Immagini della pagina
PDF
ePub

elegantius quam necesse est probæ, multa alia quæ instrumenta luxuriæ sunt, ubi triplex structura notanda est; cf. Horat. passim., et Cic. Tusc. 5, 20, 58, quin etiam ne tonsori collum committeret tondere filias suas docuit. Similiter edocere Cat. 10. 5, pro his superbiam, crudelitatem; deos neglegere, omnia venalia habere cdocuit. - Probare, Hist. inc. 93, ap. Quintil. ix, 3, 12 (duci probare), quam locutionem Sallustio dat solecismo grammaticus ille. - Discere, Jug. 101, 6, latine loqui didicerat, cujus constructionis unum tantum laudatur Ciceronis exemplum, apud Nonium ex Republ. 4: Spartæ, rapere ubi pueri et clepere discunt. — Suescere, ut apud poetas, Hist. 1, 10, et cetera secundis rebus oriri sueta mala. - Insuescere, Cat. 11, 6, ibi primum insuevit exercitus populi Romani amare, potare, signa, tabulas pictas, vasa cælata mirari, ea privatim et publice rapere, delubra spoliare, sacra profanaque omnia polluere ; cf. Jug. 8, 2. Rarior hæc quidem structura; sæpius vero apud omnes occurrit consuescere, quod apud Sallustium legitur Cat. 22, 2; Jug. 47, 1. Relicum est, Hist. 11, 82, 2, nunc hortari modo relicum est et ire primum via (cf. Cic. ad Att. 7, 5, 5); cf. est reliqui, H. 1, 45, 15, estne viris reliqui aliud vere injuriam aut mori per virtutem? - Vacuum est, H. 1, 11.

quam sol

Rarior utique est infinitivus pro verborum personalium subjecto habitus; magis autem mirus, si objectum aliquod ab infinitivo pendeat, ut apud Nostrum, Jug. 31, 14, quos omnes eadem cupere, eadem odisse, eadem metuere in unum coegit; ibid., 8, sed sane fuerit regni paratio plebi sua restituere; 110, 3, fuerit mihi eguisse aliquando tuæ amicitiæ; 85, 9, mihi — benefacere jam ex consuetudine in naturam vortit; (cf. Virgil. Georg. 1, 139, captare feras inventum est). Cum pronomine demonstrativo per pleonasmum, Cat. 20, 4, nam idem velle atque idem nolle, ea demum firma amicitia est.

"Ana sipnusvov videtur esse Jug. 4, 3, quibus maxuma industria videtur salutare plebem, etc.

Rarius etiam invenitur infinitivus, alterius infinitivi subjecti prædicatum, ut Jug. 31, 26, nam impune quæ lubet facere, id est regem esse, et cum demonstrativo per pleonasmum, Cat. 12, 5, proinde quasi injuriam facere id demum esset imperio uti.

V.

Infinitivus ab adjectivo vel participio pendens.

Infinitivus cum adjectivis vel participiis-adjectivis hellenismus esse videtur; itaque a poetis præsertim, a Tacito nonnullisque aliis posterio

ris ætatis scriptoribus adhibitus est. Apud Sallustium hæc notavimus; suetus, doctus, paratus (vide supra); suspectus Jug. 70, 1, suspectus regi et ipse eum suspiciens novas res cupere, ubi tamen dubitari potest num a priori participio pendeat infinitivus.

[ocr errors]

VI.

Verba cum accusativo et infinito juncta.

