Immagini della pagina
PDF
ePub

AVLI PERSII

VITA

A. Persius Flaccus natus est pridie Nonas Decemb. Fabio Persico, L. Vitellio, Coss.; decessit VIII. Kalendas Decemb. P. Mario, Asinio Gallo, Coss.

Natus in Etruria Volaterris, eques Romanus, sanguine et affinitate priini ordinis viris coniunctus. Decessit ad octavum miliarium via Appia, in praediis Guis. Pater eius Flaccus pupillum reliquit moriens, annorum fere sex. Fulvia Sisennia mater nupsit postea Fufio, equiti Romano: et eum quoque extulit intra paucos annos. Studuit Flaccus usque ad annum duodecimum Volaterris: Inde homae, apud grammaticum Remmium Palaemonem, et apud rhetorem Virginium Flavum. Quum esset annorum sedecim, amicitia coepit uti Annaei Cornuti, ita ut ab eo nusquam discederet: a quo inductus aliquatenus in philoso phiam est.

Amicos habuit a prima adolescentia Caesium Bas sum poetam et Calpurnium Suram, qui eo vivo iuvemis decessit. Coluit ut patrem Servilium Nonianum. Per Cornutum cognovit Annaeum etiam Lucanum, aequaevum, auditorem Cornuti. Nam Cornutus illo tempore Tragicus fuit, sectae Stoicae, qui libros phiJosophiae reliquit. Sed Lucanus adeo mirabatur scripta Flacci, ut vix retineret se, illo recitante, a cla

more. [Quin illa esse vera poemata diceret.] Sero cognovit et Senecam, sed non ut caperetur eius ingenio. Vsus est apud Cornutum duorum convictu doctissimorum et sanctissimorum virorum, acriter tum philosophantium, Claudii Agathemeri, medici Lacedaemonii, et Petronii Aristocratis, Magnetis, quos unice miratus est et aemulatus, quum aequales essent, et Cornuto minores. Ipse etiam decem fere annis summe dilectus a Paeto Thrasea est, ita ut peregrinaretur quoque cum eo aliquando, cognatam eius Arriam uxorem habente. Fuit morum lenissimorum, verecundiae virginalis, formae pulchrae, pietatis erga matrem et sororem et amitam exemplo sufficientis. Fuit frugi et pudicus. Reliquit circa sestertium vicies matri et sorori; scriptis tamen ad matrem codicillis, rogavit eam, ut daret Cornuto sestertia, ut quidam dicunt, centum; ut alii volunt, argenti facti pondo viginti, et libros circa septingentos, sive bibliothecam suam omnem. Verum Cornutus, sublatis libris, pecuniam sororibus, quas frater heredes fecerat, reliquit. Et raro et tarde scripsit. Hunc ipsum librum imperfectum reliquit. Versus aliqui dempti sunt ultimo libri, et quasi finitus esset, leviter retractavit Cornutus: et Caesio Basso petenti, ut ipse ederet, tradidit edendum. Scripserat etiam in pueritia Flaccus praetextam, [Vescio] et Odorogizwv librum unum, et paucos uxori Thraseae in Arriam matrem versus, quae se ante virum occiderat. Omnia autem ea Cornutus auctor fuit matri eius ut aboleret. Editum librum continuo mirari homines et diripere coeperunt. Decessit autem vitio stomachi, anno aetatis

XXVIII.

Sed mox ut a schola et magistris diverterat, lecto libro Lucilii decimo, vehementer Satiras componere studuit, cuius libri principium imitatus est, sibi primo, mox omnibus detrectaturus, cum tanta recentium poe tarum et oratorun insectatione, ut etiam Neronem

culpaverit. Cuius versus in Neronem quum ita-se haberet,

Auriculas asini Mida rex habet:

in hunc modum a Cornuto ipso tantummodo est emendatus,

Auriculas asini quis non habet?

ne hoc Nero in se dictum arbitraretur.

