Immagini della pagina
PDF
ePub

[ocr errors]

Hannibal proelio abstinuit, castrisque super ripam po- 9 sitis, cum prima quies silentiumque ab hostibus fuit, amnem vado traiecit valloque ita producto, ut locum ad transgrediendum hostes haberent, invadere eos transeuntes statuit. equitibus praecepit, ut, cum ingressos aquam 10 viderent, adorirentur peditum agmen, in ripa elephantos quadraginta autem erant disponit. Carpetanorum 11 cum adpendicibus Olcadum Vaccaeorumque centum milia fuere, invicta acies, si aequo dimicaretur campo. itaque 12 et ingenio feroces et multitudine freti et, quod metu cessisse credebant hostem, id morari victoriam rati quod interesset amnis, clamore sublato passim sine ullius imperio qua cuique proximum est in amnem ruunt. et ex parte 13 altera ripae vis ingens equitum in flumen inmissa, medioque alveo hautquaquam pari certamine concursum, quippe 14 ubi pedes instabilis ac vix vado fidens vel ab inermi equite equo temere acto perverti posset, eques corpore armisque liber, equo vel per medios gurgites stabili, comminus eminusque rem gereret. pars magna flumine absumpta, qui- 15 dam verticoso amni delati in hostis ab elephantis obtriti sunt; postremi, quibus regressus in suam ripam tutior fuit, 16 ex varia trepidatione cum in unum colligerentur, priusquam a tanto pavore reciperent animos, Hannibal agmine quadrato amnem ingressus fugam ex ripa fecit vastatisque agris intra paucos dies Carpetanos quoque in deditionem accepit. et iam omnia trans Hiberum praeter Sagun- 17 tinos Carthaginiensium erant.

VI. Cum Saguntinis bellum nondum erat, ceterum 1 iam belli causa certamina cum finitimis serebantur, maxume Turdetanis. quibus cum adesset idem, qui litis erat 2 sator, nec certamen iuris, sed vim quaeri appareret, legati a Saguntinis Romam missi auxilium ad bellum iam haut dubie inminens orantes.

Consules tunc Romae erant P. Cornelius Scipio et Ti. 3 Sempronius Longus. qui cum legatis in senatum introductis de re publica retulissent placuissetque mitti legatos in Hispaniam ad res sociorum inspiciendas, quibus si vi- 4 deretur digna causa, et Hannibali denuntiarent, ut ab Saguntinis sociis populi Romani abstineret, et Carthaginem

in Africam traicerent ac sociorum populi Romani queri5 monias deferrent, hac legatione decreta necdum missa, omnium spe celerius Saguntum oppugnari adlatum est. 6 tunc relata de integro res ad senatum, et alii provincias consulibus Hispaniam atque Africam decernentes terra marique rem gerendam censebant, alii totum in Hispaniam 7 Hannibalemque intenderant bellum, erant qui non temere movendam rem tantam expectandosque ex Hispania le8 gatos censerent. haec sententia, quae tutissima videbatur, vicit, legatique eo maturius missi P. Valerius Flaccus et Q. Baebius Tamphilus Saguntum ad Hannibalem atque inde Carthaginem, si non absisteretur bello, ad ducem ipsum in poenam foederis rupti deposcendum.

1

VII. Dum ea Romani parant consultantque, iam Sa2 guntum summa vi oppugnabatur. civitas ea longe opulentissima ultra Hiberum fuit, sita passus mille ferme a mari. oriundi a Zacyntho insula dicuntur, mixtique etiam 3 ab Ardea Rutulorum quidam generis; ceterum in tantas brevi creverant opes seu maritimis seu terrestribus fructibus seu multitudinis incremento seu disciplinae sanctitate, qua fidem socialem usque ad perniciem suam coluerunt.