1o Verba hæc, cum accusativo et infinitivo juncta, notatione digna judicavimus, utpote quæ aut rara, aut apud Sallustium solum ea constructione usurpata sint: Experiri, Jug. 24, 4, etiam antea expertus sum parum fidei miseris esse; (cf. 108, 2; præterea Plaut. Truc. 2, 6, 48; Quintil. 2, 4, 13; 10, 3, 32). - Invenire, Jug. 1, 2, neque majus aliud neque præstabilius invenias magisque naturæ industriam hominum quam vim aut tempus deesse; cf. Liv. 3, 23; Plin. hist. nat. 10, 50, et Cæsarem qui (b. g. 2, 16) eam constructionem primus adhibuisse videtur. Videtur impersonaliter, apud Ciceronem aliquoties occurrit; apud Sallustium, Jug. 85, 2, sed mihi contra ea videtur: nam quo pluris est univorsa respublica quam consulatus aut prætura, eo majore cura illam administrari quam hæc peti debere, ubi anacoluthon mirandum. Sperare pro credere cum accusativo et infinitivo perfecti apud Sallustium non exstat; cum infinitivo futuri, ut solet, Jug. 7, 2; 25, 9; 28, 4; Cat. 21, 3; 26, 1; 37, 6; 56, 4; Hist. inc. 27; cum infinitivo præsentis, ut apud Ciceronem sæpius, præsertim cum verbis esse, posse: Jug. 87, 4, speranti mox effusos hostis invadi posse; Hist. iv, 19, 2, frustra mala mea cum tuis bonis misceri sperem ; cum duplici constructione Hist. 1. 45, 7, nisi forte speratis tædium jam aut pudorem tyrannidis Sullæ esse, et eum per scelus occupata periculosius dimisIndignari, Jug. 31, 9, superioribus annis taciti indignabamini ærarium expilari, reges et populos liberos paucis nobilibus vectigal pendere, penes eosdem et summam gloriam et maxumas divitias esse. Cf. Cæsarem, b. c. 3, 108, qui primus hanc raram constructionem usurpavit, ac postea Livium et Suetonium. Studere, ut apud antiquos auctores et Ciceronem, Cat. 1, 1, omnes hominis, qui sese student præstare ceteris animalibus. - Properare, Cat. 7, 6 (Vide supra § IV). - Tolerare, Cat. 20, 11, etenim quis mortalium — tolerare potest illis divitias superare, — nobis rem familiarem etiam ad necessaria deesse? (cf. Tac. Ann. 1, 3, et poetas). - Censere, pro jubere Jug. 21, 4, velle et censere eos ab armis discedere; (cf. Cic. Phil. 8, 7).

surum.

-

2o Infinitivus perfecti passivi post verba voluntatis, qui apud Ciceronem frequens est, apud Cæsarem, Virgilium nonnullosque alios non exstare videtur. Apud Sallustium vero falso affirmat Draegerus (Hist. Synt. 1, p. 384) eam constructionem deesse; invenitur enim Jug. 140, 6, bellum ego populo Romano neque feci neque factum umquam volui; Jug. 112, 3, ceterum Bocchus, si ambobus consultam et ratam pacem vellet, daret operam, etc.; Hist. 1, 45, 21, nam præter satellites conmaculatos quis eadem volt? aut quis non omnia mutata præter victorem?

3° Accusativus cum infinitivo post verba impersonalia. Scilicet. Pleraque impersonalia notum est cum accusativo jungi apud omnes scriptores; idemque fit apud Sallustium. Quibus verbis adjungenda est locutio scilicet, quæ cum accusat. et infinit. occurrit: Jug. 4, 5 et 6, nam sæpe audivi Q. Maximum, P. Scipionem, præterea civitatis nostræ præclaros viros solitos ita dicere, cum majorum imagines intuerentur, vehementissime sibi animum ad virtutem accendi. Scilicet non ceram illam neque figuram tantam vim in sese habere, sed memoria rerum gestarum eam flammam egregiis viris in pectore crescere, neque prius sedari, quam virtus eorum famam atque gloriam adæquaverit, ubi Kritzius ad antecedentia verba solitos dicere referendum accusativum cum infinitivo falso contendit '; Jug. 113, 3, quæ scilicet tacente ipso occulta pectoris patefecisse; Hist. 1, 51, 5, at scilicet eos, qui ad postremum usque legatos, pacem, concordiam et alia hujusmodi decreverunt, gratiam ab eo peperisse. At Jug. 102, 9, (sed quoniam humanarum rerum Fortuna pleraque regit, cui scilicet placuit te et vim et gratiam nostram experiri, nunc quando per illam licet, festina atque ut cœpisti perge), ubi Kritzius, cui assensi sunt postea OEstling, Schultzius, Bruennert, alii, placuisse scribendum ex deteriorum codicum auctoritate censuit, placuit cum Jordano servare melius videtur, cum ex toto sententiarum nexu appareat verba cui scilicet — experiri tanquam per pa

