Immagini della pagina
PDF
ePub

sibi, sed de soloecismo controversiam futuram. Hic idem quum ex oratione Tiberium reprehendisset, affirmante Atteio Capitone, et esse illud Latinum, et, si non esset, futurum certe iam inde: Mentitur, inquit, Capito. Tu enim, Caesar, civitatem dare potes hominibus, verbo non potes. Pugilem olim fuisse, Asinius Gallus hoc in eum epigrammate ostendit:

Qui caput ad laevam didicit, glossemata nobis

Praecipit: os nullum, vel potius pugilis!

XXIII. Q. Remmius Palaemon, Vicentinus, mulieris verna, primo, ut ferunt, textrinum, deinde, herilem filium dum comitatur in scholas, literas didicit: postea manumissus, docuit Romae, ac principem locum inter grammaticos tenuit: quamquam infamis omnibus vitiis, palamque et Tiberio et mox Claudio praedicantibus, nemini minus institutionem puerorum vel iuvenum committendam: sed capiebat homines quum memoria rerum, tum facilitate sermonis: nec non etiam poemata faciebat ex tempore. Scripsit et variis, nec vulgaribus metris. Arrogantia fuit tanta, ut M. Varronem porcum appellaret; secum et natas et morituras literas iactaret; nomen suum in Bucolicis non temere positum, sed praesagiente Virgilio, fore quandoque omnium poetarum ac poematum Palaemonem indicem. Gloriabatur etiam, latrones quondam sibi propter nominis celebritatem parsisse. Luxuriae ita indulsit, ut saepius in die lavaret, nec sufficeret sumptibus, quamquam ex schola quadragena annua caperet, ac non multo minus ex re familiari, cuius diligentissimus erat: quum et officinas promercalium vestium exerceret, et agros adeo coleret, ut vitem, manu eius institutam, satis constet trecenta sexaginta quinque vasa edidisse. Sed maxime flagrabat libidinibus in mulieres, usque ad infamiam oris: dietoque non infaceto notatum ferunt cuiusdam, qui, quum in turba osculum sibi ingerentem, quamquam

refugiens, devitare non posset: l'is tu, inquit, magister, quotiens festinantem aliquem vides, abli gurrire?

XXIV. M. Valerius Probus, Berytius, diu centu riatum petiit, donec taedio ad studia se contulit. Legerat in provincia quosdam veteres libellos apud grammatistam, durante adhuc ibi antiquorum meinoria, necdum omnino abolita, sicut Romae. Hos quum diligentius repetere, atque alios deinceps cognoscere cuperet, quamvis se contemni, magisque opprobrio legentibus, quam gloriae et fructui esse animadverteret, nihilominus in proposito mansit: maltaque exemplaria contracta emendare ac distinguere et adnotare curavit, soli huic, nee ulli praeterea grammatices parti deditus. Hic non tam discipulos, quam sectatores aliquot habuit. Numquam enim ita docuit, ut magistri personam sustineret. Vnum vel alterum, vel, quum plurimos, tres aut quatuor, postmeridianis horis, admittere solebat, cubansque, inter longos ac vulgares sermones, legere quaedam, idque perraro. Nimis pauca et exigua de quibusdam minutis quaestinneulis edidit. Reliquit autem nou mediocrem silvam observationum sermonis antiqui.

SVETONII

DE

CLARIS RHETORIBVS.

L. PLOTIVS GALLVS.
L. OTACILIVS PILIT VS.

EPIDIVS.

SEX. CLODIVS.

C. ALBVTIVS SILVS.
L. CAESTIVS PIVS.
M. PORCIVS LATRO.
Q. CVRTIVS RVFVS.
L. VALERIVS PRIMA NVS.
VIRGINIVS FLAV VS.
L. STATIVS VRSVLVS.
P. CLODIVS QVIRINALIS.
M. ANTONIVS LIBERALIS.
SEX. IVLIVS GABINIANVS.
M. FARIVS QVINTILIANVS.
IVLIVS TIKÒ.

