Immagini della pagina
PDF
ePub

cimo quarto Kalendas Septembris, hora diei nona, septuagesimo et sexto aetatis anno, diebus quinque et triginta minus. Corpus decuriones municipiorum et coloniarum a Nola Bovillas usque deportarunt, noctibus, propter anni tempus, quum interdiu in basilica cuiusque oppidi vel in aedium sacrarum maxima reponeretur. A Bovillis equester ordo suscepit, urbique intulit, atque in vestibulo domus collocavit. Senatus et in funere ornando et in memoria honoranda co studio certatim progressus est, ut inter alia complura censuerint quidam, funus triumphali porta ducendum praecedente Victoria, quae est in curia, canentibus naeniam principum liberis utriusque sexus: alii, exsequiarum die ponendos anulos aureos, ferreosque sumendos: nonnulli, legenda ossa per sacerdotes summorum collegiorum. Fuit et, qui suaderet appellationem mensis Augusti in Septembrem transferendam, quod hoc genitus Augustus, illo defunctus esset: alius, ut omne tempus a primo die natali ad exitum eius seculum' Augustum appellaretur et ita in fastos referretur. Verum adhibito honoribus modo, bifariam laudatus est: pro aede D. Iulii, a Tiberio, et pro rostris veteribus a Druso, Tiberii filio; ac seuatorum humeris delatus in Campum, crematusque. Nec defuit vir praetorius, qui se effigiem cremati euntem in coelum vidisse iuraret. Reliquias legerunt primores equestris ordinis, tunicati et discincti pedibusque nudis, ac Mausoleo condiderunt. Id opus inter Flaminiam viam ripamque Tiberis sexto suo consulatu exstruxerat, circumiectasque silvas et ambulationes in usum populi tunc iam publicarat.

Cl. Testamentum L. Planco, C. Silio Consulibus, tertio Nonas Aprilis, ante annum et quatuor menses quam decederet, factum ab eo, ac duobus codicibus, partim ipsius, partim libertorum, Polybii et Hilarionis manu scriptum, depositumque apud se, Virgines Vestales cum tribus signatis aeque voluminibus protulerunt. Quae

omnia in senatu aperta atque recitata sunt. Heredes instituit primos, Tiberium ex parte dimidia et sextante, Liviam ex parte tertia: quos et ferre nomen suum iussit; secundos, Drusum Tiberii filium, ex triente, et ex partibus reliquis Germanicum liberosque eius tres sexus virilis; tertio gradu, propinquos amicosque complures. Legavit populo Romano quadringenties, tribubus tricies quinquies sestertium: Praetorianis militibus singula millia numorum, cohortibus urbanis quingenos, legionariis trecenos numos: quam sunmam repraesentari iussit: nam et confiscatam semper repositamque habuerat. Reliqua legata varie dedit, produxitque quaedam ad vicies sestertium: quibus solvendis annuum diem finiit, excusata rei familiaris mediocritate: nec plus perventurum ad heredes suo quam millies et quingenties professus, quamvis viginti proximis annis quaterdecies millies ex testamentis amicorum percepisset: quod paene omne cum duobus, paternis patrimoniis ceterisque hereditatibus in rempublicam absumpsisset. Iulias, filiam neptemque, si quid his accidisset, vetuit sepulchro suo inferri. De tribus voluminibus, uno mandata de funere suo complexus est; altero indicem rerum a se gestarum, quem vellet incidi in aeneis tabulis, quae ante Mausoleum statuerentur; tertio, breviarium totius imperii, quan tum militum sub signis ubique essent, quantum pecuniae in aerario et fiscis et vectigaliorum residuis. Adiecit et libertorum servorumque nomina, a quibus ratio exigi posset.

SVETON.

[ocr errors][merged small][merged small]

Patricia gens Claudia (fuit enim et alia plebeia, nec potentia minor nec dignitate) orta est ex Regillis, oppido Sabinorum. Inde Romam, recens conditam, cum magna clientum manu commigravit, auctore Tito Tatio, consorte Romuli, vel, quod magis constat, Atta Claudio, gentis principe, post reges exactos, sexto fere anno, a patribus in patricias cooptata. Agrum insuper trans Anienem clientibus, locumque sibi ad sepulturam sub Capitolio publice accepit. Deinceps proce dente tempore duodetriginta consulatus, dictaturas quinque, censuras septem, triumphos septem, duas ovationes adepta est. Cum praenominibus cognominibusque variis distingueretur, Lucii praenomen consensu repudiavit, postquam e duobus gentilibus, praeditis eo, alter latrocinii, caedis alter convictus est. Inter cognomina autem et Neronis assumpsit, quo significatur lingua Sabina fortis ac strenuus.