4

Hannibal infesto exercitu ingressus finis pervastatis 5 passim agris urbem tripertito adgreditur. angulus muri erat in planiorem patentioremque quam cetera circa vallem vergens. adversus eum vineas agere instituit, per 6 quas aries moenibus admoveri posset. sed ut locus procul muro satis aequus agendis vineis fuit, ita hautquaquam prospere, postquam ad effectum operis ventum est, coeptis 7 succedebat. et turris ingens inminebat et murus, ut in suspecto loco, supra ceterae modum altitudinis emunitus erat et iuventus delecta, ubi plurimum periculi ac timoris 8 ostendebatur, ibi vi maiore obsistebant. ac primo missilibus submovere hostem nec quicquam satis tutum munientibus pati, deinde iam non pro moenibus modo atque turri tela micare, sed ad erumpendum etiam in stationes 9 operaque hostium animus erat, quibus tumultuariis certaminibus haud ferme plures Saguntini cadebant quam Poeni. 10 ut vero Hannibal ipse, dum murum incautius subit, adversum femur tragula graviter ictus cecidit, tanta circa

fuga ac trepidatio fuit, ut non multum abesset, quin opera ac vineae desererentur.

VIII. Obsidio deinde per paucos dies magis quam 1 oppugnatio fuit, dum vulnus ducis curaretur. per quod tempus ut quies certaminum erat, ita ab apparatu operum ac munitionum nihil cessatum. itaque acrius de integro 2 coortum est bellum pluribusque partibus, vix accipientibus quibusdam opera locis, vineae coeptae agi admoverique aries. abundabat multitudine hominum Poenus ad cen- 3 tum quinquaginta milia habuisse in armis satis creditur, oppidani ad omnia tuenda atque obeunda multifariam disti- 4 neri [coepti] coeptis non sufficiebant. itaque,iam ferieban- 5 tur arietibus muri quassataeque multae partes erant. una continentibus ruinis nudaverat urbem: tris deinceps turris quantumque inter eas muri erat cum fragore ingenti prociderunt. captum oppidum ea ruina crediderant Poeni, qua 6 velut si pariter utrosque murus texisset, ita utrimque in pugnam procursum est. nihil tumultuariae pugnae simile 7 erat, quales in oppugnationibus urbium per occasionem partis alterius conciri solent, sed iustae acies velut patenti campo inter ruinas muri tectaque urbis modico distantia intervallo constiterant. hinc spes, hinc desperatio animos 8 inritat, Poeno cepisse iam se urbem, si paulum adnitatur, credente, Saguntinis pro nudata moenibus patria corpora opponentibus nec ullo pedem referente, ne in relictum a se locum hostem inmitteret. itaque quo acrius et confer- 9 tim magis utrimque pugnabant, eo plures vulnerabantur nullo inter arma corporaque vano intercidente telo. pha- 10 larica erat Saguntinis, missile telum hastili abiegno et cetera tereti praeterquam ad extremum, unde ferrum extabat. id, sicut in pilo, quadratum stuppa circumligabant liniebantque pice. ferrum autem tres longum habebat pedes, 11 ut cum armis transfigere corpus posset. sed id maxime, etiam si haesisset in scuto nec penetrasset in corpus, pavorem faciebat, quod, cum medium accensum mitteretur 12 conceptumque ipso motu multo maiorem ignem ferret, arma omitti cogebat nudumque militem ad insequentes ictus praebebat.

VIIII. Cum diu anceps fuisset certamen, et Sagun- 1

tinis, quia praeter spem resisterent, crevissent animi, Poe2 nus, quia non vicisset, pro victo esset, clamorem repente. oppidani tollunt hostemque in ruinas muri expellunt, inde inpeditum trepidantemque exturbant, postremo fusum fugatumque in castra redigunt.

