Immagini della pagina
PDF
ePub

conscriptam, vocabulo quoque Gallico: (Alauda enim appellabatur): quam disciplina cultuque Romano institutam et ornatam postea universam civitate donavit. Nec deinde ulla belli occasione, ne iniusti quidem ac periculosi, abstinuit, tam foederatis, quam infestis ac feris gentibus ultro lacessitis; adeo, ut Senatus quondam legatos ad explorandum statum Galliarum mittendos decreverit, ac nonnulli dedendum eum hostibus censuerint. Sed prospere decedentibus rebus, et saepius, et plurium, quam quisquam umquam, dierum supplicationes impetravit.

XXV. Gessit autem novem annis, quibus in imperio fuit, haec fere. Omnem Galliam, quae, a saltu Pyrenaeo, Alpibusque et monte Gebenna, fluminibusque Rheno, et Rhodano, continetur, patetque circumitu ad bis et tricies centum millia passuum, praeter socias ac bene meritas civitates, in provinciae formam redegit, eique quadringenties in singulos annos stipendii nomine imposuit. Germanos, qui trans Rhenum incolunt, primus Romanorum, ponte fabricato, aggressus, maximis affecit cladibus. Aggressus est et Britannos ignotos antea, superatisque pecunias et obsides imperavit: per tot successus ter, nec amplius, adversum casum expertus: in Britannia, classe, vi tempestatis, prope absumpta, et in Gallia ad Gergoviam legione fusa, et in Germanorum finibus, Titurio et Aurunculeio legatis per insidias caesis.

XXVI. Eodem temporis spatio matrem primo, deinde filiam, nec multo post neptem amisit. Inter quae, consternata P. Clodii caede republica, quum Senatus nnum consulem nominatimque Cn. Pompeium fieri eensuisset, egit cum tribunis plebis, collegam se Pompeio destinantibus, id potius ad populum ferrent, ut absenti sibi, quandoque imperii tempus expleri coepisset, petitio secundi consulatus daretur: ne ea causa maturius et imperfecto adhuc bello decederet. Quod nt adeptus est, altiora iam meditans et spei plenus

nullum largitionis aut officiorum in quemquam genus publice privatimque omisit. Forum de manubiis inchoavit: cuius area super sestertium millies constitit. Munus populo epulumque pronuntiavit in filiae memoriam, quod ante eum nemo. Quorum ut quam maxima exspectatio esset, ea quae ad epulum pertinerent, quamvis macellariis oblocata, etiam domesticatim apparabat. Gladiatores notos, sicubi infestis spectatoribus dimicarent, vi rapiendos, reservandosque mandabat. Tirones neque in ludo neque per lanistas, sed in domibus per equites Romanos atque etiam per senatores armorum peritos erudiebat: precibus enitens, quod epistolis eius ostenditur, ut disciplinam singulorum susciperent, ipsique dictata exercentibus darent. Legionibus stipendium in perpetuum duplicavit. Frumentum, quoties copia esset, etiam sine modo mensuraque praebuit: ac singula interdum mancipia et praedia viritim dedit.

XXVII. Ad retinendam autem Pompeii necessitudinem ac voluntatem, Octaviam, sororis suae neptem, quae C. Marcello nupta erat, conditionem ei detulit, sibique filiam eius in matrimonium petiit, Fausto Sullae destinatam. Omnibus vero circa eum, atque etiam parte magna Senatus, gratuito, aut levi foenore obstrictis, ex reliquo quoque ordinum genere vel invitatos vel sponte ad se commeantes uberrimo congiario prosequebatur: libertos insuper servulosque cuiusque, prout domino patronove gratus quis esset. Tum reorum aut obaeratorum, aut prodigae iuventutis subsidium unicum ac promtissimum erat: nisi quos gravior criminum vel inopiae luxuriaeve vis urgeret, quam ut subveniri posset a se. His plane palam, bello civili opus esse, dicebat.

XXVIII. Nec minore studio reges atque provincias, per terrarum orbem, alliciebat: aliis captivorum milÎia dono offerens: aliis, citra Senatus populique auctoritatem, quo vellent, et quoties vellent, auxilia submit

tens: superque Italiae Galliarumque et Hispaniarum Asiae quoque et Graeciae potentissimas urbes praecipuis operibus exornans: donec, attonitis iam omnibus, et, quorsum illa tenderent, reputantibus, M. Claudius Marcellus, consul, edicto praefatus, de summa se republica acturum, retulit ad Senatum, ut ei succederetur ante tempus: quoniam, bello confecto, pax esset, ac dimitti deberet victor exercitus: et ne absentis ratio comitiis haberetur, quando nec plebiscito Pompeius postea abrogasset. Acciderat autem, ut is, legem de iure magistratuum ferens, eo capite, quo a petitione honorum absentes submovebat, ne Caesarem quidem exciperet, per oblivionem: :ac mox, lege iam in aes incisa, et in aerarium condita, corrigeret errorem. Nec contentus Marcellus provincias Caesari et privilegium eripere, retulit etiam, ut colonis, quos rogatione Vatinia Novumcomum deduxisset, civitas adimeretur: quod per ambitionem et ultra praescriptum data esset.

