Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

non debere incerta pro certis mutare. - Monere in quibusdam formulis Sallustio adamatis legitur: Moneo hortorque (H. iv, 19, 23; J. 31, 25); moneo quæsoque (H. 1, 1, 8; ш, 82, 13); cf. oro atque obsecro (H. 1, 51, 9); moneo obtestorque (J. 10, 3); cf. monet atque obtestatur (J. 49, 2; 62, 1). — Niti sæpe invenitur significans summum studium omnemque operam ad aliquid perficiendum impendere », ut Jug. 3, 3, frustra niti; Cat. 38, 2, contra eos summa ope nitebatur pleraque nobilitas senatus specie pro sua magnitudine; (cf. C. 1, 1; 11, 2; J. 4, 7; 35, 8; 55, 3, etc.). - Obtruncare apud Cæsarem et Ciceronem inusitatum, pro interficere, J. 35, 6; 66, 3; 67, 2; 97, 5; 101, 4; 113, 7; H. n, 59 (cf. Liv. 1, 5). - Cecanere, H. 1, 69, juşsu Metelli cornicines occanuere; inc. 82, cornua occanuerunt; vox illa rarissima apud Tacitum (Ann. 2, 81) invenitur, ac, si Reisigio credas, pro occinere posita est, ne funesti augurii significatio accederet, ac præterea uti plenior sonus cornuum vocabulo ipso significaretur, quod fortasse subtilius sit.. Occipere, verbum obsoletum, H. 11, 86, pro incipere usurpatum (Socordius ire milites occœpere), quo quidem Sisenna summo cum studio utitur, ita ut in paucis fragmentis, verbo incipere plane neglecto, bis legatur (cf. 25 et 104). Comici quoque veteresque poetæ, ut Lucretius, item veteres historici (Calp. Piso, fr. 36, quo tamen loco certis libris non nititur) et Livius Tacitusque hanc vocem usurparunt. Occursare, quod apud Ciceronem non legitur, occurrit, J. 12, 5 et 85, 3. Offerre pugnam, H. ш, 77, 11, obviam ire et ultro offerre pugnam cupientibus 1. - Optare pro eligere, H. n, 54, atque cum Curio laudatum accensumque præmiorum spe, quibuscum optavisset, ire jubet (cf. Liv. 6, 25). — Patens cum dativo junctum, ut apud Livium et Senecam, J. 92, 5, mons mediocri castello satis patens; quæ vox apud Ciceronem semper absolute ponitur. Patrare, verbum a Cæsare, Suetonio, Plinio plane neglectum, et a Cicerone bis tantummodo usurpatum (ad Att. 1, 14; de leg. 11, 8, ubi ex lege antiqua sumptum), apud Sallustium frequens est (Cat. 18, 8; 53, 4; 56, 4; Jug. 13, 5; 21, 2; 43, 4; 70, 5; 75; 2; 88, 4; 92, 1), et quodam antiquitatis colore a perficere differt, quod ter tantum apud Nostrum legitur (J. 11, 9; 16, 3; Hist. 1, 84). Cf. Livium et Tacitum.— Pavescere (J. 72, 2), vox fere argenteæ ætatis; Item pensare, pro compensare, Hist. II, 82, 19, nisi forte repentina ista frumentaria lege munia vestra pensantur. - Perdomare, H. 1, 9, omni Gallia perdomita, apud Ciceronem et Cæsarem non est. Pertingere, pro pertinere, J. 48, 3, in immensum pertingens (collis). Pervertere paulo inso

[ocr errors]
[ocr errors]

1. Hanc locutionem latinam esse negavit Krebsius Antib. p. 552.

[ocr errors]

