Immagini della pagina
PDF
ePub

tias, osculandam manum offerre, formatam commotamque in obscoenum modum.

LVII. Futurae caedis multa prodigia exstiterunt. Olympiae simulacrum Iovis, quod dissolvi transferrique Romam placuerat, tantum cachinnum repente edidit, ut machinis labefactis opifices diffugerint. Supervenitque illico quidam Cassius quoque nomine, iussum se somnio affirmans immolare Taurum Iovi. Capitolium Capuae Idibus Martiis de coelo tactum est: item Romae cella Palatini Atriensis. Nec defuerunt, qui coniectarent altero ostento periculum a custodibus domino portendi: altero, caedem rursus insignem, qualis eodem die facta quondam fuisset. Consulenti quoque de genitura sua, Sulla mathematicus certissimam necem appropinquare affirmavit. Monuerunt et Fortunac Antiatinac, ut a Cassio caveret. Qua caussa ille Cassium Longinum Asiae tum proconsulem occidendum delegaverat, immemor, Chaeream Cassium nominari. Pridie quam periret, somniavit consistere se in coelo iuxta solium Iovis: impulsumque ab eo dextri pedis pollice, et in terras praecipitatum. Prodigiorum loco habita sunt etiam, quae forte illo ipso die paullo prius acciderant. Sacrificans respersus est phoenicopteri sanguine. Et pantomimus Muester tragoediam saltavit, quam olim Neoptolemus tragoedus ludis, quibus Rex Macedonum Philippus occisus est, egerat. Et quum in Laureolo mimo, in quo actor proripiens se rnina sanguinem vomit, plures secundarum certatim experimentum artis darent, cruore scena abundavit. Parabatur et in noctem spectaculum, quo argumenta inferorum per Aegyptios et Aethiopas explicarentur.

LVIII. Nono Kalendas Februarias hora quasi se ptima, cunctatus an ad prandium surgeret, marcente adhuc stomacho pridiani cibi onere, tandem suadentibus amicis egressus est. Quum in crypta, per quam transeundum erat, pueri nobiles ex Asia ad edendas in scena operas evocati praepararentur, ut eos inspiceret

hortareturque, restitit. Ac nisi princeps gregis algere se diceret, redire ac repraesentare spectaculum voluit. Duplex dehinc fama est: alii tradunt alloquenti pueros a tergo Chaeream cervicem gladio caesim graviter percussisse, praemissa voce: Hoc age. Dehinc Cornelium Sabinum, alterum e coniuratis tribunum, er adverso traiecisse pectus: alii, Sabinum, submota per conscios centuriones turba, signum more militiae petisse, et Caio Iovem dante, Chaeream exclamasse, Accipe iratum, respicientique maxillam ictu discidisse. Lacentem contractisque membris clamitantem se vivere, ceteri vulneribus triginta confecerunt. Nam signum erat omnium, Repete. Quidam etiam per obscoena ferrum adegerunt. Ad primum tumultum lecticarii cum asseribus in auxilium accurrerunt: mox Germani corporis custodes, ac nonnullos ex percussoribus, quosdam etiam senatores innoxios, inter

emerunt.

LIX. Vixit annis XXIX: imperavit triennio et decem mensibus diebusque octo. Cadaver eius clam in hortos Lamianos asportatum, et tumultuario rogo semiambustum levi cespite obrutum est: postea per sorores ab exsilio reversas erutum, crematum sepultumque. Satis constat, priusquam id fieret, hortorum custodes umbris inquietatos: in ea quoque domo, in qua occubuerit, nullam noctem sine aliquo terrore transactam, donec ipsa domus incendio consumpta sit." Periit una et uxor Caesonia, gladio a centurione confossa: et filia parieti illisa.

LX. Conditionem temporum illorum etiam per haec existimare quivis possit. Nam neque caede vulgata statim creditum est: fuitque suspicio, ab ipso Caio famam caedis simulatam et emissam, ut eo pacto. hominum erga se mentes deprehenderet. Neque coniurati cuiquam imperium destinaverunt. Et senatus in asserenda libertate adeo consensit, ut Consules pri mo non in curiam, quia Iulia vocabatur, sed in Capi

tolium convocarent. Quidam vero sententiae loco abolendam Caesarum memoriam ac diruenda templa censuerunt. Observatum autem notatumque est in primis, Caesares omnes, quibus Caii praenomen fuerit, ferro perisse, iam inde ab eo, qui Ĉinnanis temporibus sit occisus.

C. SVETONII TRANQVILLI TIBER. CLAVDIVS DRVSVS CAESAR.

Patrem

1.

atrem Claudii Caesaris Drusum, olim Decimum, mox Neronem praenomine, Livia quum Augusto gravida nupsisset, intra mensem tertium peperit: fuitque suspicio, ex vitrico per adulterii consuetudinem procreatum. Statim certe vulgatus est versus:

Τοῖς εὐτυχοῦσι καὶ τρίμηνα παιδία.