SVETONII

OPERVM DEPERDITORVM

FRAGMENT A

S VIDA E

CATALOGVS OPERVM TRANQVILLI.

Τράγκυλλος ὁ Σουητονιος, χρηματίσας γραμματικὸς, Ρωμαῖος, ἔγραψε περὶ τῶν παρ' Έλλησι παι διῶν Βιβλίον ά. περὶ τῶν παρὰ Ῥωμαίοις θεωρικῶν καὶ ἀγώνων Βιβλία β'. περὶ τοῦ κατά Ρωμαίους ἐνιαυτοῦ Βιβλίον ά. περὶ τῶν ἐν τοῖς βιβλίοις σημείων ά. περὶ τῆς Κικέ ρωνος πολιτείας ά. Αντιλέγει δὲ τῷ Διδύμῳ, περί νομάτων κυρίων καὶ ἰδεῶν, ἐσθημάτων και ὑποδημάτων, καὶ τῶν ἄλλων, οἷς τις ἀμφιέννυται. Περὶ δυςφήμων λέξεων, ἤτοι βλαςφημιῶν, καὶ πόθεν ἑκάστη· περὶ Ῥώμης καὶ τῶν ἐν αὐτῇ νομίμων καὶ ἠθῶν Βιβλία β'. Συγγενικόν Καισάρων περιέχει δὲ καὶ βίους καὶ διαδοχὰς αὐτῶν ἀπὸ Ιουλίου ἕως Δομετιανοῦ, Βιβλία ή. Στέμμα Ρωμαίων ἀνδρῶν ἐπισήμων.

-DE REGIBVS LIBER.

AVSONIVS PAVLINO, EPIST. XIX.

His longe iucundissimum poema subdideras, quod

de tribus Suetonii libris, quos ille de Regibus dedit, in epitomen coegisti tanta elegantia, solus ut mihi videare assecutus, quod contra naturam est, brevitas ut obscura non esset. In his versibus ego ista cognovi: Europamque Asiamque duo vel maxima terrae Membra, quibus Libyam dubie Sallustius addit, Europae adiunctam; possit quum tertia dici, Regnatas multis, quos fama oblitterat, et quos Barbara Romanae non tradunt nomina linguae, Illibanum, Numidamque Avelim, Parthumque Vononem,

Et Caranum, Pellaea dedit qui nomina regum,
Quique magos docuit mysteria vana Nechepsi,
Et qui regnavit sine nomine mox Sesoostris.

DE INSTITVTIONE OFFICIORVM LIBER. PRISCIANVS LIB. VI. PAG. 679. ED. PVTSCH.

Quod tamen comprobat etiam Suetonius, diversos ponens usus in libro, qui est de institutione officiorum.

CHRONICON PASCHALE S. FASTI SICVLI
AD OLYMP. XVII. P. 117. EDIT. CAN-

GIANAE.

Hic Numa, qui et

Οὗτος Νουμμᾶς, ὁ καὶ Πομπήλιος, δεξάμενος Pompilius, quum excem πρεσβευτὰς ἐκ τῆς χώρας τῶν λεγομένων Πελασγών, φορούντων χλαμύδας ἐγούσας ταβλία ρούσαια,καθάπερ οἱ ἀπὸ τῆς Ἰσαυρίας χώρας, καὶ τερφθεὶς του σχήματος, ἐπενόησεν πρῶτος ἐν Ῥώμη χλαμύδας φορεῖσθαι, τὰς μὲν βασιλικὰς πορφυρας, ἐχούσας ταβλία χρυσᾶ, τὰς δὲ τῶν Συγ– κλητικῶν καὶ τῶν ἐν ἀξίαις

pisset legatos ex regione Pelasgorum qui vocabantur, portantes chlamydas, quae haberent trabes ru fas, more regionis Isanriae, et delectatus forma, primus excogitavit Romae chlamydas gestari, regias quidem purpureas cum trabibus aureis, sed senatorias et eorum, qui vel dignitatibus vel militiae

« IndietroContinua »