Immagini della pagina
PDF
ePub

structus qui sit non multum desideraverit. Nihilo minus in votis est, ut tandem Plutarchi Moralium editionem pleniorem et nostrae aetati accommodatiorem nanciscamur et aliis de causis et ideo, quod multae correctiones certae et indubitatae Madvigii, Cobeti, Doehneri, aliorum huc illuc sparsae editionem in quam recipiantur exspectant.

Post tales tantosque criticos, qui de Plutarcho optime meruerunt, ut qui non paucos locos emendaverint, rei natura fert ut posterioribus ea fere, quae illi vel desperata vel ad corrigendum difficillima reliquerint, tentanda sint. Id autem incommodum compensatur eo, quod illi viam, ut ita dicam, nobis complanaverunt, et, si quid impedimenti vel offensionis fuisset, cum removissent, aditum nobis facilem patefecerunt. Textus enim Plutarchi, praecipue Moralium, tot tantisque vitiis et lacunis contaminatus est, ut haud inepte cum agro inculto comparari possit, ubi non raro bonae frugis aliquid inter spinas et malas herbas lateat. Sed hac de via et hoc agro digressum praestat sane de ea, quam in Plutarcho emendando ego ingressus sum, pauca dicere.

Cuiuslibet scriptoris graeci recensendi fundamenta posita sunt in traditione, ad quam aestimandam cum omnino linguae graecae, tum maxime eius, qua ipse scriptor, quem emendaturi sumus, utitur, peritia atque cognitio intima requiritur. Quae quam arte inter se coniuncta sint, nemo non sentit. Altera conditio est, qua carere non possis; alterum tamen tam necessarium, ut si neglexeris operam perdas. Sui quisque scriptor certissimus est et emendator et testis; et ea correctio verissima, quam ipse confirmet. Multa sunt sane, quae etiam aliis scriptoribus comprobentur et comprobanda sint, velut si de vocabulis singulis aut de fragmentis agitur; quorum alterum etiam in Plutarchum cadit. Alioqui rarissime fit, ut sententiam aut comparationem aut dictionem, quae alibi vel aliis verbis non repetita sit, invenias. Quod quantum ad textum redintegrandum adiuvet, nemo est qui nesciat.

Loci a me tentati sunt ex eorum fere numero, quos vel dificillimos vel corruptissimos plurimi critici putant; raro autem, quos ego tantum tales arbitratus sim, quamquam non

paucos notavi. Sed ex illis quoque eos tantum corrigere institui, quos iterum iterumque lectos persuasum mihi fuit non interpretatione sed emendatione indigere. De iis autem, qui desperati appellantur, locis meam etiam opinionem adieci, ut aliis nimirum occasionem quandam ad melius quid reperiendum praeberem; omninoque ubi ipse de mea opinione dubitabam, scrupulos meos minime celavi. Facile vel potius non tanti est locum quamvis difficilem et depravatum, at nondum ab aliis criticis tractatum sanare. Eum tamen, qui, cum multi sui quisque scalpri aciem admoverint, nihilo minus resistit et corruptus evadit, eiusmodi locum certa ratione corrigere et in pristinam formam redigere, neque sane perfacilis res est neque cuiusvis correctoris. Ceterum argumenta mea quam brevissime exposui; opinio enim mihi confirmatur, néque veram neque falsam emendationem multis verbis magnopere commendari posse. Contra lectiones diversas et aliorum emendationes, omnia denique, quibus res controversa optime diiudicaretur, ubi necessarium erat necessarium erat commemorare religio mihi fuit.

Si vero non raro accidit, ut etiam criticorum principes sana sollicitent, et, ut ita dicam, Nebulam pro Iunone amplectantur, non mirandum sane, quod in iuniorum potissimum cerebellis ea pariantur, quae nisi ex corrigendi quodam pruritu explicari non possint. Quod enim poetas dici solet sua opera tamquam liberos amare, idem etiam in criticos dictum oportet. Verum tamen hac ipsa de causa satis attentus nemo esse potest neque minus, ne ad suorum inventorum vitia caecus fiat, cavebit quam patres ne suis liberis nimium indulgeant, sed sua et aliena ad eandem normam exiget. Φιλεῖται enim τῶν ἰδίων οὐδὲν οὕτως ὡς δόξα καὶ λόγος VлÒ TO TεXÓvtos. Quis criticus gloriari potest, numquam sibi accidisse, ut correctioni alienae sed bonae propriam quamvis vitiosam praeponeret? Qui autem, ut mea quidem sententia fert, suas emendationes eodem animo atque alienas iudicare potuerit, qui verum a falso certa ratione secernere consueverit, qui ardenti quodam veritatis investigandae studio excandescat, denique qui in sese ipse descendat et aliquo modo se ipse perspiciat atque studiosissime illud yvõdɩ oav

