Immagini della pagina
PDF
ePub

noxios, relegavit: quod ille adversus privatum se intemperantius affuisset: hic, in aedilitate, inquilinos praediorum suorum, contra vetitum cocta vendentes, multasset, villicumque intervenientem flagellasset. Qua de caussa etiam coërcitionem popinarum aedilibus ademit. Ac ne stultitiam quidem suam reticuit, simulatamque a se ex industria sub Caio, quod aliter evasurus, perventurusque ad susceptam stationem non fuerit, quibusdam oratiunculis testatus est. Nec tamen persuasit, quum intra breve tempus liber editus sit, cui index erat, μogv árúoraois: argumentum autem, stultitiam neminem fingere.

XXXIX. Inter caetera, in eo mirati sunt homines et oblivionem, et inconsiderantiam: vel, ut Graece dicam, μετεωρίαν, et ἀβλεψίαν. Occisa Messalina, paullo post, quam in triclinio decubuit, cur domina non veniret, requisivit. Multos ex iis, quos capite damnaverat, postero statim die, et in convivium, et ad aleae lusum admoveri iussit: et quasi morarentur, ut somniculosos per nuncium increpuit. Ducturus contra fas Agrippinam uxorem, non cessavit omni oratione filiam, et alumnam, et in gremio suo natam atque educatam praedicare. Adsciturus in nomen famifiae suae Neronem, quasi parum reprehenderetur, quod adulto fan filio privignum adoptaret, identidem divulgavit, ner uinem`umquam per adoptionem familiae Claudiae insertum. Sermonis vero rerumque tantam saepe negligentiam ostendit, ut nec quis, nec inter quos, quove tempore ac loco verba faceret, scire aut cogitare existimaretur.

XL. Quum de laniis ac vinariis ageretur, exclamavit in curia: Rogo vos, quis potest sine offula vivere? descripsitque abundantiam veterum tabernarum, unde solitus esset vinum olim et ipse petere. De quaesturae quodam candidato inter caussas suffragationis suae posuit, quod pater eius frigidam aegro sibi tempestive dedisset. Inducta teste in senatu, Haec, inquit, ma

tris meae liberta et ornatrix fuit: sed me patronum semper existimavit. Hoc ideo dixi, quod quidam sunt adhuc in domo mea, qui me patronum non putant. Sed et pro tribunali, Ostiensibus quiddam publice orantibus, quum excanduisset, Nihil habere se, vociferatus est, quare eos demereatur : si quem alium, et se liberum esse. Nam illa eius quotidiana, et plane omnium horarum et momentorum erant, Quid, ego tibi Theogonius videor? et, λάλει, καὶ μὴ θίγγανε. multaque talia etiam privatis deformia: nedum Principi, neque infacundo, neque indocto, immo etiam pertinaciter liberalibus studiis dedito.

XLI. Historiam in adolescentia, hortante T. Livio, Sulpicio vero Flavo etiam adiuvante scribere aggressus est. Et quum primum frequenti auditorio commi→ sisset, aegre perlegit, refrigeratus saepe a semet ipso. Nam quum initio recitationis defractis compluribus subselliis, obesitate cuiusdam, risus exortus esset: ne sedato quidem tumultu temperare potuit, quin ex intervallo subinde facti reminisceretur, cachinnosque revocaret. In principatu quoque et scripsit plurimum et assidue recitavit per lectorem. Initium autem sumpsit historiae post caedem Caesaris Dictatoris. Sed et transiit ad inferiora tempora, coepitque a pace civili: quum sentiret neque libere neque vere fibi de superioribus tradendi potestatem relictam, correptus saepe et ́a matre et ab avia. Prioris materiae duo volumina, posterioris unum et quadraginta reliquit. Composuit et de vita sua octo volumina magis inepte quam ineleganter. Item Ciceronis defensionem adversus Asinii Galli libros, satis eruditam. Novas etiam commentus est litteras tres, ac numero veterum quasi maxime necessarias addidit. De quarum ratione quum privatns adhuc volumen edidisset, mox princeps non difficulter obtinuit, ut in usu quoque promiscuo essent. Exstat talis scriptura in plerisque libris, ac diurnis titutisque operum.

XLII. Nec minore cura Graeca studia secutus est, ́ amorem praestantiamque linguae occasione omni professus. Cuidam barbaro Graece et Latine disserenti Cum utroque, inquit, sermone nostro sis paratus. Et in commendanda patribus conscriptis Achaia, gratam sibi provinciam, ait, communium studiorum commercio. Ac saepe in senatu legatis perpetua ora tione respondit. Multum vero pro tribunali etiam Homericis locutus est versibus. Quoties quidem hostem vel insidiatorem ultus esset, excubitori tribuno signum de more poscenti, non temere aliud dedit, quam,

Ανδρ ̓ ἐπαμύνασθαι, ὅτε τις πρότερος χαλεπαίνῃ. Denique et Graecas scripsit historias, Tugonvizõv viginti, Kagyηdovanor octo. Quarum caussa veteri Alexandriae Museo alterum additum ex ipsius nomine: institutumque ut quotannis in altero Tuggyvenõv libri, in altero Kagxydoviázwv, diebus statutis, velut - auditorio, recitarentur toti a singulis per vices.

