Immagini della pagina
PDF
ePub

muliere, cui velut oraculo acquiescebat, ita demum firmiter ac diutissime imperaturum, si superstes parenti exstitisset. Alii tradunt, ipsam taedio prae sentium et imminentium metu, venenum a filio impetrasse, haud sane difficulter.

XV. Octavo imperii mense desciverunt ab eo exercitus Moesiarum atque Pannoniae: item ex transmarinis Iudaicus et Syriacus, ac pars in absentis, pars in praesentis Vespasiani verba iurarunt. Ad retinendum ergo ceterorum hominum studium ac favorem, nihil non publice privatimque, nullo adhibito modo, largitus est. Delectum quoque ea conditione in urbe egit, ut voluntariis non modo missionem post victoriam, sed etiam veteranorum iustaeque militiae commoda polliceretur. Urgenti deinde terra marique hosti, hinc fratrem cum classe ac tironibus et gladiatorum manu opposuit: hinc et Betriacenses copias et duces. Atque ubique aut superatus aut proditus, salutem sibi et millies sestertiûm a Flavio Sabino Vespasiani fratre pepigit: statimque pro gradibus Palatüi apud frequentes milites cedere se Imperio, quod invitus recepisset, professus, cunctis reclamantibus rem distulit: ac nocte interposita, primo diluculo sordidatus descendit ad Rostra: multisque cum lacrymis eadem illa, verum e libello, testatus est. Rursus interpellante milite ac populo, et ne deficeret hortante, amnemque operam suam certatim pollicente, animum resumpsit, Sabinumque et reliquos Flavianos nihil iam metuentes, vi subita in Capitolium compulit; succensoque templo Iovis Optimi Maximi oppressit; quum et praelium, et incendium e Tiberina prospiceret domo inter epulas. Non.multo post poenitens facti, et in alios culpam conferens, vocata concione iuravit, coëgitque iurare ceteros nihil sibi antiquius quiete publica fore. Tunc solutum a latere pugionem, Consuli primum, deinde illo recusante, Magistratibus, ac mox Senatoribus singulis porrigens; nullo

recipiente, quasi in aede Concordiae posituras, abscessit. Sed quibusdam acclamantibus, ipsum esse Concordiam, rediit: nec solum retinere se ferrum affirmavit, verum etiam Concordiae recipere cognomen.

XVI. Suasitque senatui, ut legatos cum virginibus Vestalibus mitterent, pacem, aut certe tempus ad consultandum petituros. Postridieresponsa opperienti, nuntiatum est per exploratorem, hostem appropinquare. Continuo igitur abstrusus gestatoria sella, duobus solis comitibus, pistore et coquo, Aventinum et paternam domum clam petiit, ut inde in Campaniam fugeret. Mox levi rumore et incerto, tamquam pax impetrata esset, referri se in Palatium passus est: ubi quum deserta omnia reperisset,dilabentibus et qui simul erant,zona se aureorum plena circumdedit: confugitque in cellulam ianitoris, religato pro foribus cane, lectoque et culcita obiectis.

XVII. Irruperant iam agminis antecessores, ac nemine obvio rimabantur, ut fit, singula. Ab his extractus e latebra, sciscitantes, Quis esset (nam ignorabatur) et ubi esse Vitellium sciret, mendacio elusit: deinde agnitus, rogare non destitit, quasi quaedam de salute Vespasiani dicturus, ut custodiretur interim vel in carcere: donec religatis post terga manibus, iniecto cervicibus laqueo, veste discissa, seminudus in forum tractus est inter magna rerum verborumque ludibria, per totum viae sacrae spatium, reducto coma capite, ceu noxii solent, atque etiam mento mucrone gladii subrecto, ut visendam praeberet faciem, neve submitteret, quibusdam stercore et coeno incessentibus, aliis incendiarium et patinarium vociferantibus, parte vulgi etiam corporis vitia exprobrante (erat enim in eo enormis proceritas, facies rubida plerumque ex vinolentia, venter obesus, alte rum femur subdebile, impulsu olim quadrigae, quum auriganti Caio ministratorem exhiberet) tandem apnd Gemonias minutissimis ictibus excarnificatus atque confectus est, et inde unco tractus in Tiberim. R

SVETON.

XVIII. Periit cum fratre et filio, anno vitae septimo et quinquagesimo: nec fefellit coniectura eorum, qui augurio, quod factum ei Viennae ostendimus, non aliud portendi praedixerant, quam venturum in alicuius Gallicani hominis potestatem: siquidem ab Antonio Primo adversarum partium duce oppressus est; cui Tolosae nato cognomen in pueritia Becco fuerat; id valet, gallinacei rostrum.

C. SVETONII TRANQVILLI TITVS FLAVIVS VESPASIANVS AVGVSTVS.

1.