Tóv agat: is demum criticae arti plurimum profuerit. Eius tamen perfectionis gradum, quo minus assequamur et nostri nobis innatus amor et omnino natura nostra impedit. Nihilo minus prudentiae est, quam Demosthenes commendat incredulitatem non oblivisci, nisi volumus in aliud eiusdem dictum incurrere: Ὅ τις βούλεται τοῦθ ̓ ἕκαστος καὶ οἴεται. — Quibus omnibus munitus si quis quid peccaverit, saltem excusationem aliquam a natura humana habebit eoque magis, cum nihil eorum, quae cavenda fuerint, neglexisse se sibi conscius fuerit. Certo multos poenituit, quod sua tentamina in lucem efferre nimis festinaverint; eos vero, in quibus tantum et voluntatis et continentiae erat, ut in medium non ea proferrent conamina, de quibus ipsi etiam haesitarent, raro opinor poenituit. Amor tamen nostri eo usque saepe progreditur, ut ne eiusmodi quidem foetus abiciat.

Quamquam valde vereor, ne in me cadere videatur, quod olim Spartani illi in theatro de Atheniensibus dixerant: l'oαo μὲν οἱ ̓Αθηναῖοι τὰ καλά, οὐ πράσσουσι δέ. Sed mihi quoque aliquid solatii et excusationis non deerit.

Utut res se habet, si quid boni in meis emendationibus reperiatur, id non ingenio, cuius in me prae aliis quantula pars sit ego primus sentio, tribuendum est; sed uni tantum rei, in qua licet multis meorum popularium cedam, e ceteris tamen nemini vel maximo philologo; copiae, inquam, verborum, quam mihi lingua patria suppeditat. Fortasse hoc non satis opportune iactare videbor; fortasse tamen et utilitatis aliquid et adhortationis multis e nostratibus afferet, quos ego criticis studiis plus deditos velim. Haec enim studia, quamvis iam pridem in reliqua Europa culta fuerint et nunc quoque multis cordi sint, verum tamen multa graecis lectoribus relicta sunt aut corrigenda aut explicanda.

CAPUT I.

VITAE PARALLELAE.

Thesei 6: ὁ γὰρ δὴ χρόνος ἐκεῖνος ἤνεγκεν ἀνθρώπους ὕβρει τε χαίροντας ὑπερηφάνῳ καὶ ἀπολαύοντας τῆς δυνάμεως ωμότητι καὶ πικρίᾳ καὶ τῷ κρατεῖν, βιάζε σθαί τε καὶ διαφθείρειν τὸ παραπῖπτον. Sintenisius e sua coniectura scripsit: καὶ τῷ κρατεῖν τε καὶ βιάζεσθαι καὶ διαφθ. Madvigius scribi vult: καὶ τῷ βιάζεσθαί τε καὶ διαφθ. omisso κρατεῖν, vel potius: καὶ τοῦ κρατεῖν τῷ βιάζεσθαί τε καὶ διαφθ.

Neutra ratio mihi probatur. Η. 1. κρατεῖν idem valet ac κατακρατεῖν, et insequentibus infinitivis βιάζεσθαί τε καὶ διαφθ. satis explicatur. Ceterum recte interpretantur: fruerenturque robore suo per feritatem, violentiam, oppressionem, dum vi subigerent et perderent quicquid in manus incidebat. De constructione cf. p. 673 a: λόγοις εὐωχουμένη καὶ μαθήμασι καὶ ἱστορίαις καὶ τῷ ζητεῖν τι ἀκούειν τῶν περιττῶν.

