Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Jug. 107, 6, ac statim profecti, quia de improviso acciderant, incolumes transeunt; (cf. J. 88, 6, et Cæs. b. g. 3, 14. missa a Gallis tela gravius accidebant. - Adesse pro adgredi, impugnare, Cat. 52, 18, jam omnes feroces aderunt; (cf. Jug. 50, 4; Hist. v. 19, 18; præterea Liv. 22, 32; 25, 34; Tac. Ann. 4, 25). Addere sæpe dicitur de iis quæ hominum animis excitantur, aut quibus ornantur et instruuntur: Cat. 58, 1, Compertum ego habeo, milites, verba virtutem non addere; (cf. C. 54, 2; J. 18, 2; 37, 4; 42, 4; 73, 4; 94, 2.) Adnectere, insolenter junctum H. iv, 17, equis paria operimenta erant, quæ lintea ferreis laminis in modum plumæ annexuerant, pro « quibus laminas annexuerant ». — Advenire, pro evenire, contingere, J. 111, 4; item venire occurrit J. 103, 2, tum rursus Bocchus, seu reputando quæ sibi duobus præliis venerant. - Adfectare, pro studiose quærere, sibi conciliare studere, Jug. 66, 1, civitates quæ ab se defecerant formidine aut ostentando præmia adfectare; (cf. Vell. 11, 39, 1; Tac. Hist. iv, 66. 1). Amare sensu obscoeno, ut apud Plaut. Ter. Horat., C. 11, 6; J. 85, 41. Ut piket apud Græcos, Jug. 34, 1, atque aliis omnibus quæ ira fieri amat; (cf. H. inc. 78); de constructione cum accusativo et infinitivo, confer volo, mihi placet; at cum accusativo solo legitur J. 41, 3; utraque constructio occurrit apud Horat. Carm. 1, 2, 49, hic magnos potius triumphos, hic ames dici pater atque princeps. Cf. Kritz. ad J. 34, 1. — Amittere, pro dimittere, H. inc. 51, pactione amisso Publio legato (cf. Plaut. et Ter.) Aperire de re incognita alicui patefacta haud infrequenter invenitur : Cat. 22, 2, aperuisse consilium suum; Jug. 33, 3, nisi socios sceleris sui aperiret; (cf. C. 40, 6; 41, 4; 45, 1; 47, 1; 58, 3; J. 33, 4.) — Antecapere, pro eo quod est apud Ciceronem antevertere, prævertere, Cal. 55, 1 noctem; J. 21, 3 tempus legatorum; (cf. C. 13, 3); similiter antevenire (J. 48, 2; 56, 2; 88, 2), at pro superare positum est Jug. 4, 7, etiam homines novi, qui antea per virtutem soliti erant nobilitatem antevenire; (cf. J. 96, 3 et Tac. Ann. 1, 63; IV, 18). — Ante ponere, cum tmesi, Jug. 15, 1, non verba inimici ante facta sua ponerent, pro « factis suis anteponerent », nusquam alibi est nisi apud Ennium, et Cicer. de off. 1, 24, 48; itaque pro archaïsmo habendum est. - Appellare sæpe ita. usurpatur, ut aliquem oratione adire significet: Cat. 17, 1; 59, 5; Jug. 22, 5; 96, 2; 106, 1; 112, 1; 113, 1. — Aptus pro aptatus», H. II, 86, socordius ire milites occœpere non aptis armis; (cf. Liv. 5, 49, 10; 33, 22, 5); id est: armis expeditis atque ita compositis ut ubi usus veniret ad manum atque in promptu esse possent. Participium est prisci verbi apere, quod Cicero quoque adhibuit Tim. 5; de nat.

[ocr errors]