lentius usurpatum. H. m, 77, 46, ei illudebant simul, nefandum in modum perverso vulnere, i. e. telo in vulnere versato sive agitato, ut Kreyssigius hunc locum explicat. - Prædicere vim habet antea dicendi, ut præcipue apud Quintilianum, II. 11, 1, quum prædixero positum insulæ. Prædocere, J. 94, 1, illi prædocti a duce arma ornatumque mutaverant; quæ vox rarissima apud Plinium, (18, 34, 77), et Prudent. (Cath. 12, 72), invenitur. - Præeminere, H. 11, 83, omnes qui circum sunt præeminent altitudine, vox argenteæ ætatis. - Præstare in malam partem dictum, C. 37, 5, qui ubique probro atque petulantia maxime præstabant (Cf. Tac. Ann. 2, 24, et apud Ciceronem excellere, in Verr. 11, 28; de leg. 1, 19, 51); item præclarus apud solum Sallustium in malam partem videtur acceptum esse J. 14, 21. Prævenire, J. 71, 5, dicit quæ ipse paravisset facere perfidia clientis sui præventa; vox illa Ciceroni et Cæsari non usitata apud Livium et posteriores sæpe reperitur. Prodigere, pro consumere, profundere, H. 1, 45, 17, nisi aliena bene parta prodegerint, ut apud Plautum, Tacitum, Suetonium. Prominere, quod apud Ciceronem et Cæsarem deest, legitur H. 1, 2 Sardinia in orientem latior prominet. Provenire de hominibus dictum, C. 8, 3, provenere ibi scriptorum magna ingenia; (cf. Plaut. Pseud. 1, 5, 155; Næv. ap. Cic. de Sen. 6, 20). Quæsitus pro exquisitus, conquisitus », H. 11, 29, 4, epulæ quæsitissima; (cf. Tacitum 2, 53; 3, 26). - Quire, vox apud Ciceronem rarissima, apud Sallustium etiam in affirmantibus enuntiatis occurrit, quod quidem est insolentius, Jug. 44, 5; 97, 4. — Requietus, H. inc. 7, paululum requietis militibus, vox Ovidii, Livii, ab argenteæ ætatis scriptoribus recepta, pro requiete refectus. — Restare pro resistere, H. 1, 70, urbem multos dies restantem pugnando vincit, ut sæpe apud Livium; cf. Tac. Ann. 3, 46. Sævire, quod a poetis fere primum usurpatum Augusteȧ demum ætate a solutæ orationis scriptoribus frequentari cœptum est, apud Sallustium legitur Cat. 10, 1; J. 78, 2; H.inc. 37.-Sallere pro salire, H. 1, 7, Parte consumpta relicua cadaverum ad diuturnitatem usus sallere; quæ vox priscorum auctorum esse Priscianus (x, 9, 57, p. 514 Kr.) et Diomedes (p. 372 Putsch) idoneis exemplis demonstrant. Scindere, pro dividere, H. iv, 33, omnis Italia scinditur in duo promontoria; (cf. Tac. Germ. 43, ‘dirimit scinditque Sueviam continuum montium jugum). — Senectus, participium verbi intransitivi senescere, insolenter legitur H. inc. 86, (senecta jam ætate), et iv, 64 (senecto corpore); quæ vox veterum poetarum post Sallustium a poetis et solutæ orationis posterioribus scriptoribus usurpata est. - Sollicitare semper de hominibus dicitur ad ali

[ocr errors]
[ocr errors]

-

[ocr errors]
[ocr errors]

I,

[ocr errors]