Rhetorica

quoque apud nos, perinde atque gramma◄ tica, sero recepta est, paullo etiam difficilius; quippe quam constet non numquam etiam prohibitam exerceri. Quod ne cui dubium sit, vetus Senatusconsultum, item Censorium edictum, subiiciam. C. F'annio Strabone, M. Valerio Messalla Consulibus, M. Pomponius

Praetor Senatum consuluit. Quod verba facta sunt de Philosophis et de Rhetoribus, de ea re ita censuerunt: ut M. Pomponius Praetor animadverteret, curaretque, uti ei e republica fideque sua videretur, ut Romae ne essent. De iisdem interiecto tempore, Cn. Domitius Aenobarbus et L. Licinius Crassus Censores ita edixerunt: Renunciatum est nobis, esse homines, qui novum genus disciplinae instituerunt, ad quos iuventus in ludum conveniat: eos sibi nomen imposuisse Latinos Rhetoras: ibi homines adulescentulos totos dies desidere. Maiores nostri, quae liberos suos discere, et quos in ludos itare vellent, instituerunt. Haec nova, quae praeter consuetudinem ac morem maiorum fiunt, neque placent, neque recta videntur. Quapropter et iis, qui eos ludos habent, et iis, qui eo venire consuerunt, videtur faciendum, ut ostendamus nostram sententiam, nobis non placere.

Paullatim et ipsa utilis honestaque apparuit: multique eam et praesidii caussa et gloriae appetiverunt. Cicero ad praeturam usque Graece declamitavit: Latine vero senior quoque, et quidem cum [Consulibus] Hirtio et Pansa: quos discipulos et grandes praetextatos vocabat. Cn. Pompeium, quidam historici tradiderunt, sub ipsum civile bellum, quo facilins C. Curioni, promptissimo iuveni, caussam Caesaris defendenti, contradiceret, repetisse declamandi consuetudinem: M. Antonium, item Augustum, ne Mutinensi quidem bello omisisse. Nero Caesar et primo imperii anno, publice quoque bis antea, declamavit: plerique autem oratorum etiam declamationes ediderunt. Quare maguo studio hominibus iniecto, magna etiam professorum ac doctorum profluxit copia, adcoque floruit, ut nonnulli ex infima fortuna in ordinem senatorium atque ad summos honores processerint.

Sed ratio docendi nec una omnibus, nec singulis eadem semper fuit; quando vario modo quisque disci

pulos exercuerunt. Nam et dicta praeclare per omnes figuras, per casus; et apologos aliter atque aliter exponere: et narrationes tum breviter et presse, tum latius et uberius explicare consuerant: interdum Graecorum scripta convertere, ac viros illustres laudare, vel vituperare: quaedam etiam ad usum communis vitae instituta, tum utilia et necessaria, tum perniciosa et supervacanea ostendere: saepe fabulis fidem firmare, aut historiis demere, quod genus Géoɛiç et åraonɛvàs et naтaoxεvus Graeci vocant: donec sensim haec exoleverunt, et ad controversiam ventum est. Veteres Controversiae aut ex historiis trahebantur: sicut sane nonnullae usque adhuc: aut ex veritate ac re, si qua forte recens accidisset. Itaque locorum etiam appellationibus adiectis proponi solebant. Sic certe collectae editaeque se habent: ex quibus non alienum fuerit unam et alteram, exempli caussa, ad verbum referre. Aestivo tempore adolescentes urbani, quum Ostiam venissent, litus ingressi, piscatores trahentes rete adierunt, et pepigerunt, bolum quanti emerent: nummos solverunt: diu exspectaverunt, dum retia extraherentur: aliquando extractis, piscis nullus infuit, sed sporta auri obsuta. Tum emptores bolum suum aiunt, piscatores suum. Venalicii quum Brundisii gregem venalium e navi educerent, formoso et pretioso puero, quod portitores verebantur, bullam et praetextam togam imposuere, facile fallaciam celarunt. Romam venitur: res cogpetitur puer, quod domini voluntate fuerit liber, in libertatem. Olim autem eas appellatione Graeca ovvέous vocabant: mox controversias quidam, sed aut fictas, aut iudiciales. Illustres professores, et quorum memoria aliqua exstet, non temere alii reperientur, quam de quibus tradam.

nita est:

II. L. Plotius Gallus. De hoc Cicero ad M. Titinium sic refert: Equidem memoria teneo, pueris nohis primum Latine docere coepisse L. Plotium quen

« IndietroContinua »