II. Multa multorum Claudiorum egregia merita, multa etiam secus admissa in Rempublicam extant. Sed ut praecipua commemorem, Appius Caecus societatem cum rege Pyrrho, ut parum salubrem, iniri dissuasit. Claudius Caudex primus, freto classe transiecto, Poenos Sicilia expulit. Claudius Nero adve

nientem ex Hispania cum ingentibus copiis Asdrubalem, prius quam Hannibali fratri coniungeretur, oppressit. Contra Claudius Appius Regillanus, decemvir legibus scribendis virginem ingenuam per vim libidinis gratia in servitutem asserere conatus, caussa fuit plebi secedendi rursum a patribus. Claudius Drnsus, statua sibi cum diademate ad Appii forum posita, Italiam per clientelas occupare tentavit. Claudins Pulcher apud Siciliam, non pascentibus in auspicando pullis, ac per contemptum religionis mari demersis, quasi ut biberent, quando esse nollent, proelium navale subiit; superatusque quum dictatorem dicere a senatu iuberetur, velut iterum illudens discrimini puclico, Gliciam, viatorem suum dixit. Extant et feininarum exempla, diversa aeque: siquidem gentis eiusdem utraque Claudia fuit, et quae navem cum sacris matris deûm Idaeae, obhaerentem Tiberino vado extraxit, precata propalam, ut ita demum se sequeretur, si sibi pudicitia constaret; et quae novo more iudicium maiestatis apud populum mulier subiit, quod in conferta multitudine, aegre procedente carpento, palam optaverat, ut frater suus, Pulcher, revivisceret, atque iterum classem amitteret, quo minor turba Romae foret. Praeterea notissimum est, Claudios omnes excepto duntaxat P. Clodio, qui, ob expellendum urbe Ciceronem, plebeio homini atque etiam natu minori in adoptionem se dedit, optimates assertoresque unicos dignitatis ac potentiae Patriciorum semper fuisse, atque adversus plebem adeo violentos ae contumaces, ut ne capitis quidem quisquam reus apud populum mutare vestem aut deprecari sustinuerit, nonnulli in altercatione et iurgio tribunos plebis pulsaverint. Etiam virgo Vestalis fratrem iniussu populi triumphantem, adscenso simul curru, usque in Capitolium prosecuta est, ne vetare aut intercedere fas cuiquam tribunorum esset.

III. Ex hac stirpe Tiberius Caesar genus trahit, et qui

790150 A

dem utrumque paternum a Tiberio Nerone, maternum ab Appio Pulchro, qui ambo Appii Caeci filii fuerunt. Insertus est et Liviorum familiae, adoptato in eam materno avo. Quae familia, quamquam plebeia, tamen et ipsa admodum floruit, octo consulatibus, censuris duabus, triumphis tribus, dictatura etiam ac magisterio equitum honorata: clara et insignibus viris, ac maxime Salinatore, Drusisque. Salinator universas tribus in censura notavit levitatis nomine, quod, quum se post priorem consulatum, multa irrogata, condemnassent, consulem iterum censoremque fecissent. Drusus, hostium duce Drauso cominus trucidato, sibi posterisque suis cognomen invenit. Traditur etiam pro praetore ex provincia Gallia retulisse aurum, Senonibus olim in obsidione Capitolii datum, nec, ut fama est, extortum a Camillo. Eius abnepos ob eximiam adversus Gracchos operam patronus Senatus dictus, filium reliquit, quem in simili dissensione multa varie molientem, diversa factio per fraudem interemit.

IV. Pater Tiberii, Quaestor C, Caesaris, Alexandrino bello classi praepositus plurimum ad victoriam contulit. Quare et pontifex in locum P. Scipionis substitutus, et ad deducendas in Galliam colonias, in queis Narbo et Arelate erant, missus est. Tamen, Caesare occiso, cunctis turbarum metu abolitionem facti decernentibus, etiam de praemiis tyrannicidarum referendum censuit. Praetura deinde functus quum exitu anni discordia inter Triumviros exorta esset, retentis ultra iustum tempus insignibus, L. Antonium Consulem, Triumviri fratrem, ad Perusiam secutus, deditione a ceteris facta, solus permansit in partibus, ac primo Praeneste, inde Neapolim evasit, servisque ad pileum frustra vocatis, in Siciliam profugit. Sed indigne ferens, nec statim se in conspectum Sexti Pompeii admissum et fascium usu prohibitum, ad M. Antonium traiecit in Achaiam; cum quo brevi, reconciliata inter omnes

« IndietroContinua »