XXIX. Commotus his Caesar ac iudicans, quod saepe ex eo auditum ferunt, difficilius se, principem civitatis, a prímo ordine in secundum, quam ex secundo in novissimum detrudi, summa ope restitit, partim per intercessores tribunos, partim per Servium Sulpicium, alterum consulem. Insequenti quoque anno, C. Marcello, qui fratri patrueli suo Marco in consulatu successerat, eadem tentante, collegam eius Aemilium Paullum, Caiumque Curionem, violentissimum tribunorum, ingenti mercede defensores paravit. Sed quum obstinatius omnia agi videret, et designatos etiam consules e parte diversa, senatum litteris deprecatus est, ne sibi beneficium populi adimerétur: aut, ut caeteri quoque imperatores ab exercitibus discederent: confisus, ut putant, facilius sé, simulatque libuisset, veteranos convocaturum, quam Pompeium novos milites. Cum adversariis autem pepigit, ut, dimissis octo legionibus, Transalpinaque Gallia, quae sibi iegiones, et Cisalpina provincia, vel

etiam una legio cum Illyrico concederetur, quoad consul fieret.

XXX. Verum neque Senatu interveniente, et adversariis negantibus, ullam se de republica facturos pactionem, transiit in citeriorem Galliam: conventibusque peractis Ravennae substitit, bello vindicaturus, si quid de tribunis plebis intercedentibus pro se gravius a Senatu constitutum esset. Et praetextum quidem illi civilium armorum hoc fuit: causas autem alias fuisse opinantur. Cn. Pompeius ita dictitabat, quod neque opera consummare, quae instituerat, neque populi exspectationem, quam de adventu suo fecerat, privatis opibus explere posset, turbare omnia et permiscere voluisse. Alii timuisse dicunt, ne eorum, quae primo consulatu adversus auspicia legesque et intercessiones gessisset, rationem reddere cogeretur: quum M. Cato identidem, nec sine iureiurando, denuntiaret delaturum se nomen eius, simulac primum exercitum dimisisset: quumque vulgo fore praedicarent, ut, si privatus rediisset, Milonis exemplo circumpositis armatis, causam apud indices diceret. Quod probabilius facit Asinius Pollio, Pharsalica acie caesos profligatosque adversarios prospicientem, haec eum ad verbum dixisse referens: Hoc voluerunt: tantis rebus gestis C. Caesar condemnatus essem, nisi ab exercitu auxilium petiissem. Quidam putaut, captum imperii consuetudine, pensitatisque suis et inimicorum viribus, usum occasione rapiendae dominationis, quam aetate prima concupisset. Quod existimasse videbatur et Cicero, scribens de officiis tertio libro, semper Caesarem in ore habuisse Euripidis versus, quos sic ipse convertit:

Nam si violandum est ius, regnandi gratia
Violandum est: aliis rebus pietatem colas.

XXXI. Cum ergo sublatam tribunorum intercessionem, ipsosque urbe cessisse nuntiatum est, praemissis confestim clam cohortibus, ne qua suspicio move

=retur, et spectaculo publico per dissimulationem interfuit, et formam, qua ludum gladiatorium erat aedificaturus, consideravit, et ex consuetudine convivio se =frequenti dedit. Dein post solis occasum, mulis e proximo pistrino ad vehiculum iunctis, occultissimum iter modico comitatu ingressus est: et quum luminibus exstinctis decessisset via, diu errabundus, tandem ad lucem duce reperto per angustissimas tramites pedibus evasit: consecutusque cohortes, ad Rubiconem flumen, qui provinciae eius finis erat, paullum constitit: ac reputans, quantum moliretur, conversus ad proximos, Etiam nunc, inquit, regredi possumus: quod si ponticulum transierimus, omnia armis agenda erunt.

XXXII. Cunctanti ostentum tale factum est. Quidam eximia magnitudine et forma, in proximo sedens, repente apparuit, arundine canens: ad quem audiendum quam praeter pastores plurimi etiam ex statione milites concurrrissent, interque eos et aeneatores, rapta ab uno tuba, prosiluit ad flumen: et ingenti spiritu classicum exorsus, pertendit ad alteram ripam. Tunc Caesar, Eatur, inquit, quo deorum ostenta et inimicorum iniquitas vocat: lacta alea est.

XXXIII. Atque ita, traiecto exercitu, adhibitis tribunis plebis, qui pulsi supervenerant, pro concione, fidem militum flens ac veste a pectore discissa .invocavit. Existimatur etiam equestres census pollicitus singulis: quod accidit opinione falsa. Nam quum in alloquendo exhortandoque saepius digitum laevae manus ostentans affirmaret, se ad satisfaciendum omnibus, per quos dignitatem suam defensurus esset, anulum quoque aequo animo detracturum sibi: extrema concio, cui facilius erat, videre concionantem quam audire, pro dicto accepit, quod visu suspicabatur: promissumque ius anulorum, cum millibus quadrin genis fama distulit.

XXXIV. Ordo et summa rerum, quas deinceps

« IndietroContinua »