Immagini della pagina
PDF
ePub

8

01

judicio clarissimo C. Curtius, pro virtute sua, est honestissime liberatus: ipse vero Rabirius non modo in judicium horum criminum, sed ne in tenuissimam quidem suspiciouem verbo est umquam vocatus. An de sororis filio diligentius respondendum est? quem ab hoc necatum esse dixisti, cum ad judicii moram 9 familiaris funeris excusatio quaereretur. Quid enim est tam verisimile, quam cariorem huic sororis maritum, quam sororis filium fuisse? atque ita cariorem, ut alter vita crudelissime privaretur, cum alteri ad prolationem judicii biduum quaereretur? An de servis alienis contra legem Fabiam retentis, aut de civibus Romanis contra legem Porciam verberatis aut necatis plura dicenda sunt, cum tanto studio C. Rabirius totius Apuliae, singulari voluntate "Campaniae vicinitatis ornetur? cumque ad ejus propulsandum periculum non modo homines, sed prope regiones ipsae 12 concurrerint, aliquanto etiam latius excitatae, quam ipsius vicinitatis nomen ac termini postulabant? Nam quid ego ad id longam orationem comparem,

8 C. Curtius.] Ex Or. pro Rab. Post. 2. 17. corrigunt quidam, ut Hotomannus, C. Curius. quod et edidit Lambinus: recte, ut opinor. vid. Hot. Obs. VI, 8. Fortasse et nomen hoc est loco alieno.

9 familiaris funeris excusatio] nempe ex edicto praetoris, quod hanc excusationem dabat, ut est in Digest. 1, 2. de in jus vocando.

10 Quid est tam verisimile.] Si lectio sana est, intelligendum hoc est ironice: quod tamen huic formae non satis aptum. Videtur excidisse parum: Quid est tam parum verisimile?

11 Campaniae vicinitatis.] Sic edd. omnes, quas vidi; idque defendebat Guilielmius. Tamen Campanae legendum puto. Sallustius, et alii similiter dixere, Galliae feminae, etc. v. Cort. ad fr. Hist. p. 990. et Catil. 27. Sordes istae sunt, alienissimae a Ciceronis elegantia. Si tamen sic scripsit Cicero, Campaniae est genitivus qui a vicinitas regitur.

12 convenerint. Graevius e Ms. Fr. dedit concurrerint: quod est sane efficacius, et rei aptius. nam est fere proprium in hac sententia verbum. Itaque eum imitatus sum.

[blocks in formation]

10

quod est 13 in eadem multae irrogatione perscriptum, hunc nec suae, nec alienae pudicitiae pepercisse? Quin etiam suspicor, eo mihi semihoram a Labieno praestitutam esse, ut 14 ne plura de pudicitia dicerem. Ergo ad haec crimina, quae patroni diligentiam desiderant, intelligis mihi semihoram istam nimium longam fuisse.

Illam alteram partem de nece Saturnini, nimis exiguam atque angustam esse voluisti: quae non oratoris ingenium, sed consulis auxilium implorat et flagitat. Nam de perduellionis judicio, quod a me sublatum esse criminari soles, meum crimen est, non Rabirii. Quod utinam, Quirites, ego id aut primus, aut solus ex hac republica sustulissem! utinam quod ille crimen esse vult, proprium testimonium meae laudis esset! Quid enim optari potest, quod ego mallem, quam me in consulatu meo carnificem de foro, crucem de campo sustulisse? Sed ista laus primum est majorum nostrorum, Quirites, qui, expulsis regibus, nullum in libero populo vestigium crudelitatis regiae retinuerunt: deinde multorum virorum fortium, qui vestram libertatem non acerbitate suppliciorum infestam, sed lenitate legum munitam esse voluerunt. Quamobrem uter nostrûm tandem, Labiene, popularis est? tune, qui civibus Romanis in concione ipsa carnificem, qui vincla adhiberi putas oportere qui in

13 in eadem m. i. perscriptum] Nescio quomodo viris doctis, etiam Lambino, lectio altera librorum quorundam scr. et edd. vett. praescriptum tantopere placuerit, ut etiam in textum reciperent. mirifica est ratio Turnebi: quia crimina ante scribuntur in formula multae irrogandae, quam multa ipsa. Sicut dicitur aliquid in lege, in SCto, în tabulis, etc. perscriptum, sic et in formula multae irrogatae.

