Immagini della pagina
PDF
ePub

dam: ad quem quum fieret concursus, quod studio sissimus quisque apud eum exerceretur, dolebam,

mihi idem non licere. Continebar autem doctissimorum hominum auctoritate, qui existimabant Graecis exercitationibus ali melius ingenia posse. Hunc eundem (nam diutissime vixit) M. Coelius, in oratione, quam pro se de vi habuit, significabat dictasse Atratino, accusatori suo, actionem: subtractoque nomine, hordearium eum rhetorem appellat, deridens, ut inflatum ac levem et sordidum.

III. L. Otacilius Pilitus servisse dicitur, atque etiam ostiarius, vetere more, in catena fuisse: donec, ob ingenium ac studium litterarum manumissus, accusanti patrono subscripsit. Deinde rhetoricam professus, Cn. Pompeium Magnum docuit, patrisque eius res gestas, nec minus ipsius, compluribus libris exposuit: primus omnium libertinorum, ut Cornelius Nepos opinatur, scribere historiam orsus, non nisi ab hone stissimo quoque scribi solitarn.

IV. Ad id tempus Epidius, calumnia notatus, ludum dicendi aperuit; docuitque inter ceteros M. Antonium et Augustum. Quibus quondam C. Canutius, obiicientibus sibi, quod in republica administranda potissimum consularis Isaurici sectam sequeretur, Malle, respondit, Isaurici esse discipulum, quam Epidii, calumniatoris. Hic Epidius ortum se ab Epidio Nunciono praedicabat: quem ferunt olim praecipitatum in fontem fluminis Sarni, paullo post cum cornibus exstitisse, ac statim non comparuisse, in numeroque deorum habitun.

V. Sex. Clodius, e Sicilia, Latinae simul Graecaeque eloquentiae professor, male oculatus, et dicax, par oculorum in amicitia M. Antonii triumviri exstitisse se, aiebat. Eiusdem uxorem, Fulviam, cui altera bucca inflatior erat, acumen stili tentare dixit, nec co minus, immo vel magis ob hoc Antonio gratus. A quo mox Consule ingens etiam congiarium accepit;

ut ei in Philippicis Cicero obiicit: Adhibes ioci caussa magistrum suffragio tuo, et compotorum tuorum rhetorem: cui concessisti, ut, in quem vellet, diceret: salsum omnino hominem! sed materia facilis, in te et in tuos dicta dicere. At quanta merces rhetori est data? Audite, audite, Patres conscripti, et cognoscite reipublicae vulnera! duo milia iugerum campi Leontini Sex. Clodio rhetori adsignasti, et quidem immunia; ut tanta mercede nihil sapere disceres.

VI. C. Albutius Silus, Novariensis, quum aedilitate in patria fungeretur, quum forte ius diceret, ab iis, contra quos pronunciabat, pedibus e tribunali detractus est. Quod indigne ferens, statim contendit ad portam, et inde Romam: receptusque in Planci oraloris contubernium, cui declamaturo mos erat, prius aliquem, qui ante diceret, excitare, suscepit eas partes, atque ita implevit, ut Planco silentium imponeret, non audenti in comparationem se demittere. Sed ex eo clarus, propria auditoria instituit, solitus, proposita controversia, sedens incipere, et calore demum provectus consurgere ac perorare. Declamabat autem genere vario, modo splendide atque adornate: tum, ne usquequaque scholasticus existimaretur, circumcise ac sordide, et tantummodo trivialibus verbis. Egit et caussas, verum rarius, dum amplissimam quamque sectatur, nec alium in ulla locum, quam perorandi. Postea renunciavit foro, partim pudore, partim metu. Nam quum, in lite quadam centumvirali, adversario, quem ut impium erga parentes incessebat, iusiurandum quasi per figuram sic obtulisset: Iura per patris matrisque cineres, qui inconditi iacent, et alia in hunc modum: arripiente eo conditionem, nec iudicibus aspernantibus, non sine magna sui invidia, negotium afflixit. Et rursus in cognitione caedis, Mediolani, apud I. Pisonem, proconsulem, defendens reum, quam, cohibente lictore nimias laudantium voces, ita

excanduisset, ut et deplorato Italiae statu, quasi iterum in formam provinciae redigeretur, Marcum insuper Brutum, cuius statua in conspectu erat, invocaret, legum ac libertatis auctorem et vindicem, paene poenas luit. Iam autem senior, ob vitium vomicae, Novariam rediit: convocataque plebe, caussis, propter quas mori destinasset, diu ac more concionantis redditis, abstinuit cibo.

PVBLII TERENTII

VITA.

P. Terentius, Afer, Carthagine natus, servivit Romae Terentio Lucano, Senatori: a quo ob ingenium et formam non institutus modo liberaliter, sed et mature manumissus est. Quidam captum esse existimant; quod fieri nullo modo potuisse, Fenestella docet, quum inter finem secundi belli Punici et initium tertii natus sit et mortuus; nec, si a Numidis aut Gaetulis captus sit, ad ducem Romanum pervenire potuisset; nullo commercio inter Italicos et Afros, nisi post deletam Carthaginem, coepto.

Hic cum multis nobilibus familiariter vixit, sed maxime cum Scipione Africano et C. Laelio, quibus etiam corporis gratia conciliatus existimatur; quod et spsum Fenestella arguit, contendens, utroque maiorem natu fuisse: quamvis et Cornelius Nepos aequales omnes fuisse tradat, et Porcius suspicionem de consuetudine per haec faciat:

[ocr errors]

Dum lasciviam nobilium et laudes fucosas petit:
Dum Africani vocem divinam inhiat avidis au

ribus:

Dum se ad Furium coenare et Laelium, pul chrum putat:

Dum se amari ab hisce credit, crebro in Abanum rapi

Ob florem aetatis suae... .ipsus

Suis ablatis rebus ad summam inopiam reda

ctus est.

Itaque e conspectu omnium abiit Graeciam in terram ultimam:

Mortuus est in Stymphalo Arcadiae oppido.
nil Publius

Spicio illi profuit, nil Laelius, nil Furius,
Tres per id tempus qui agitabant nobiles fa-
cillume:

Forum ille opera ne domum quidem habuit con-
ductitiam,

Saltem ut esset, quo referret obitum domini servalus.

II. Scripsit comoedias sex, ex quibus primam Andriam quum Aedilibus daret, iussus aute Caerio recitare, ad coenantem quum venisset, dictus est initium quidem fabulae, quod erat contemptiore vestitu, subsellio iuxta lectulum residens legisse ; post paucos vero versus invitatus, ut accumberet, coenasse una, deinde cetera percurrisse, non sine magna Caerii admiratione. Et hanc autem et quinque reliquas aequaliter populo probavit; quamvis Volcatius de enumeratione omnium ita scribat:

Sumetur Hecyra sexta ex his fabula.

Euanchus quidem bis die acta est, meruitque pretium, quantum nulla antea cuiusquam comoedia, id est, octo milia nummum: propterea summa quoque titulo adscribitur. Nam Adelphorum principium Varro etiam praefert principio Menandri.

Non obscura fama est, adiutum Terentium in scriptis a Laelio et Scipione, quibuscum familiariter vivix. Eandem ipse auxit: numquam enim, nisi levi ter, se tutari conatur; ut in prologo Adelphorum: Nam quod isti dicunt malevoli, homines nobilis

Hunc adistare, assiduegue una scribere,

« IndietroContinua »