Immagini della pagina
PDF
ePub

C.

C. SVETONII TRANQVILLI

CAESAR

CALIGVLA.

I.

Germanicus C. Caesaris pater, Drusi et minoris Antoniae filius, a Tiberio patruo adoptatus, quaesturam quinquennio ante, quam per leges liceret, et post eam consulatum statim gessit. Missusque ad exercitum in Germaniam, excessu Augusti nuntiato, legiones universas imperatorem Tiberium pertinacissime recusantes, et sibi summam Reipublicae deferentes, incertum constantia an pietate maiore, compescuit: atque hoste rox devicto, triumphavit. Consul deinde iterum creatus, ac prius quam honorem iniret, ad componeudum Orientis statum expulsus, quum Armeniae regem devicisset, Cappadociam in provinciae formam redegisset, annum aetatis agens quartum et trigesimum, diutino morbo Antiochiae obiit, non sine veneni suspicione. Nam praeter livores, qui toto corpore erant, et spumas, quae per os fluebant, cremati quoque cor inter ossa incorruptum repertum est: cuius ea natura existimatur, ut tinctum veneno igne confici nequeat.

II. Obiit autem, ut opinio fuit, fraude Tiberii ministerio et opera Cn. Pisonis: qui sub idem tempus Syriae praepositus, nec dissimulans offendendum sibi aut patrem, aut filium, quasi plane ita necesse esset, etiam acgrum Germanicum gravissimis verborum ac rerum

acerbitatibus, nullo adhibito modo, affecit: propter quac, ut Romam rediit, paene discerptus a populo, a senatu capitis damnatus est.

III. Omnes Germanico corporis animique virtu tes, et quantas nemini cuiquam contigisse satis constat; formam et fortitudinem egregiam; ingenium in utroque eloquentiae doctrinaeque genere praeccllens: benivolentiam singularem: conciliandaeque hominum gratiae, ac promerendi amoris mirum et efficax studium. Formae minus congruebat gracilitas crurum; sed ea quoque paullatim repleta assidua equi vectatione post cibum. Hostem cominus saepe percussit. Oravit caussas etiam triumphalis: atque inter caetera studiorum monumenta reliquit et comoedias Graecas. Domi forisque civilis: libera ac foederata oppida sine lictoribus adibat. Sicubi clarorum virorum sepulcra cognosceret, inferias Manibus dabat. Caesorum clade Variana veteres ac dispersas reliquias uno tumulo humaturus, colligere sua manu, et comportare primus aggressus est. Obtrectatoribus etiam, qualescumque et quantacumque de caussa nactus esset, lenis adeo et innoxius, ut Pisoni decreta sua rescindenti, clientelas diu vexanti, non prius succensere in animum induxerit, quam veneficiis quoque et devotionibus impugnari se comperisset: ac ne tunc quidem ultra progressus, quam ut et amicitiam ei more maiorum renuntiaret, mandaretque domesticis ultionem, si quid sibi accideret.

IV. Quarum virtutum fructum uberrimum tulit, sic probatus et dilectus a suis, ut Augustus, (omitto enim necessitudines reliquas) diu cunctatus, an sihi successorem destinaret, adoptandum Tiberio dederit. Sic vulgo favorabilis, ut plurimi tradant, quoties aliquo adveniret, vel sicunde discederet, prae turba occurrentium prosequentiumve nounumquam eum discrimen vitae adisse; e Germania vero post compressam seditionem revertenti praetorianas cohortes uni

versas prodisse obviam, quamvis pronunciatum esset, ut duae tantummodo exirent: populi autem Romani sexum, aetatem, ordinem omnem usque ad vicesimum lapidem effudisse se.

V. Tamen longe maiora et firmiora de eo iudicia in morte ac post mortem exstitere. Quo defunctus est die, lapidata sunt templa, subversae Deûm arae, lares a quibusdam familiares in publicum abiecti, partus coniugum expositi. Quin et Barbaros ferunt, quibus intestinum, quibusque adversus nos bellum esset, velut in domestico communique moerore consensisse ad inducias. Regulos quosdam barbam posuisse, et uxorum capita rasisse, ad indicium maximi luctus. Regum etiam regem et exercitatione venandi, et convictu Megistanum abstinuisse, quod apud Parthos iustitii

instar est.

VI. Romae quidem,'quum ad primam famam valetudinis attonita et moesta civitas sequentes nuntios opperiretur, et repente iam vesperi incertis auctoribus convaluisse tandem percrebuisset: passim cum luminibus et victimis in Capitolium concursum est, ac paene revulsae templi fores, ne quid gestientes vota reddere morarentur. Expergefactus e somno Tiberius est gratulantium vocibus, atque undique concinentium, Salva Roma, Salva patria, Salvus est Germanicus. Sed ut demum fato functum palam factum est, non solatiis ullis, non edictis inhiberi luctus publicus potuit, duravitque etiam per festos Decembris mensis dies. Auxit gloriam desideriumque defuncti etiam atrocitas inscquentium temporum: cunctis nec temere opinantibus, reverentia eius ac metu repressam Tiberii saevitiam, quae mox eruperit.