quam rem pertractandam excitandis: Jug. 19, 1, pars imperii cupidine sollicitata plebe et aliis rerum novarum avidis; (cf. Cal. 24, 4; 28, 4; 36, 1; 39, 6; 50, 1). Sperare sequente accusativo substantivi pluribus locis legitur (C. 40, 2; 58, 16; J. 24, 5; H. п, 50, 2); quæ structura, apud veteres rarior, exstat tamen, ut Cæs. b. civ. 3, 96, a quo genere hominum victoriam sperasset. — Strepere, vox Ciceroni et Cæsari non usitata, J. 94, 1; 98, 6. Solvere, injuriam, pro finem injuriæ imponere, H. 1, 45, 15; cf. morem solvere, Liv. 1, 49 ; Curt. 8, 8, 18. - Subvertere, quod apud Ciceronem et Cæsarem deest, sæpius occurrit: C. 10, 4; 13, 1; J. 30, 1; 94, 4; H. 1, 45, 3; 51, 8 et 10; iv, 12, 15; ac priscorum verbum est, si Lawsio fides adhibenda sit. Suetus, a suescere, H. 1, 10; n, 77 et 78; vox poetis, Tacito, Livio usitata. Suggredi Sallustius primus videtur dixisse H. iv, 68, stolide castra suggressus. Sumere bellum, pro arma sumere, legitur Jug. 20, 5; 62, 9; 83, 1; H. 1, 51, 2; IV, 19; (cf. Livium, Plinium et Tac. Agric. 16); item sumere prælium, Hist. ш, 77, 10. — Superare paulo insolentius pro redarguere, Jug. 85, 27, Nam me quidem, ex animi mei sententia, nulla oratio lædere potest; quippe vera necesse est bene prædicent, falsa vita moresque mei superant, id est, ea quæ falsa dixerint vita moresque mei vi veritatis vincunt et ita repellunt (imagine a certantibus sumpta). Superjacere, vox fere poetarum H. 11, 81, quod euri atque austri superjactis fluctibus circumlavitur. Insolentior illa participii forma a Tacito usurpatur (Hist. 5, 6), pro usitatiore superjectus ». — « Superstare (J. 60, 7), et supervadere (J. 75, 2), rariora verba, quæ apud Livium tamen satis frequenter occurrunt; superstare apud Virgilium, Ovidium, Statium, quoque occurrit. Suspicere pro suspicari, suspectum habere, apud solum Sallustium est, J. 70, 1, suspectus regi et ipse eum suspiciens; ubi significatio illa, participii præteriti propria, participio præsentis coneinnitatis causa videtur esse subjecta. Suspectus insolenter jungitur H. 1, 48, suspecta in tumultum erat, brevitatis causa dictum pro suspecta erat proclivis esse ad tumultum. - Sustentare duplici modo usurpatur; primum de iis qui alios, ne succumbant, adjuvant: Jug. 56, 6, sed milites Jugurthini, paulisper ab rege sustentati (cf. J. 101, 9); tum de rebus quarum impetui non ceditur, J. 17, 5, hostium vim sustentabant; (cf. C. 53, 5). - Tendere pro contendere, ut sæpe apud Livium, C. 60, 5. Torpescere, quod proprie de corpore apud Ovidium Pliniumque dicitur, figurato sensu exstat C. 16, 3, scilicet ne per otium torpescerent manus aut animus; J. 2, 4, ingenium... incultu atque socordia torpescere sinunt; (cf. Tac. Hist. 1, 71). — Tractare

[ocr errors]

-

rempublicam, pro gerere, administrare, C. 51, 28; J. 41, 2, ut apud Livium, 23, 28, bellum tractare; Tac. Ann. 2, 67, regnum tractare.

Transgredi translate dictum pro excedere H. inc. 46, communem ha bitum transgressus, ut apud Velleium et Plinium. - Transire vitam pro degere (C. 1, 1; 2, 8); ut apud Senecam Ep. 45, 12; Prov. 4.Transvorsum (aliquem) agere pro a recta via deflectere J. 6, 3; 14, 20; cf. Sen. Ep. 8. 3; de Ira, 1, 8; Quint. Inst. or. x, 1, 110. — Vastare proprie est vastum, vacuum reddere; inde a Sallusttio transfertur ad animum vehementissimis permotionibus exagitatum, Cat. 15, 4, conscientia mentem excitam vastabat; cf. J.-41, 9, et vastus animus (Cat. 5, 5). - Venum dare, ire, Ciceroni non usitatæ locutiones: J. 28, 1; 91, 6; Hist. 1, 45, 17. Vertere pro recidere H. inc. 57, nam talia incepta ni in consultorem vertissent, reipublicæ pestem factura; (cf. Tac. Ann. 11, 37). -Volens pro benevolo, propitio, J. 14, 19, virtute ac dis volentibus; (cf. 73, 3; 103, 6); H. iv, 56, multisque suspicionibus volentia plebi facturus habebatur, id est plebi faventia ideoque grata acceptaque; hoc loco benevolentiæ notio, quæ est hominum propria, ad res paulo insolentius translata est. Volvere pro considerare. Ciceroni non usitatum secum (C. 32, 1; J. 113, 1); cum animo (J. 6, 2; 108, 3); his vocabulis non additis C. 41, 3, hæc illis volventibus, quæ structura rarior est.

