Immagini della pagina
PDF
ePub

quit, inter quas temere quaedam feruntur: ut Pro Q. Metello: : quam non immerito Augustus existimat magis ab actuariis exceptam, male subsequentibus verba dicentis, quam ab ipso editam. Nam in quibusdam exemplaribus invenio, ne inscriptam quidem, pro Me→ tello, sed, quam scripsit Metello, quum ex persona Caesaris sermo sit, Metellum seque adversus communium obtrectatorum criminationes purgantis. Apud milites quoque in Hispania idem Augustus orationem esse vix ipsius putat: quae tamen duplex fertur: una, quasi priore habita proelio; altera, posteriore: quo Asinius Pollio, ne tempus quidem concionandi habuisse eum, dicit, subita hostium incursione.

LVI. Reliquit et rerum suarum commentarios, Gallici civilisque belli Pompeiani. Nam Alexandrini, Africique, et Hispaniensis incertus auctor est. Alii enim Oppium putant, alii Hirtium: qui etiam Gallici belli novissimum imperfectumque librum suppleverit. De commentariis Caesaris Cicero in eodem libro sic refert: Commentarios scripsit, valde quidem probandos: nudi sunt, recti, et venusti, omni ornatu orationis, tamquam veste detracta: sed, dum voluit alios habere parata, unde sumerent, qui vellent scribere historiam, ineptis gratum fortasse fecit, qui 'illa volent calamistris inurere, sanos quidem homines a scribendo deterruit. De iisdem commentariis Hirtius ita praedicat: Adeo probantur omnium iudicio, ut praerepta, non praebita, facultas scriptoribus videatur. Cuius tamen rei maior nostra, quam reliquorum, est admiratio. Caeteri enim, quam bene atque emendate, nos etiam, quam facile atque celeriter eos perscripserit, scimus. Pollio Asinius parum diligenter parumque integra veritate compositos putat: quum Caesar pleraque, et quae per alios erant gesta, temere crediderit, et, quae per sc, vel consulto vel etiam memoria lapsus perperam ediderit: existimatque rescripturum, et correcturum fuisse. Reliquit

et de analogia libros duos, et Anticatones totidem, ac praeterea poëma, quod inscribitur iter. Quorum librorum primos, in transitu Alpium, quum ex citeriore Gallia, conventibus peractis, ad exercitum rediret; sequentes, sub tempus Mundensis proelii, fecit; novissimum, dum ab urbe in Hispaniam ulteriorem quarto et vicesimo die pervenit. Epistolae quoque eius ad Senatum exstant, quas primus videtur ad paginas et formam memorialis libelli convertisse, quum antea consules et duces nonnisi transversa charta scriptas mitterent. Exstant et ad Ciceronem, item ad familiares, domesticis de rebus; in quibus, si qua occultius perferenda erant, per notas scripsit, id est, sic structo litterarum ordine, ut nullum verbum effici posset: quae si quis investigare et persequi vellet, quartam elementorum litteram, id est, d pro a, et perinde reliquas, commutet. Feruntur et a puero et ab adolescentulo quaedam scripta: ut laudes Herculis, Tragoedia Oedipus: item Dicta collectanea: quos omnes libellos vetuit Augustus publicari, in epistola, quam brevem admodum ac simplicem ad Pompeium Macrum, cui ordinandas bibliothecas delegaverat,misit.

LVII. Armorum et equitandi peritissimus, laboris ultra fidem patiens erat: in agmine, nonnumquam equo, saepius pedibus, anteibat, capite detecto, seu sol, seu imber esset. Longissimas vias incredibili celeritate confecit, expeditus, meritoria rheda, centena passuum millia in singulos dies: si flumina morarentur, nando traiiciens, vel innixus inflatis utribus, ut persaepe nuntios de se praevenerit.

LVIII. In obeundis expeditionibus, dubium, cantior an audentior. Exercitum, neque per insidiosa iti nera duxit umquam, nisi perspeculatus locorum situs: neque in Britanniam transvexit, nisi ante per se por tus et navigationem et accessum ad insulam exploras set. At idem, obsessione castrorum in Germania nun. tiata, per stationes hostium Gallico habitu penetravi

ad suos. A Brundisio Dyrrachium, inter oppositas classes, hieme transmisit. Cessantibusque copiis, quas subsequi iusserat, quum ad arcessendas frustra saepe misisset, novissime ipse, clam noctu, parvulum navigium solus obvoluto capite conscendit: neque aut quis esset, ante detexit, aut gubernatorem cedere adversae tempestati passus est, quam paene obrutus fluctibus.

LIX. Ne religione quidem ulla a quoquam incepto absterritus umquam vel retardatus est. Cum immolanti aufugisset hostia, profectionem adversus Scipionem et Iubam non distulit. Prolapsus etiam, in egressu navis, verso ad melius omine, Teneo te, inquit, Africa. Ad eludendas autem vaticinationes, quibus felix et invictum in ea provincia fataliter Scipionum nomen ferebatur, despectissimum quendam, e Corneliorum genere, cui ad opprobrium vitae Salutioni cognomen erat, in castris secum habuit.