VII. Habuit in matrimonio Agrippinam, M. Agrippae et Iuliae filiam, et ex ea novem liberos tulit, quorum duo infantes adhuc rapti, unus iam puerascens insigni festivitate, cuius effigiem habitu Cupidinis in aede Capitolinae Veneris Livia dedicavit: Augustus

n cubiculo suo positam, quotiescumque introiret, exsculabatur. Ceteri superstites patri fuerunt. Tres seus foeminini, Agrippina, Drusilla, Livilla, continuo riennio natae; totidem mares, Nero et Drusus et C. Caesar. Neronem et Drusum senatus, Tiberio crimiante, hostes iudicavit.

VIII. C. Caesar natus est pridie Kalendas Septemores, patre suo et C. Fonteio Capitone Coss. Vbi naus sit, incertum diversitas tradentium facit, Cn. Lenulus Gaetulicus Tiburi genitum, scribit: Plinius Secundus in Treveris vico Ambiatino supra Confluentes: ddit etiam pro argumento aras ibi ostendi inscriptas, Ob Agrippinae Puerperium. Versiculi, imperante nox eo, divulgati, apud hibernas legiones procreatum ndicant:

In castris natus, patriis nutritus in armis,

Iam designati principis omen erat.

Ego in actis, Antii invenio editum. Gaetulicum refellit Plinius, quasi mentitum per adulationem, ut ad laudes iuvenis gloriosique principis aliquid etiam ex urbe Herculi sacra sumeret: abusumque audentius mendacio, quod ante annum fere natus Germanico filius Tiburi fùerat, appellatus et ipse C. Caesar: de cuius amabili pueritia immaturoque obitu supra diximus. Plinium arguit ratio temporum. Nam qui res Augusti memoriae mandarunt, Germanicum exacto consulatu in Galliam missum consentiunt, iam nato Caio. Nec Plinii opinionem inscriptio arae quidquam adiuverit, quum Agrippina bis in ea regione filias enixa sit: et qualiscumque partus, sine ullo sexus discrimine, puerperium vocetur, quod antiqui etiam puellas pueras, sicut et pueros puellos dictitarent. Exstat et Augusti epistola ante paucos quam obiret menses ad Agrippinain neptem ita scripta de Caio hoc (neque enim quisquam iam alius infans nomine pari tunc su pererat,) Puerum Caium XV. Kalendas Iunii, si Di volent, ut ducerent Talarius et Asellius, heri cum

his constitui. Mitto praeterea cum eo ex servis meis medicum, quem scripsi Germanico, si vellet, ut retineret. Valebis mea Agrippina, et dabis operam, ut va lens pervenias ad Germanicum tuum. Abunde arbitror parere, non potuisse ibi nasci Caium, quo prope bimulus demum perductus ab urbe sit. Versiculorum quoque fidem cadem haec elevant: et eo facilius, quod hi sine auctore sunt. Sequenda igitur est, quat sola restat publici instrumenti auctoritas: praesertim quum Caius Antium, omnibus semper locis atque secessibus praelatum, non aliter quam natale solum dilexerit: tradaturque etiam sedem ac domicilium Imperii taedio Vrbis transferre eo destinasse.

IX. Caligulae cognomen castrensi ioco traxit, quia manipulario habitu inter milites educabatur. Apud quos quantum praeterea per hanc nutrimentorum consuetudinem amore et gratia valuerit, maxime cognitum est, quum post excessum Augusti tumultuantes et in furorem usque praecipites solus haud dubie conspectu suo flexit. Non enim prius destiterunt quam ablegari eum ob seditionis periculum, et in proximam civitatem demandari aniinadvertissent. Tunc demum ad poenitentiam versi, represso ac retento vehiculo, invidiam, quae sibi fieret, deprecati sunt.

X. Comitatus est patrem et in Syriaca expeditione. Vnde reversus primum in matris, deinde ea relegata, in Liviae Augustae proaviae suae contubernio mansit: quam defunctam praetextatus etiam tum pro Rostris laudavit. Transiitque ad Antoniam aviam, et inde vicesimo aetatis anno accitus Capreas a Tiberio, uno atque eodem die togam sumpsit, barbamque posuit: sine allo honore, qualis contigerat tirocinio fratrum eius. Hic omnibus insidiis tentatus elicientium, cogentiumque se ad querelas nullam umquam occasionem dedit, perinde oblitterato suorum casu ac si nihil cuiquam accidisset: quae vero ipse pateretur, incredibili dissimulatione transmittens. Tautique in avum, et qui

« IndietroContinua »