[ocr errors]

His addamus nonnulla verba quæ præter Sullustium, aut a poetis solis, aut a poetis et posterioris ætatis scriptoribus usurpata sunt : Arrigere pro erigere (C. 39, 3; J. 23, 1; 68; 4; 84, 4; 86, 1; 93, 7; H. 1, 51, 8); attonitus (H. 1, 88), sæpe apud posteriores; consuetus (J. 15, 5; 85, 7; 100, 5), item suetus (H. 1, 10; 11, 77 et 78) et solitus (H. III, 77, 7, 1, 90); densere (H. 11, 68); dependere (H. iv, 48); cf. Suet. Galba, 11; Cæs. 82; Quint. 11, 3, 130; Liv. 42, 28; despectare (H. u, 40); cf. Liv. 36, 25, et translate Tac. Ann. 2, 43; Hist. 2, 30; dimovere (J. 42, 1); exigere vitam (J. 14, 15; 85, 49) = vitam trahere, ad finem perducere; expedire, pro exponere, ut apud scriptores argenteæ ætatis, (J. 5, 3); exspirare (H. 1, 35) pro mori, (cf. Liv. 2, 20; 28, 19); fatigare, pro precibus vel petendo fatigare, (J. 11, 4; 14,20; 73, 2; 111, 3; cf. Tac. Hist. 1, 29); fœdare (H, 1, 26; inc. 73); mussare (H. 1, 51, 3; ш, 82, 8); objectare prą exponere (J. 7, 1); at solito more, ut apud Cæsarem, Tacitum, alios, vi exprobrandi, (J. 85, 14; 94, 4; H. 1, 45, 18); obsidere (C. 43, 2; 45, 2; J. 91, 4); placitus (J. 81, 1; cf. Tac. Ann. 2, 66; 4, 37); præcisus, (J. 92, 7); præpedire pro impedire (J. 28, 5); cf. Liv. et Tac.; stagnare (H. 1, 26), cf. Plin. Tac. Justin.

PARS TERTIA.

SYNTAXIS GENERALIS.

CAPUT I.

DE SUBJECTI CUM PRÆDICATO JUNCTURA.

I.

Verbum singulari numero positum cum pluribus subjectis singularibus.

Prædicatum, si ad plura substantiva spectet, numero plurali universe poni grammatici omnes consentiunt. Plures vero occurrunt apud Sallustium loci, quibus, tametsi plura prægrediuntur substantiva, numerus singularis usurpatur. Quod tunc præcipue fit apud omnes scriptores cum subjecta tanquam conjuncta et unam quasi nationem efficientia repræsentantur: Cat. 39, 4, profecto magna clades atque calamitas rempublicam oppressisset; 58, 4, scitis equidem, milites, secordia atque ignavia Lentuli quantam ipsi nobisque cladem attulerit; Jug; 15, 3, at contra pauci, quibus bonum et æquum divitiis carius erat; cf. Hist. III, 82, 18; iv, 35; J. 39, 5; 55, 7; 64, 1, etc. Apud Nostrum autem sæpius etiam singularis numerus usurpatur, cum prædicatum ita est intelligendum ut ad singula substantiva pertineat similiter, dummodo cogitationes non ut adversæ aut aliæ ab aliis omnino solutæ fingantur. Tunc vero subjecta aut simpliciter juxtaposita apparent, ut Cat. 12, 1, Postquam divitiæ honori esse cœpere et eas gloria, imperium, potentia sequeba ur; aut per conjunctiones et, atque inter se junguntur, sæpius vero per atque: J. 50, 6, nostros asperitas et insolentia loci retinebat; C. 51, 42, profecto virtus atque sapientia major illis fuit; J. 5, 2, ut studiis civilibus bellum atque vastitas Italiæ finem faceret. Cf. J. 75, 1; C. 52, 6. etc.

1. Nunquam in his constructionibus conjunctio que occurrit: cujus rei ratio est in eo quod que cogitationem novam tanquam priori arte junctam repræsentat, unde fit ut sententiæ ita junctæ semper ut summa aliqua animo obversentur, ideoque prædicatum numero plurali adhibeatur. Cf. Stürenb., pro Archia poeta (edit. altera) p. 49, et Zump!, Lat. Gramm. § 373, 1.

« IndietroContinua »