Rebellione trium Principum et caede, incertum dia et quasi vagum Imperium suscepit firmavitque tandem gens Flavia: obscura illa quidem ac sine ullis maiorum imaginibus: sed tamen reipublicae nequaquam poenitenda; constet licet Domitianum cupiditatis ac saevitiae merito poenas luisse. Titus Flavius Petro municeps Reatinus, bello civili Pompeianarum partium Centurio an Evocatus, profugit ex Pharsalica acie, domumque se contulit. “Ubi deinde venia et missione impetrata, coactiones argentarias factitavit. Huius filius cognomine Sabinus expers militiae, (etsi quidam eum primipilarem, nonnulli, quum adhuc ordines duceret, sacramento solutum per causam valetudinis, tradunt) publicum quadragesimae in Asia egit. Manebantque imagines a civitatibus ei positae sub hoc titulo, καλῶς τελωνήσαντι. Postea foenus apud

Helvetios exercuit, ibique diem obiit, superstitibus uxore Vespasia Polla, et duobus ex ea liberis: quorum maior Sabinus ad praefecturam urbis, minor Vespasianus ad principatum usque processit. Polla Nursiae honesto genere orta patrem habuit Vespasium Pollionem, ter Tribunum militum, Praefectumque castrorum, fratrem Senatorem praetoriae dignitatis. Locus etiam nunc ad sextum milliarium a Nursia Spoletium euntibus in monte summo appellatur Vespasiae: ubi Vespasiorum complura monumenta ex stant, magnum indicium splendoris familiae, et vetustatis. Non negaverim iactatum a quibusdam, Petronis patrem e regione Transpadana fuisse mancipem operarum, quae ex Umbria in Sabinos ad culturam agrorum quotannis commeare soleant: subsedisse autem in oppido Reatino, uxore ibidem ducta. Ipse ne vestigium quidem de hoc, quamvis satis curiose inquirerem, inveni.

II. Vespasianus natus est in Sabinis ultra Reate, vico modico, cui nomen est Phalacrine, XV. Kalendas Decembris vesperi, Q. Sulpicio Camerino, C. Poppaco Sabino Consulibus, quinquennio ante quain Augustus excederet: educatus sub paterna avia Tertulla, in praediis Cosanis. Quare Princeps quoque et locum incunabulorum assidue frequentavit, manente villa, qualis fuerat olim, ne quid scilicet oculorum consuetudini deperiret: et aviae memoriam tantopere dilexit, ut solennibus ac festis diebus pocillo quoque eius argenteo potare perseveraverit. Sumpta virili toga, latum clavum, quamquam fratre adepto, diu aversatus est: nec ut tandem appeteret, compelli nisi a matre potuit. Ea demum extudit, magis convicio quam precibus vel auctoritate, dum eum identi dem per contumeliam anteambulonem fratris appellat. Tribunus militum in Thracia meruit. Quae stor Cretam et Cyrenas provinciam sorte cepit. Aedilitatis, ac mox Praeturae candidatus, etiam non sine

repulsa, sextoque loco vix adeptus est. Ac prima statim petitione, et in primis Praetor, infensus Senatui, Caium ne quo non genere demereretur, ludos extraordinarios, pro victoria eius Germanica depoposcit, poenaeque coniuratorum addendum censuit, ut insepulti proiicerentur. Egit et gratias ei apud amplissimum ordinem, quod se honore coenae digna

tus esset.

III. Inter haec Flaviam Domitillam duxit uxorem, Statilii Capellae equitis Romani Sabratensis ex Africa delicatam olim, Latinaeque conditionis, sed mox ingenuam et civem Romanam recuperatorio iudicio pronuntiatam' patre asserente Flavio Liberali, Ferenti genito, nec quidquam amplius quam Quaestorio scriba. Ex hac liberos tulit, Titum et Domitianum et Domitillam. Uxori ac filiae superstes fuit: atque utramque adhuc privatus amisit. Post uxoris excessum, Caenidem Antoniae libertam, et a manu, di-, lectam sibi quondam, revocavit in contubernium: habuitque etiam Imperator paene iustae uxoris loco.

IV. Claudio Principe, Narcissi gratia Legatus legionis in Germaniam missus est: inde in Britanniam trauslatus, tricies cum hoste conflixit. Dnas validissimas gentes, superque viginti oppida, et insulam Vectem Britanniae proximam, in ditionem redegit, partim Auli Plautii consularis Legati, partim Claudii ipsius ductu. Quare triumphalia ornamenta, et in brevi spatio duplex sacerdotium accepit. Praeterea consulatum, quem gessit per duos novissimos anni menses: medium tempus ad proconsulatum usque, in otio secessuque egit: Agrippinam timens, potentem adhuc apud filium, et defuncti quoque Narcissi amicos perosam. Exin sortitus Africam, integerrime, nee sine magna dignatione administravit: nisi quod Adrumeti seditione quadam, rapa in eum iacta sunt. Rediit certe nihilo opulentior, ut qui prope labefacta iam fide, omnia praedia fratri obligarit: ne

[ocr errors]
« IndietroContinua »