deor. 11, 38, 97; orat. 70, 235. — Atterere (Ciceroni in participio tantummodo usitatum), pro imminuere: Cat. 16, 2, ubi eorum famam atque pudorem attriverat; Jug. 5, 4; 79, 4; 85, 46. Attinere pro retinere, Jug. 108, 3, sed ego comperior Bocchum simul Romanos et Numidam spe pacis attinuisse; (cf. H. 1, 51, 16). Hoc verbum apud Ciceronem et Cæsarem aliosque optimæ latinitatis scriptores non invenitur; frequens autem est in quotidiano veterum comicorum sermone ex quo ii qui archaïca amabant, ut Sallustius, Tacitus, Fronto, videntur mutuati esse. Benefacere Sallustius ex Catonis sermone repetiisse videtur, qui permulta exempla habet (Cf. Jordan. p. 24, 15; 37, 21; 37, 19; item malefacere, 24, 6; 37, 21); idque legitur Cat. 3, 1, pulchrum est bene facere rei publicæ, ubi recte Kritzius animadvertit hoc non esse beneficia conferre in rempublicam, sed proprie, quod opposita verba (bene dicere) docent, factis egregiis de republica mereri ; cf. Jug. 85, 5, quippe bene facta mea rei publicæ procedunt; item Cat. 8, 5; Hist. 1, 51, 4 et 6; paulo aliter J. 22, 3, quo plura bene atque strenue fecisset, eo animum suum injuriam minus tolerare; (cf. J. 85, 9). Causari, pro causam afferre, fingere, Hist. v, 13, sed ubi ille militum voluntatem causatus. - Cedere, pro eo quod est apud Ciceronem: procedere, Cat. 26, 5, postquam Catilinæ neque petitio neque insidiæ -prospere cessere; (cf. C. 52, 29; J. 20, 5, et Nep. Datam. 1, 2). Censere arma, brachylogia pro arma capienda, H. ш, 82, 17; (cf. Cæs. Bell. gal. 7, 77; Liv. 10, 12; et Jug. 84, 1, jubere legem; Cat. 30, 6, decernere præmium). Circumvenire insolenter dictum J. 68, 2, planitiem locis paulo superioribus circumventam; (cf. Curt. 5, 1, 28). -Coalescere (C. 6, 2; J. 87, 3; 93, 4), vox Ciceroni non usurpata, sed apud Livium, Tacitum, Quintilianum satis frequens. Colere, insolenter pro habere J. 85, 34, neque illos arte colam, me opulenter. — Collubet, quod apud Plautum tantummodo frequentius invenitur, personaliter usurpatum est, C. 51, 9, matres familiarum pati quæ victoribus collubuissent. Condere insolenter junctum, H. iv, 19, 17, (Romanos) peste conditos orbis terrarum, idest ex perditissimis hominibus et quasi sentina orbis terrarum collectos et in civitatem compositos; H. 1, 75, cui nomen oblivionis condiderant. Commori, vox rarissima, H. 1, 91, obviam ire et commori hostibus; (cf. Sen. Ep. 77). Competere, pro valere, compotem esse, H. 1, 88, neque animo, neque auribus aut lingua competere, vox fere argenteæ ætatis ; (cf. Liv. 22, 5; Tac. Ann. 3, 46; Hist. 3, 73).

[ocr errors]

« censere

1. Errat igitur Krebsius, antib. p. 207, quod voce illa quemquam ante Livium scriptoremusum esse negat.

[ocr errors]
[ocr errors]

Concedere, pro venire, Jug. 18, 12, victi omnes in gentem nomenque imperantium concessere; (cf. Cat. 20, 7; H. 1, 11, et Liv. 29, 29). Conspicari, pro conspicere, vi activa, J. 49, 4, cum interim Metellus, ignarus hostium, monte degrediens cum exercitu conspicatur (scil. eos); vox illa Ciceroni non usurpata a Cæsare, Plauto, Terentio frequentata est. - Conspici, pro oculos in se convertere, Cat. 7, 6; (cf. Livium). - Consternari, vi deponentiali, teste Prisciano, vII, 15, 83, p. 419 Kr., qui fragmentum laudat H. 1, 98, equi sine rectore exterriti aut saucii consternantur. Cf. (sed passiva significatione) Ovid. Met. 2, 314, Consternantur equi (id est perterrentur), et saltu in contraria facto, Colla jugo eripiunt. Considere, de militibus stationem occupantibus frequens est: Cat. 57, 3; Jug. 21, 2; 41, 1 et 5; 51, 3; 52, 6; 91, 3; 98, 5; 106, 5). — Consuefacere, pro assuefacere, J. 80, 2, vox potissimum Terentii. - Consulere cum adverbio junctum, (quam structuram prorsus aspernatus est Cicero), sæpe invenitur, ut Jug. 13, 8, consulere gravius; 95, 3, honestius; Cat. 51, 4, male; C. 52, 29 et J. 92, 2, bene. - Cunctari sequente enuntiato relativo, pro deliberare, C. 52, 31, vos de crudelissimis parricidis quid statuatis cunctamini; (cf. Suetonium). - Dare dono apud Sallustium quasi formula est; legitur autem Jug. 5, 3; 85, 38; Hist. 1, 45, 17, 11, 50, 5 et 12; ш, 82, 27. Degredi, a Cicerone et Cæsare non usurpatum, bis legitur apud Sallustium, J. 49, 4, monte degrediens; cf. J. 50, 1, ac præterea Livium et Tacitum. - Demissus insolenter de hominum externa conditione dicitur, C. 51, 12, qui demissi in obscuro vitam habent. - Deprecari prægnanti sensu, Jug. 104, 4, errasse regem et Jugurthæ scelere lapsum deprecati sunt, idest deprecantes dixerunt. - Detractare insolenter junctum, J. 53, 8, adversæ res etiam bonos detrectant, pro de bonis vel de fama bonorum detrahere; (cf. Tac. Dial. de Orat. 11). - Dilabi, de tempore dictum, J. 36, 4, sed postquam dilapso tempore comitiorum dies adventabat, ubi dilapso tempore idem quod tempore frustra contrito valere videtur. Disjicere, pro dissipare, dispergere, Jug. 50, 6, disjectos ab tergo aut lateribus circumveniebant; (cf. J. 53, 3; C. 61, 3); hoc verbum, rarum apud veteres, apud posteriores scriptores sæpe invenitur. - Discernere, proprio sensu, ut apud poetas, Livium et posteriores, J. 79, 3; apud Ciceronem vero semper translate dicitur. Dolet mihi apud antiquiores scriptores pro dolorem mihi affert Kritzius et Dietschius recte quidem dicunt, (cf. Plaut. Epid. 1, 2, 44; Men. 11, 3, 84; Capt. 1, 2, 49; Cist. I, 1, 20; Terent. Eun. 1, 2, 3; Ad. iv, 5, 48); eos autem imitatum esse Sallustium, (Jug. 84, 1, alia præterea magnifica pro se et illis dolentia) negat Schultzius (1. 1.

