Immagini della pagina
PDF
ePub

cubiculo scorta dicitur habuisse disposita: ut, quocunque respexisset, ibi ei imago coitus referretur.] Vixit plurimum in secessu ruris sui Sabini aut Tiburtini: domusque eius ostenditur circa Tiburni luculum. Venerunt in manus meas et Elegi sub titulo eius, et Epistola prosa oratione, quasi commendantis se Maecenati: sed utraque falsa puto. Nam elegi vulgares, epistola etiam obscura: quo vitio minime tenebatur. Natus est sexto Idus Decembres, L. Cotta et L. Torquato, Coss. Decessit quinto Kalendas Decembres, C. Marcio Censorino et C. Asinio Gallo, Coss. post septimum et quinquagesimum annum, herede Augusto palam nuncupato: quum, urgente vi valitudinis, non sufficeret ad obsignandas testamenti tabulas. Humatus et conditus est extremis Esquiliis, iuxta Maecenatis tumulum.

SVETON.

L V CAN I

VITA.

M. Annaeus Lucanus, Cordubensis,”prima ingeni experimenta in Neronis laudibus dedit quinquennali certamine. Dein civile bellum, quod cum Pompeio et Caesare gestum est, recitavit. Qui tantae levitatis et tam immoderatae linguae fuit, ut in praefatione quadam aetatem et initia sua cum Virgilio comparans, ausus sit dicere: et quantum mihi restat ad Culicem? Hic initio adolescentiae, quum ob infestum matrimonium patrem suum ruri agere longe cognovisset, revocatus Athenis a Nerone, cohortique amieorum additus, atque etiam quaestura honoratus, non tamen permansit in gratia. Siquidem aegre ferens, recitante se, subito, ac nulla nisi refrigerandi sui caussa, indicto Senatu, Neronem recessisse: neque verbis adversus principem, neque factis exstantibus post haec temperavit: adeo ut quondam in latrinis publicis clariore eum strepitu ventris emisso, hemistichium Neronis, magna consessorum fuga, pronunciarit: sub terris tonuisse putes. Sed et famoso carmine quum ipsum, tum potentissimos amicorum, gravissime proscidit.

Ad extremum paene signifer Pisonianae coniurationis exstitit: multus in gloria tyrannicidarum palaın praedicanda, ac plenus minarum; usque eo intemperans, ut Caesaris caput proximo cuique iactaret. Ve

rum, detecta coniuratione, nequaquam animi constantiam praestitit. Facile enim confessus, et ad humil limas devolutus preces, matrem quoque innoxiam inter socios nominavit; sperans, impietatem sibi apud parricidam principem profuturam. Impetrato autem mortis libero arbitrio, codicillos ad patrem de corrigendis quibusdam versibus suis exaravit: epulatusque largiter, brachia ad secandas venas medico praebuit. Poemata etiam eius praelegi memini; confici vero, às venalia proponi, non tantum operose et diligenter, sed inepte quoque.

IV VENALIS

VITA.

Iunius Iuvenalis, libertini locupletis, incertum filius, an alumnus, ad mediam fere aetatem declamavit, animi magis caussa, quam quod scholae se aut foro praepararet. Deinde paucorum versuum Satira non absurde composita in Paridem, pantomimum, poetamque Claudii Neronis] eius semestribus militiolis tumentem, genus scripturae industriose excoluit. Et tamen diu ne modico quidem auditorio quicquam com mittere est ausus. Mox magna frequentia, magnoque successi, bis ac ter auditus est, ut ea quoque, quae prima fecerat, inferciret novis scriptis:

Quod non dant proceres, dabit histrio, tu Camerinos,

Et Bareas, tu nobilium magna atria curas. Praefectos Pelopea facit, Philomela tribunos. Erat tum in deliciis aulae histrio; multique fautorum eins quotidie provehebantur. Venit ergo Iuvenalis in suspicionem, quasi tempora figurate notasset, ac statim, per honorem militiae, quamquam octogenarius, urbe summotus, missusque ad praefecturam cohortis, in extrema Aegypti parte tendentis. Id supplicii genus placuit, ut levi atque ioculari delicto par esset. Verum intra brevissimum tempus angore et taedio periit.

CAII

PLINII

VITA.

Plinius Secundus, [Novocomensis,] equestribus militiis industrie functus, procurationes quoque splendidissimas atque continuas summa integritate administravit; et tamen liberalibus studiis tantam operam dedit, ut non temere quis plura in otio scripserit. Itaque bella omnia, quae umquam cum Germanis gesta sunt, viginti voluminibus comprehendit. Item Naturalis Historiae triginta septem libros absolvit. Pe riit clade Campaniae. Nam quum Misenensi classi praeesset, et flagrante Vesevo, ad explorandas propius caussas, Liburnica pertendisset, neque, adversantibus ventis, remeare posset, vi pulveris ac favillae oppressus est: vel, ut quidam existimant, a servo suo occisus; quem, deficiens aestu, ut necem sibi maturaret, oraverit.

3

« IndietroContinua »