1 et 5; 55, 8; 59, 3; 60, 1; 60, 4 et 5; 66, 1; 72, 2; 91, 4; 92, 9; 94, 2, 3, 4 et 5; 96, 3; 98, 1; Hist. 1, 40.

Duo tantum infinitivi leguntur, inter se conjunctionis particula semper juncti, his locis: Cat. 51, 29; Jug. 51, 4; 64, 2; 83, 3; 91, 1; 101, 4 et 7; Hist. 1, 91. Notandum quidem est omnibus his locis duas notiones, si ad sensum respicias, tanquam unam notionem effingentes intelligi posse, quum aut unius generis species atque universæ rei partes esse videantur, aut duo enunciata, ex sententiarum nexu aliud ex alio apta, quasi per hendiadyn conjunctionis particulis jungantur, ut Jug. 64, 2, itaque conmotus insolita re mirari primum ejus consilium et quasi per amicitiam monere ne etc., (= admirans vel admiratione obstupefactus de ipsius consilio præcipere ne etc.). Ex ejusmodi infinitivis ad singularem infinitivum transire profecto facile est.

Quum non solum plures simul actiones, ut eodem tempore alia juxta aliam se ostendentes alternisque vicibus succedentes, producantur, sed etiam variæ singularis actionis facies tanquam eodem tempore simul prodeuntes intelligi possint, sequitur ut singularem historicum infinitivum usurpare liceat. Et quidem apud nostrum auctorem, ut supra diximus, in viginti quinque locis legitur, quos tantum indicare volumus, ex temporibus finitis quæ antecedunt in genera distribuentes, sicut et in infinitivis enumerandis fecimus qui plures una occurrunt.

Cum perfecto antecedente: Cat. 21,2; Jug. 95, 3; 32, 3, fuere qui auro conrupti elephantos Jugurthæ traderent, alii perfugas vendere; pars ex pacatis prædas agebant, ubi constructionis mutatio notanda est.

Cum præsente historico: Cat. 60, 3; Jug. 60, 7; 86, 2; 100, 1, dein Marius uti cœperat in hiberna1 [properat, quæ] propter

1. Hic in plerisque codicibus est lacuna, quæ aciem animi commentatorum acuit. Nip. perdey proposuit : in hiberna :nam propter; Jacobsius: proficiscitur vel pergi!; nam

[ocr errors]
[ocr errors]

conmeatum in oppidis maritumis agere decreverat. Neque tamen victoria socors aut insolens factus, sed pariter atque in conspectu hostium quadrato agmine incedere; 101, 6; 106, 6; 107, 3. Cum imperfecto: Cat. 12, 5; 16, 2; 21, 4; Jug. 38, 3; 50, 6; 55, 4; 65, 5. — Cum plusquamperfecto Cat. 28, 4; Jug. 73, 3. — Ubi cum perfecto præcedit Cat. 40, 4; Jug. 46, 1; — postquam cum perfecto, Jug 30, 1; cum imperfecto, Jug. 53, 7 1.- Sine verbo finito quo nitatur infi

Marcou vero subauditum putat it vel proficiscitur. Ego vero, Koziolium secutus, ponendum censeo: properat, quæ. Fieri enim potuit ut per scribæ negligentiam a properat ad propter transiretur, quum iidem codices, in quibus deficiat proficiscitur, item quæ non habeant. Nonnulli codices habent it vel iter; perpauci, et ii quidem pessimi, proficiscitur, quæ propter. Ceterum properare in apud Sallustii æquales invenitur; (cf. Cic. ad Famil. 12, 25).