Romuli 22: Ἔθηκε δὲ καὶ νόμους τινάς, ὧν σφοδρὸς μέν ἐστιν ὁ γυναικὶ μὴ διδοὺς ἀπολείπειν ἄνδρα, γυναῖκα δὲ διδοὺς ἐκβαλεῖν ἐπὶ φαρμακείᾳ τέκνων ἢ κλειδῶν ὑποβολῇ καὶ μοιχευθεῖσαν. Verba ἢ κλειδῶν ὑποβολῇ manifesto corrupta sunt neque ullo modo defendi possunt. Madvigius correxit ἐπὶ φαρμακείᾳ καὶ τέκνων ἢ κλειδῶν ὑποβολῇ, quibus difficultas ne sublevatur quidem. Cobetus rescripsit: ἐπὶ φαρμακείᾳ καὶ τέκνων ὑποβολῇ καὶ μοιχ., adiecto καὶ et eiecto κλειδών, cum hac annotatione: Duplex erat lectio in libro vetusto; vitiosa κλειδῶν in textu, emendata τέκνων in. margine, quas scribae ut solent coniunxerunt.

Symbolae criticae et palaeogr. in Plut.

1

Hanc explicationem equidem non intellego; nam κλειδῶν et tέxvov nihil aut a sententia aut a literarum vestigiis commune habent. Scribendum puto: ἐπὶ φαρμακεία, τέκνων ἐπηλύδων ὑποβολῇ καὶ μοιχευθεῖσαν, ut tres repudiandae uxoris causae commemorentur. Τέκνων ἐπηλύδων abundanter dictum idem est ac τέκνων ἐπεισάκτων, οὐ γνησίων. Γνήσιος et έπηλυς saepissime inter se opponi ostendunt Thes. 13. 32. Camill. 31. Eumen. 8. Demetr. 44. p. 584 e, Ρ. ubi opp. ἔμφυτος. 756 ε: οὐδ ̓ ἔπηλυς (ὁ Ἔρως) παραὥστε παρεισγραφῆς δίκην φεύγειν καὶ νοθείας

δύεται
τῆς ἐν θεοῖς. et p. 988 b. Sed v. addenda.

Ibidem 29: αἱ δὲ θεραπαινίδες ἀγείρουσι περιϊοῦσαι καὶ παίζουσιν. Ita codices, excepto C. qui dat: ἀγύρουσι. De eadem re Camill. 33. haec scripsit: ἔπειτα κεκοσμημέναι λαμπρῶς αἱ θεραπαινίδες περιΐασι παίζουσαι διὰ σκωμμάτων εἰς τοὺς ἀπαντώντας. Quibus collatis quid sit ἀγείρουσι in loco priore non apparet; apparebit comparando Cleom. 33: ὁ μὲν γὰρ βασιλεὺς αὐτὸς οὕτω διέφθαρτο ὥστε τε λετὰς τελεῖν καὶ τύμπανον ἔχων ἐν τοῖς βασιλείοις ἀγείρειν; praecipue Lucian. in Pseudom. 13: σείων – τὴν κόμην ἄνε τον ὥσπερ οἱ τῇ μητρὶ ἀγείροντές τε καὶ ἐνθεάζοντες. Cron. 12: ὡς ἀγείροιεν τῇ μητρὶ σὺν αὐλοῖς καὶ κυμβάλοις. Haec annotavi, quoniam neque h. 1. interpres bene reddidit: ancillae exsultant circumcurrentes luduntque, quasi esset ἐξάλλονται. et loco Cleomen. ἀγείρειν prorsus omisit ita cetera vertens: 'ut tympanum tenens in regia orgia celebraret'. Αγείρειν idem fere valere videtur atque περιϊόντα ἐπαιτεῖν, ἀγυρτάζειν, δωτινάζειν: vagando mendicare, stipem colligere. ef. Odyss. τ: χρήματ ̓ ἀγυρτάζειν πολλὴν ἐπὶ γαῖαν ἰόντι et ἄγυρις, ἀγυρμός, αγύρτης, μητραγύρτης, μητραγυρτεῖν. Cf. Wyttenbachii animadv. in p. 56 e. et Corais in locum Cleomen.

Lycurgi 19: ὡς γὰρ τὸ σπέρμα τῶν πρὸς τὰς συνουσίας ἀκολάστων ἄγονον ὡς τὰ πολλὰ καὶ ἄκαρπόν ἐστιν, οὕτως ἡ πρὸς τὸ λαλεῖν ἀκρασία κενὸν τὸν λόγον ποιεῖ καὶ ἀνό ητον. Ut adiectiva, in quibus vis et pondus comparationis inest, inter sese bene respondeant, pro ἀνόητον scribendum ἀνόνητον, quae saepissime permutantur. Omnis dubitatio eximitur cf. p. 503 ε: τῶν μὲν γὰρ πρὸς τὰς συνουσίας εὐ

« IndietroContinua »