1. Causæ quas affert vir ille doctus ad propositum comprobandum hæ fere sunt : si hæc sententia Sallustii esset ut a voce scilicet accusat. cum infinitivo penderet, asyndeton instare ineptum; deinde sese pleniorem illam formam nunquam de rebus usurpari, neque latine dici hæc res vim IN SE habet, sed simpliciter habet. Sed nobis contra videtur; nam, quod ad asyndeton illud attinet, cf. Cat. 16, 3; deinde sese de rebus dicitur Cat. 2, 3, æquabilius atque constantius sese res humanæ haberent, et Jug. 17, 7; cf. Cic. pro Mur. 1, 1, si illa solemnis comitiorum precatio tantam in se habet vim; de fin. 4, 21, 58; de Senect. 21, 78; in Verr. 1, 9, 26. Præterea si statuimus voce scilicet verba sequentia regi, sensumque esse « elucet vel mihi perspicuum est non ceram illam, etc. », vocabula egregiis viris nihil habent offensionis, neque opus est ad ea confugere quibus Kritzius locum expedire conatus est. Dicit enim Sallustium in adversativa periodi parte ita ab instituta oratione deflexisse, ut, quum primo ex Maximi et Scipionis mente dixisset, in sententiam generalem transiret, ideoque pro sibi poneret egregiis viris.

renthesin posita, periodi cursum non sistere debere, quod sane fieret, si placuisse scribentes, voci scilicet vim verbi adderemus ( scire licet); præterea verbum placet cum accusativo et infinitivo alias a scriptore nostro usurpatum est, Cat. 50, 3, refert quid de eis fieri placeat; Jug. 28, 2, placeret ne legatos recipi manibus. Ceterum rara illa vocis scilicet constructio, apud veteres tantum usitata, pro archaïsmo habenda est. Cf. videlicet, apud priscos scriptores.

4° Varii accusativi cum infinitivo usus et formæ.

Notanda est adjectivi gnarus cum accus. et infin. constructio Hist. III, 77, 20, gnari ex fuga finitumorum fugitivos ad se adventare. Cf. Livium et posteriores.

Pro accusativo et infinit. post comparativum gradum, occurrit sæpius apud bonos auctores conjunctio quam, vel sola, vel cum ut, sequente conjunctivo; sic apud Sallustium Jug. 106, 3, mansurum potius, quam proditis quos ducebat turpi fuga incertæ ac forsitan post paulo morbo interituræ vitæ parceret.

Rarius accusativo subjectum per pronomen ille vel is expressum, quum jam in prægresso enunciato cum præpositione de positum sit, occurrit Cat. 51, 20, de pœna possum equidem dicere id quod res habet, in luctu atque miseriis mortem ærumnarum requiem non cruciatum esse, eam cuncta mortalium mala dissolvere. Cf. Cicer. qui fere solus hanc constructionem usurpavit.

Pronomen subjectum deficit aliquoties apud Ciceronem ipsum, præsertim in tertia persona; qui loquendi usus a Livio frequentior fit, sæpius cum infinitivo futuri activi; et apud nostrum occurrit: Cat. 31, 7, postulare a patribus cœpit ne quid de se temere crederent; ea familia ortum, ita se ab adulescentia vitam instituisse, ut omnia bona in spe haberet, ubi duplex constructio observari potest, quum pronomen se, quæ primum ante verbum ortum esse deficit, deinde posteriori enunciato exprimatur 1; Jug. 64, 5, criminose simul et magnufice de bello loqui: dimidia pars exercitus si sibi permitteretur, paucis diebus Jugurtham in catenis habiturum. Adde Jug. 24, 2 (me); 109, 3 (eum et deinde se); 22, 4 (se); 76, 1 (se); 109, 1 (se); Hist. ш, 96 (se); J. 21, 4, qui - senatus populique Romani verbis nuntient velle et censere eos ab armis discedere.