1. Ac primo, obscura nocte, postquam haud procul inter se erant, strepitu, velut hostes adventare, alteri apud alteros formidinem simul et tumultum facere, et pæne inprudentia admissum facinus miserabile, ni utrimque præmissi equites rem exploravissent. Qui locus, haud dubie corruptus, quantum interpretum perspicacitatem exercuerit, nemo iguorat. Dietschius (quem probaverunt Jacobs aliique) adventarent pro adventare (quod quidem plurimi atque optimi habent codices) scribendum proposuit, exemplum afferens Liv. xxxv, 14, initio, (cui adde Tib. 1. 6, 25; Ovid. Métam. 4, 596); Cortius vero, Linkerus, Madvigius, quibus assentitur Koziolius, « adventare » pro glossemate infeliciter ad explicandam vocem «< strepitu» interpolato habendum censuerunt ideoque delendum. Gerlachius contra (Comment. ad Jug. 53, 7), quanquam in sententia hærere videtur, tamen haud plane contemnendis de causis « adventare » admittendum judicavit, his verbis : «< cum Sallustius aliis locis velut sine verbo adjecto usurpaverit, recta Cortius statuere videtur adventare ab aliena manu esse appositum. Tac. Hist. 3, 10: « et visi procul sociorum equites vanam formidinem, ut hostes, fecere. » Sed hoc verbum exquisitius, quam quod a librariis inventum dixeris. Quid enim erat quod hoc adjiceretur, cum infinitivo omisso sensus facillimus esset? Et infinitivus aut inde ortus est, quod infinitivus historicus sequitur, aut Græcorum exemplo hoc dictum est, ubi in oratione obliqua infinitivus omnes conjunctiones sequitur. Cf. Viger. Ed. Herm. p. 206 et 745. » — Kritzius vero « adventare » ita defendit, ut « strepitu » pro ablativo modali haberet, et cum « adventare » pro infinitivo historico habito conjungeret; quod plane falsum est, quum agmen quodlibet cum strepitu quodam incedere soleat, at potius hostes quam minimo possint tumultu accedere debeant, si per noctem incautis obrepere velint. Jordanus quoque adventare servat, ad fidem codicis Parisiensis, sed nulla, quod sciam, adhibita explicatione. Ego vero « adventare » libenter accipic, Gerlachii priori (nam duas habet) explicatione admissa; nec Kritzii interpretationi assentiri queo, quum hic infinitivum historicum nullo modo usurpari posse censeam. Nam « primo, obscura nocte » ad verba « formidinem simul et tumultum facere » referenda sunt, « primo » autem ad enunciatum, quod in periodi fine versa. tur, « ni utrimque præmissi equites rem exploravissent »; ideoque verbum « adventare» tanquam per parenthesim in oratione interjectum videretur. Sed potius, quanquam hoc quantum a consueta latine loquendi norma abhorreat non me fugit, « velut hostes adventare » tanquam infinitivum cum accusativo habendum esse existimo; (confer ea quæ supra (p. 152 sqq.) ad Jug. 106, 4 (ac, statim milites cenatos esse) disserui); quod quidem ad sententiam aptissimum esse nemo negabit. Strepitu enim non jam, ut Kritzius voluit, ad verba «velut hostes adventare », sed ad « alteri apud alteros formidinem simul et tumultum facere » referendum est, et quomodo utrimque formido injecta sit indicat; verba vero « velut hostes adventure » idem sonant atque « velut si hostes adventarent », et cur alteri formidinem habuerint, dum ipsi alteris inferrent, ostendunt, nedum vocis «< strepitu » significationem explicent. Si quis vero « velut » cum infinitivo, quod dicitur, enunciato jungi non posse contendat, consideret quanto studio Sallustius novas locutiones instituat vel obsoletas restituat. Ceterum hic admittenda est quodam modo infinitivi historici sequentis per attractionem actio, ut in Jug. 106, 4.

nitivus Jug. 93, 1, at Marius multis diebus et laboribus consumptis anxius trahere cum animo suo, omitteretne inceptum, quoniam frustra erat, an fortunam opperiretur, ubi verba multis diebus et laboribus consumptis tempus definiunt; Jug. 111, 2, rex primo negitare, ubi verba « denique regi patefecit », quæ orationem indirectam antecedentem regunt, tempus definire similiter possunt.

Ex eis omnibus quæ supra dicta sunt patet Sallustium præcipuo quodam studio infinitivum historicum usurpasse, non autem hanc dicendi formam ipsum invenisse, nec quidquam in ea usurpanda sibi proprium ostendere. Ceterum Tacitum constat in hujus infinitivi usu sæpius audaciorem fuisse, Livium multo minus.

PARS QUARTA.

SYNTAXIS CONSECUTIONIS'.

CAPUT I.

DE SUBSTANTIVIS ENUNCIATIS.

I.

Enunciata substantiva cum ut 2 conjunctione.

Verbum præcipere cum conjunctivo solo primus adhibuisse videtur Sallustius, Jug. 28, 1, præcipit omnis mortalis pecunia aggrediantur; at more solito, cum ut, Cat. 41, 5; Jug. 13, 6; 14, 1; nunquam vero cum infinitivo, quod apud Ciceronem aliquoties invenitur. Similiter negotium dare, Cat. 40, 1, igitur P. Umbreno cuidam negotium dat, uti legatos Allobrogum requirat.

Conjurare cum infinitivo, pro ut et conjunctivo, apud Sall. primum invenitur Cat. 52, 24, conjuravere nobilissumi civis patriam incendere.

Expectare ut, qui semel tantum apud Cæsarem exstat (b. c. 1, 6, 6) non legitur apud Sallustium, qui simpliciter substantivum plerumque adhibet, excepto tamen Hist. 1, 51, 10, ubi dum occurrit.

Optare ut, metuere ut apud Sallustium, ut apud Ciceronem et Cæsarem, desunt.

Adnitor ut primum a Sallustio usurpatum est Jug. 85, 6, mihi acrius adnitendum est uti neque vos capiumini et illi frustra sint; quæ constructio postea Livio frequentata fuit.

Nitor ne primum occurrit Cat. 1, 1, summa ope niti decet ne vitam silentio transeant. Cf. Jug. 13, 8; 14, 20, quos ego audio summa ope

1. In hac quarta parte tractanda, rationem et divisiones Drægeri Syntaxis adhibuimus, quo factum est ut quædam, quæ prius nos fugissent, facilius in opere recognoscendo animadvertere ac suo loco notare licuerit.

2. Pristinam formam u/i multo frequentius adhibet Sallustius quam ut; itaque uti etiam ante vocales legitur pluribus locis, ut Cat. 41, 5; 47, 3; Jug. 14, 13; 28, 1 et 2 etc., (multo sæpius quam in Catilina).

« IndietroContinua »