[ocr errors]

[ocr errors]

1

p. 50); Cicero enim pluribus locis simili modo loquitur (Ep. ad Brut. 1, 17; pro Murena, 20, 42; de Orat. 1, 53, 230, etc). Hoc vere dici potest participium dolens activa significatione perrarum esse, sæpius contra dolet mihi impersonaliter eum dativo junctum. Ad J. 84, 1, quod attinet, Herzogius mihi pro dativo remoti objecti vel dativo incommodi habendum censet, neque a verbo dolere, ut vult Kritzius, pendere arbitratur, quam sententiam validioribus argumentis probari necesse esset. '— Exagitare semper ita usurpatur ut vehementer aliquem aut aliquid commovere, vexare, irritare significet: Cat. 14, 3, postremo omnes quos flagitium, egestas, conscius animus exagitabat; 19, 1; 38, 1; 48, 5; 51, 32; J. 34, 2; 63, 2; 72. 2; 73, 5; 84, 5.- Excire, 'participio tantummodo perfecti passivi excitus, Cat. 15, 4; 37, 7; J. 72, 2; 99, 2; apud Cæsarem et Ciceronem rarissimum. - Exercere de iis dicitur, quæ continuo tractantur, quæ ita factitantur ut nihil, quod ad eos pertineat, neglegatur, ut victoriam exercere (C. 38, 4, J. 16, 2); quæstionem (J. 40, 5); simultates (C. 9, 2); inimicitias (C. 49, 2); gratiam aut inimicitias (C. 51, 16). Expurgare (= excusare), pro purgare, quod est apud Ciceronem, C. 31, 5; J. 69, 4.- Exquirere aliquem, pro sententiam alicujus, apud solum Sallustium exstare videtur, Cat. 50, 1, partim exquirebant duces multitudinum. - Faccre fugam (J. 53, 3; 58, 4), pro se dare in fugam, fugere, ut apud Liv. 8, 9; huic dictioni alias subjicitur vis fugandi. (Nihil reliqui, vel reliquum) facere aut pro nihil relinquere est, ut Cat. 11, 7; 28, 4; 52, 4; aut pro nihil omittere, intermittere, Jug. 76, 4, contra hæc oppidani festinare, parare, prorsus ab utrisque nihil reliquum fieri; quæ significatio satis rara exstat tamen Cæs. b. g. 2, 26; Nep. Attic. 21, 4.

Ferire hostem (Cat. 7, 6; 60, 4, Jug. 85, 33), apud solum Sallustium, si vocem Ennii (Ann. 8, 40), apud Ciceronem (Balb. 22), excipias, videtur exstare. Et formula est veterum, quam Herzogius « cominus pugnando occidere » interpretatur; confer securi ferire (Cic. Verr. 11, 1, 30, 75); et Jug. 6, 1, ad hoc pleraque tempora in venando agere, leonem atque alias feras primus aut in primis ferire. - Flagrare inopia, paulo insolentius pro inopia laborare, H. 1, 51, 7, flagrantes inopia et cupidinibus, ubi zeugma admittendum est. - Frequentari cum solo ablativo personæ concinnitatis causa jungitur, J. 48, 4, ea (loca) consita arbustis pecore atque cultoribus frequentabantur. - Fugere insolenter junxit Sallustius simul cum adverbio loci et accusativo objecti, H. 11, 5,

1. Ceterum notandum est hanc locutionem in iis quæ e latina lingua orta sunt idiomatibus perstitisse, ex. gr., in Gallia meridiana, me dol (duol) = mihi dolet, unde facile concludi potest hanc structuram continuo in vulgari sermone viguisse.