XLIII. Sub exitu vitae, signa quaedam nec obscura poenitentis et de matrimonio Agrippinae, deque Neronis adoptione dederat. Siquidem commemoran tibus libertis, ac laudantibus cognitionem, qua pridie quandam adulterii ream condemnaverat: sibi quoque in fatis esse, iactavit, omnia impudica, sed non im punita matrimonia. Et subinde obvium sibi Britan nicum arctius complexus, hortatus est, ut cresceret, rationemque a se omnium factorum acciperet, Graeca insuper voce prosecutus, ὁ τρώσας καὶ ἰάσεται. Quumque impubi teneroque adhuc, quando statura permitteret, togam dare destinasset, adiecit: ut tandem populus Romanus verum Caesarem habeat.

XLIV. Non multoque post testamentum etiam conscripsit, ac signis omnium magistratuum obsigna vit. Prius igitur quam ultra progrederetur, praeventus est ab Agrippina, quam praeter haec, conscientia quoque, nec minus delatores multorum criminum SVETON. N

arguebant. Et veneno quidem occisum convenit; ubi autem, et per quem dato, discrepat. Quidam tradunt, epulanti in arce cum sacerdotibus, per Halotum spadonem praegustatorem: alii, domestico convivio, per ipsam Agrippinam, quae boletum medicatum avidissimo ciborum talium obtulerat. Etiam de subsequentibus diversa fama est. Multi statim hausto veneno obmutuisse aiunt, excruciatumque doloribus nocte tota, defecisse prope lucem. Nonnulli inter initia consopitum, deinde cibo affluente evomuisse omnia, repetitumque toxico, incertum pultine addito, quum velut exhaustum refici cibo oporteret, an immisso per clysterem, ut quasi abundantia la boranti etiam hoc genere egestionis subveniretur.

XLV. Mors eius celata est, donec circa successorem omnia ordinarentur. Itaque et quasi pro aegro adhuc vota suscepta sunt, et inducti per simulationem comoedi, qui velut desiderantem oblectarent. Excessit III. Idus Octobris Asinio Marcello, Acilio Aviola Consulibus, LXIV. aetatis, imperii XIV. anuo. Funeratus est solenni principum pompa, et in numerum deorum relatus. Quem honorem a Nerone destitutum abolitumque, récepit mox per Vespasianum.

XLVI. Praesagia mortis eius praecipua fuerunt: exortus crinitae stellae, quam cometen vocant: tactumque coelo monumentum Drusi patris: et quod eodem anno ex omnium magistratuum genere plerique mortem obierant. Sed ipse nec ignorasse aut dissimulasse ultima vitae suae tempora videtur, aliquot quidem argumentis. Nam et quum Consules designaret, neminem ultra mensem, quo obiit, designavit: et in senatu, cui novissime interfuit, multum ad concordiam liberos suos cohortatus, utriusque aetatėm suppliciter patribus commendavit. Et in ultima cognitione pro tribunali, accessisse se ad finem mortalitatis, quamquam abominantibus qui audiebant, semel atque iterum pronuntiavit.

C. SVETONII TRANQVILLI

NERO CLAVDIVS CAESAR.

I.

Ex gente Domitia duae familiae claruerunt, Calvi

norum et Aënobarborum. Aënobarbi auctorem originis itemque cognominis habent L. Domitium: cui rure quondam revertenti, iuvenes gemini augustiore forma ex occursu imperasse traduntur, nuntiaret senatui ac populo victorian, de qua incertum adhuc erat: atque in fidem maiestatis, adeo permulsisse malas, ut e nigro rutilum aerique assimilem capillum redderent. Quod insigne mansit et in posteris eius, ac magna pars rutila barba fuerunt. Functi autem consulatibus septem, triumpho censuraque duplici, et inter patricios allecti perseverarunt omnes in eodem cognomine. Ac ne praenomina quidem ulla, praeterquam Cnaci et Lucii usurparunt: eaque ipsa notabili varietate, modo continuantes unumquodque per nas personas, modo alternantes per singulas. Nam primum secundumque ac tertium Aënobarborum Lucios: rursus sequentes tres ex ordine Cnaeos accepimus: reliquos nonnisi vicissim, tum Lucios, tum Cnaeos. Plures e familia cognosci referre arbitror: quo facilius appareat ita degenerasse a suorum virtu tibus Nero, ut tamen vitia cuiusque quasi tradita et ingenita retulerit.

tri

« IndietroContinua »