De infinitivo enunciato pendente, non ab ipso prægresso verbo, sed a verbo declarandi aut sentiendi cujus cogitatio in verbo expresso inest, cujus constructionis exemplum unum supra laudatur (Cat. 31, 7), nihil est quod hic fusius disseramus, quum illa constructio et satis cognita et ab 1. Kritzius se delet post ita, nonnullorum codicum auctoritate nixus.

omnibus scriptoribus sæpius usurpata sit. (Vide tamen ad Ellipsim, infra.)

Infinitivus cum accusativo ab infinitivo historico pendens, quæ constructio satis rara apud Cæsarem tamen invenitur b. g. 1, 16, et apud Livium 2, 50, 3; 21, 50, 1, legitur apud Nostrum Jug. 84, 2, (Marius) - accire et ambiundo cogere homines emeritis stipendiis secum proficisci; tres etiam infinitivi occurrunt Jug. 102, 13, eam vastari a Mario pati nequivisse, (cf. Cic. Acad. 2, 1 et 47; Har. resp. 28, 62, Liv. etc.), rarior utique constructio, in qua unum ex verbis tribus auxiliarium esse notandum est. Pro accusativo et infinitivo, recta oratio invenitur Hist. 111, 37, non tu scis: si quas ædis ignis cepit acritar, haud facile sunt defensu, quin fet comburantur, proxumæ, quæ constructio sane rarissima est (V. Kritz. ad. h. 1.).

5° Indicativus in secundario enunciato quod ab infinitivo enunciato (vel a subjunctivo) pendet. Conjunctivum notum est in secundario enunciato usurpari post accusativum et infinitivum, et universe in oratione quæ dicitur obliqua; perpauca exstant ante Sallustium, si veteres comicos excipias, contrariæ constructionis exempla, et ea quidem plerumque dubia. Sallustius vero frequenter, ac postea frequentius etiam Livius, indicativum usurparunt. «Tales vero sententias. Paldamus inquit (Quæstionum Sallustian. specimen, Dresdæ 1852, p. 27), quasi e nexu totius verborum ambitus ereptas, ipsas scriptorum sententias effingere grammatici recte monent. Si quis igitur scriptor aliorum cogitationes suo judicio illustrare quam commemorare tantum maluerit, ei talibus sententiis indicativo modo interpositis opus erit. Neque, quin historico omnium maxime hoc dicendi genus aptum esse debeat, cuiquam dubium videbitur 1. » — Hæc autem Sallustii exempla notavimus, quorum nonnulla enunciata relativa cum indicativo præbent : Cat. 14, 7, scio fuisse nonnullos qui ita existimarent, juventutem, quæ domum Catilinæ frequentabat, parum honeste pudicitiam habuisse ; 17, 7; 22, 3; 27, 4, 30, 6; 50, 3; 51, 32, 43; Jug. 16, 2, decretum fit

1. His opponere placet ea quæ Dietschius profert de illa constructione, cujus quidem causam et in obliquæ orationis natura et in scriptoris ingenio posita videtur. « Quum enim, inquit, indirecta oratione alius non ipsa verba tradantur, sed quid dixerit, senserit, cogitarit, referatur, in proclivi est ut ea membra, quibus res factæ commemorantur, non cum illius oratione consocientur, sed simpliciter narrentur; atque etiam multo minus id mirandum est in eo scriptore, qui fere semper magis quid, quam qua ratione dicendum sit, curaverit. » Ceterum conferas Krueger. Untersuchungen aus dem Gebiete der lat. Sprachlehre, 1, p. 64 sqq.; Walch. Emendat. Liv. p. 191 sqq.; Gerlachium, III, p. 324, et Herzogium ad Cat. 27, 4, qui ad Græcos eam constructionem referunt; quam sententiam refellit Dreisius, concedendum esse dicens arbitrio scriptorum, ut quem potiorem habent modum eum anteponant. Si quid igitur ex mente et sensu suo aliorumve proferre, idque non pro incerto ponere, sed ut certissimam rem in nulla dubitatione collocatam exprimere volunt, indicativum usurpare solent.

« IndietroContinua »