3 Interim ab Roma legatos venisse nuntiatum est. quibus obviam ad mare missi ab Hannibale qui dicerent, nec tuto eos adituros inter tot tam effrenatarum gentium arma nec Hannibali in tanto discrimine rerum operae esse lega4 tiones audire. apparebat non admissos Carthaginem protinus ituros. litteras igitur nuntiosque ad principes factionis Barcinae praemittit, ut praepararent suorum animos, ne quid pars altera gratificari populo Romano posset. 1 X. Itaque praeterquam quod admissi auditique sunt, 2 ea quoque vana atque inrita legatio fuit. Hanno unus adversus senatum causam foederis magno silentio propter 3 auctoritatem suam, non cum adsensu audientium egit: per deos foederum arbitros ac testis monuisse, praedixisse se, ne Hamilcaris progeniem ad exercitum mitterent. non manes, non stirpem eius conquiescere viri, nec umquam, donec sanguinis nominisque Barcini quisquam supersit, 4 quietura Romana foedera. 'iuvenem flagrantem cupidine regni viamque unam ad id cernentem, si ex bellis bella serendo succinctus armis legionibusque vivat, velut materiam igni praebentes ad exercitus misistis. aluistis ergo 5 hoc incendium, quo nunc ardetis. Saguntum vestri circumsedent exercitus, unde arcentur foedere, mox Carthaginem circumsedebunt Romanae legiones ducibus îsdem 6 diis, per quos priore bello rupta foedera sunt ulti. utrum hostem an vos an fortunam utriusque populi ignoratis? legatos ab sociis et pro sociis venientes bonus imperator vester in castra non admisit, ius gentium sustulit; hi tamen unde ne hostium quidem legati arcentur pulsi ad nos venerunt, res ex foedere repetuntur; publica fraus absit 7 auctorem culpae et reum criminis deposcunt. quo lenius agunt, segnius incipiunt, eo, cum coeperint, vereor ne perseverantius saeviant. Aegatis insulas Erycemque ante oculos proponite, quae terra marique per quattuor et viginti 8 annos passi sitis. nec puer hic dux erat, sed pater ipse

[ocr errors]

Hamilcar, Mars alter, ut isti volunt. sed Tarento, id est Italia, non abstinueramus ex foedere, sicut nunc Sagunto non abstinemus. vicerunt ergo dii hominesque, et id de 9 quo verbis ambigebatur, uter populus foedus rupisset, eventus belli velut aequus iudex, unde ius stabat, ei victoriam dedit. Carthagini nunc Hannibal vineas turresque 10 admovet, Carthaginis moenia quatit ariete: Sagunti ruinae -falsus utinam vates sim nostris capitibus incident, susceptumque cum Saguntinis bellum habendum cum Romanis est. dedemus ergo Hannibalem? dicet aliquis. scio 11 meam levem esse in eo auctoritatem propter paternas inimicitias. sed et Hamilcarem eo perisse laetatus sum, quod, si ille viveret, bellum iam haberemus cum Romanis, et hunc iuvenem tamquam furiam facemque huius belli odi ac detestor. nec dedendum solum ad piaculum rupti 12 foederis, sed, si nemo deposcit, devehendum in ultimas maris terrarumque oras, ablegandum eo, unde nec ad nos nomen famaque eius accedere neque ille sollicitare quietae civitatis statum possit. ego ita censeo, legatos extemplo 13 Romam mittendos qui senatui satisfaciant, alios qui Hannibali nuntient, ut exercitum ab Sagunto abducat, ipsumque Hannibalem ex foedere Romanis dedant; tertiam legationem ad res Saguntinis reddendas decerno.'

XI. Cum Hanno perorasset, nemini omnium certare 1 oratione cum eo necesse fuit: adeo prope omnis senatus Hannibalis erat, infestiusque locutum arguebant Hannonem quam Flaccum Valerium legatum Romanum. respon- 2 sum inde legatis Romanis est, bellum ortum ab Saguntinis, non ab Hannibale esse, populum Romanum iniuste facere, si Saguntinos vetustissimae Carthaginiensium societati praeponat.

Dum Romani tempus terunt legationibus mittendis, 3 Hannibal, quia fessum militem proeliis operibusque habebat, paucorum his dierum quietem dedit stationibus ad custodiam vinearum aliorumque operum dispositis. interim animos eorum nunc ira in hostis stimulando, nunc spe praemiorum accendit. ut vero pro contione praedam 4 captae urbis edixit militum fore, adeo accensi omnes sunt, ut, si extemplo signum datum esset, nulla vi resisti vide

« IndietroContinua »