Dædalum ex Sicilia profectum, quo Minonis fugerat iram atque opes. Gerere, concinnitatis causa dietum, Jug. 55, 1, ut seque et exercitum more majorum gereret; cf. J. 46, 8; 85, 47; H. inc. 5. — Gliscere, H. 11, 35, neque jam sustineri poterat immensum aucto mari et vento gliscente, vox Livio et Tacito usitatissima. Habere pro

agere, C. 4, 1, mihi reliquam ætatem a re publica procul habendam decrevi (cf. C. 51, 12; J. 85, 41); item silentium habere pro agere (J. 99, 1), cujus locutionis nullum aliud exemplum cognovi; (gravius) habere, pro ferre, C. 51, 11 (cf. Liv. 7, 5). -Imminuere, pro turbare, J. 65, 1, mente paulum imminuta; (cf. Tac. Ann. 6, 46). Immittere, pro subornare contra aliquem, maligno animo mittere, C. 48, 8, alii Tarquinium a Cicerone immissum aiebant; (cf. Just. ix, 7, 1; xxxII, 2, 9; Tac. Ann. II, 16; Plin. Ep. vi, 31, 3). - Incipere cum accusativo junctum: C. 20, 3, facinus: C. 51, 5, bellum (cf. J. 66, 1; 80, 3 et 5; 83, 1); J. 70, 1, deditionem; - forma passiva exstat, J. 21, 2, prælium non inceptum, 57, 3; 74, 2; (cf. Cæs. b. g. J. 17, si inceptam oppugnationem reliquissent; Ter. Andr. v, 1, 17; Plaut. Capt. u, 1, 36; Virg. Æn. VIII, 90); — similiter cœpisse, ut apud poetas, cum accusativo occurrit, H. iv, 19, 13, rursus tamen bellum cœpi, ubi sine necessitate Dietschius correxit cepi; (cf. Att. ap. Cic. Divin. 1, 22; Plaut. Casin. II, 5, 57; Ter. Eun. iv, 7, 30; Sil. 15, 420; Virg. An. vi, 372; Quint. Inst. or. vi, proæm. 15, quæ ceperamus); vi passiva, J. 21, 2, uno die inter duos reges cœptum atque patratum bellum foret; (cf. Tac. Ann. xII, 46, 3). Insolescere, vox fere argenteæ ætatis, pro insolentem fieri, esse, C. 6, 7; 16, 3; vox poetis Livio, Tacito usitata; - eodem modo usurpatur insolens, J. 100, 1, et insolentia, Cat. 23, 4; J. 4, 2; 40, 5. — Insuescere, Ciceroni et Cæsari non usitata vox, pro assuescere, C. 11, 6; J. 8, 2; (cf. Liv. Tac. alios). -Interrogare legibus, C. 18, 2, P. Autronius et P. Sulla designati consules legibus ambitus interrogati pœnas dederant; formula est veteris juris. — Jubere insolenter junctum, J. 84, 1, postquam ei provinciam Numidium populus jussit, id est decrevit; item J. 85, 11; (cf. Kritz. ad J. 84, 1, ac præterea Liv. 9, 43; 10, 12; 42, 33). Memorare, pro commemorare quo Cicero uti solet et apud ipsum Sallustium legitur Cat. 59, 6, sæpissime occurrit: C. 3, 2; 5; 7; 6, 2; 7, 3 et 7; 20, 1; 51, 4; 57, 1; J. 12, 1; 25, 4; 28, 4; 33, 4; 40, 3; 79, 1; 85, 21; 86, 3; 89, 4; H. 11, 50, 3). Hoc vocabulum in scriptis quidem Ciceronis est rarissimum, ut observavit Madvigius ad Cic. de fin. 11, 5, 15, p. 161, (ed. 11), sed apud Plautum, Virgilium ceterosque poetas, item apud Livium et Tacitum satis frequens. Mutare insolentius junctum J. 83. 1, tamen

[ocr errors]

[ocr errors]

« IndietroContinua »