LX. Proelia non tantum destinato, sed ex occasione, sumebat: ac saepe ab itinere statim, interdum spurcissimis tempestatibus, quum minime quis moturum putaret: nec, nisi tempore extremo, ad dimicandum cunctantior factus est: quo saepius vicisset, hoc minus experiendos casus, opinans: nihilque se tantum acquisiturum victoria, quantum auferre calamitas posset. Nullum umquam hostem fudit, quin castris quoque exueret: ita nullum spatium perterritis dabat. Ancipiti proelio equos dimittebat, et inprimis suum, quo maior permanendi necessitas imponeretur, auxilio fugae erepto.

LXI. Vtebatur autem equo insigni, pedibus prope humanis, et in modum digitorum ungulis fissis, quem natum apud se quum haruspices, imperium orbis terrae significare domino, pronuntiassent, magna cura aluit: nec patientem sessoris alterius primus ascendit: cu ius etiam instar pro aede Veneris genitricis postea dedicavit.

LXII. Inclinatam aciem solus saepe restituit, obsistens fugientibus, retinensque singulos, et contortis faucibus convertens in hostem: et quidem adeo plerumque trepidos, ut aquilifer moranti se cuspide sit comminatus: alins in manu detinentis reliquerit signum.

LXIII. Non minora illa constantiae eius immo maiora etiam indicia fuerunt. Post aciem Pharsalicam quum, praemissis in Asiam copiis, per angustias Hellesponti vectoria navicula traiiceret, L. Cassium, partis adversae, cum decem rostratis navibus obvium sibi, neque refugit: et cominus tendens, ultro ad deditionem hortatus, supplicem ad se recepit.

LXIV. Alexandriae, circa oppugnationem pontis, eruptione hostium subita compulsus in scapham, pluribus eodem praecipitantibus, quum desilisset in mare, nando per ducentos passus, evasit ad proximam navem, elata laeva; ne libelli, quos tenebat, madefierent: paludamentum mordicus trahens, ne spolio potiretur hostis.

LXV. Militem neque a moribus neque a fortuna probabat, sed tantum a viribus: tractabatque pari severitate atque indulgentia. Non enim ubique ac semper, sed quum hostis in proximo esset, coërcebat: tum maxime exactor gravissimus disciplinae, ut neque itineris, neque proelii tempus denuntiaret: sed paratum et intentum momentis omnibus, quo vellet, subito educeret. Quod etiam sine caussa plerumque faciebat, praecipue pluviis, et festis diebus. Ac subinde observandum se admonens, repente interdiu vel nocte subtrahebat: augebatque iter, ut serius subsequentes defatigaret.

LXVI. Fama vero hostilium copiarum perterritos, non negando minuendove, sed insuper amplificando ementiendoque, confirmabat. Itaque quum exspectatio adventus Iubae terribilis esset, convocatis ad concionem militibus, Scitote, inquit, paucissimis his

diebus regem affuturum cum decem legionibus, equi tum triginta, levis armaturae centum millibus, ele-phantis trecentis. Proinde desinant quidam quaerere ultra aut opinari, mihique, qui compertum habeo, credant: aut quidem vetustissima nave impositos quocumque vento, in quascumque terras, iubebo aveĥi.

LXVII. Delicta neque observabat omnia, neque pro modo exsequebatur: sed desertorum ac seditiosorum et inquisitor et punitor acerrimus, connivebat in caeteris. Ac nonnumquam post magnam pugnam atque victoriam, remisso officiorum munere, licentiam omnem passim lasciviendi permittebat: iactare solitus, milites suos etiam unguentatos bene pugnare posse: nec milites eos pro concione, sed blandiori nomine commilitones appellabat: habebatque tam cultos, ut argento et auro politis armis ornaret: simul et ad spe ciem, et quo tenaciores eorum in proelio essent, metu damni. Diligebat quoque usque adeo, ut, audita clade Tituriana, barbam capillumque summiserit: nec ante dempserit, quam vindicasset. Quibus rebus et devotissimos sibi et fortissimos reddidit.

LXVIII. Ingresso civile bellum, centuriones cuinsque legionis singulos equites viatico suo obtulerunt: et universi milites gratuitam et sine frumento stipendioque operam, quum tenuiorem tutelam locupletiores in se contulissent. Neque in tam diuturno spatio quisquam omnino descivit: plerique capti concessam sibi sub conditione vitam, si militare adversus cum vellent, recusarunt. Famem, et caeteras neces sitates, non quum obsiderentur modo, sed et si alios ipsi obsiderent, tantopere tolerabant, ut Dyrrachina munitione Pompeius, viso genere panis ex herba quo sustinebantur, cum feris sibi rem esse, dixerit, amoverique ocius nec cuiquam ostendi iusserit, ne patientia et pertinacia hostis animi suorum frangerentur. Quanta fortitudine dimicarint, testimonio est, quod,

« IndietroContinua »