Is Drusus in quaesturae praeturaeque honore, dux Rhaetici, deinde Germanici belli, Oceanum septentrionalem primus Romanorum ducum navigavit: transque Rhenum fossas novi et immensi operis effecit, quae nunc adhuc Drusinae vocantur. Hostem etiam frequenter caesum, ac penitus in intimas solitudines actum, non prius destitit insequi, quam species barbarae mulieris humana amplior, victorem tendere ultra sermone Latino prohibuisset. Quas ob res ovandi ius, et triumphalia ornamenta praccepit: ac post prae

turam, confestim inito consulatu, atque expeditione repetita, supremum diem morbo obiit, in aestivis castris, quae ex eo Scelerata sunt appellata. Corpus eius per municipiorum coloniarumque primores, suscipientibus obviis scribarum decuriis, adVrbem devectum, sepultumque est in Martio campo. Ceterum exercitus honorarium ei tumulum excitavit: circa quem deinceps stato die quotannis miles decurreret, Galliarumque civitates publice supplicarent. Praeterea senatus inter alia complura, marmoreum arcum cum tropaeis via Appia decrevit, et Germanici cognomen ipsi posterisque eius. Fuisse autem creditur non minus gloriosi quam civilis animi. Nam ex hoste super victorias, opima quoque spolia captasse, summoque saepius discrimine duces Germanorum tota acie insectatus: nec dissimulasse umquam, pristinum se Reip. statum quandoque restituturum, si posset. Vnde existimo nonnullos tradere ausos, suspectum eum Augusto, revocatumque ex provincia: et quia cunctaretur, interceptum veneno. Quod equidem magis, ne praetermitterem, retuli, quam quia verum aut verisimile putem: quum Augustus tantopere et vivum dilexerit, ut cohaeredem semper filiis instituerit, sicut quondam in senatu professus est: et defunctum ita pro concione laudaverit, ut deos precatus sit, Similes er Caesares suos facerent: sibique tam honestum quandoque exitum darent, quam illi dedissent. Nec contentus elogium tumulo eius versibus a se compositis exsculpsisse, etiam vitae memoriam prosa oratione composuit. Ex Antonia minore complures quidem liberos tulit: verum tres omnino reliquit, Germanicum, Livillam, Claudium.

II. Claudius natus est Iulio Antonio, Fabio Africano Consulibus, Kalendis Augustis, Lugduni eo ipso die quo primum ara ibi Augusto dedicata est: appellatusque Tiberius Claudius Drusus. Mox fratre maiore in Iuliam familiam adoptato, Germanici cogno

men assumpsit. Infans autem relictus a patre, ac per omne fere pueritiae atque adolescentiae tempus, variis et tenacibus morbis conflictatus est; adeo ut animo simul et corpore hebetato, ne progressa quidem aetate, ulli publico privatoque muneri habilis existimaretur. Diu, atque etiam post tutelam receptam, alieni arbitrii: et sub paedagogo fuit: quem barbarum et olim superiumentarium, ex industria sibi appositum, ut se quibuscunque de caussis quam saevissime coërceret, ipse quodam libello conqueritur. Ob hanc eandem valetudinem et gladiatorio munere, quod simul cum fratre memoriae patris edebat, palliolatus novo more praesedit, et togae virilis die, circa mediam noctem, sine solenni officio lectica in Capitolium latus est.

III. Disciplinis tamen liberalibus ab aetate prima non mediocrem operam dedit, ac saepe experimenta cuiusque etiam publicavit. Verum ne sic quidem quidquam dignitatis assequi, aut spem de se commodiorem in posterum facere potuit. Mater Antonia portentum eum hominis dictitabat, nec absolutum a natura, sed tantum inchoatum: ac si quem secordiae argueret, stultiorem aiebat filio suo Ĉlaudio. Avia Augusta pro despectissimo semper habuit: non affari, nisi rarissime: non monere nisi acerbo et brevi scripto, aut per internuntios solita. Soror Livilla, quum audisset, ipsum quandoque imperaturum, tam iniquam et tam indignam surtem populi Romani palam et clare detestata est. Nam et avunculus maior Augustus quid de eo in utramque partem opinatus sit, quo certius cognoscatur, capita ex ipsius epistolis posui.

IV. Collocutus sum cum Tiberio, ut mandasti, mea Livia, quid nepoti tuo Tiberio faciendum esset ludis Martialibus. Consentit autem uterque nostrum, semel esse nobis statuendum, quod consilium in illo sequamur. Nam si est ugrios, et, ut ita dicam, Előnλngos, quid est quod dubitemus, quin per eos¬ dem articulos et gradus producendus sit, per quos

« IndietroContinua »