14 ne plura de pudicitia dicerem.] Nempe indicat, Labienum sibi de pudicitia non bene conscium fuisse, ac timuisse, ne inde aliquid in se turpitudinis, Cicerone hanc criminationem late tractante, redundaret.

15

campo Martio, comitiis centuriatis, auspicato in loco, 4 crucem ad civium supplicium defigi et constitui jubes: an ego, qui funestari concionem contagione carnificis veto? qui 16 expiandum forum populi Romani ab illis nefarii sceleris vestigiis esse dico? qui castam concionem, sanctum campum, inviolatum corpus omnium civium Romanorum, integrum jus libertatis defendo servari oportere? Popularis vero tribunus plebis, custos defensorque juris et libertatis. Porcia lex virgas ab omnium civium Romanorum corpore amovit: hic misericors flagella retulit. Porcia lex libertatem civium lictori eripuit: Labienus, homo popularis, carnifici tradidit. C. Gracchus legem tulit, ne de capite civium Romanorum " injussu vestro judicaretur: hic popularis a duumviris, injussu vestro, non judicari de cive Romano, sed indicta causa civem Romanum capitis condemnari coëgit. Tu mihi etiam legis Porciae, tu C. Gracchi, tu horum libertatis, tu cujusquam denique hominis popularis mentionem facis, qui non modo suppliciis inusitatis, sed etiam verborum inaudita crudelitate, vio

18

15 defigi et constitui.] Liber Pithoei vetus habebat destitui, quod recepit Graevius. Est sane id verbum exquisitum et bene latinum: sed quod id h. 1. significare potest, id est jam in defigi: aliudque h. 1. est constitui. Nempe crux defigendo constituitur supplicio, estque adeo plus in constitui, quam in defigi vel destitui: idque est verbum proprium in hac re.

16 expiandum f. ab i. n. sc. vestigiis esse.] Nefarium scelus est in condemnatione civis Rom. ad supplicium crucis per carnificem. Scelus capio pro re foeda, ut in adjectivo sceleratus saepe intelligitur, estque adeo ipse carnifex, cujus nullum vestigium relinqui vult in foro.

17 injussu vestro judicaretur.] Nempe, quia judices, duumviri, a populo creati, et vice populi judícabant: quod et e sequentibus patet.

18 tu horum libertatis.] Horum pertinere debet ad populum et cives, quorum concio aderat, quosque adeo demonstrat: sed id non bene convenit loco: praecedit enim Gracchi popularis hominis mentio, et statim sequitur, tu cujusquam hominis popularis mentionem facis, ut media pariter ad homines populares pertinere videantur: sed id vulgata verba non sinunt.

13

quod est 13 in eadem multae irrogatione perscriptum, hunc nec suae, nec alienae pudicitiae pepercisse? Quin etiam suspicor, eo mihi semihoram a Labieno praestitutam esse, ut 14 ne plura de pudicitia dicerem. Ergo ad haec crimina, quae patroni diligentiam desiderant, intelligis mihi semihoram istam nimium longam fuisse.

Illam alteram partem de nece Saturnini, nimis exiguam atque angustam esse voluisti: quae non oratoris ingenium, sed consulis auxilium implorat et flagitat. Nam de perduellionis judicio, quod a me sublatum esse criminari soles, meum crimen est, non Rabirii. Quod utinam, Quirites, ego id aut primus, aut solus ex hac republica sustulissem! utinam quod ille crimen esse vult, proprium testimonium meae laudis esset! Quid enim optari potest, quod ego mallem, quam me in consulatu meo carnificem de foro, crucem de campo sustulisse? Sed ista laus primum est majorum nostrorum, Quirites, qui, expulsis regibus, nullum in libero populo vestigium crudelitatis regiae retinuerunt: deinde multorum virorum fortium, qui vestram libertatem non acerbitate suppliciorum infestam, sed lenitate legum munitam esse voluerunt. Quamobrem uter nostrûm tandem, Labiene, popularis est? tune, qui civibus Romanis in concione ipsa carnificem, qui vincla adhiberi putas oportere: qui în

13 in eadem m. i. perscriptum ] Nescio quomodo viris doctis, etiam Lambino, lectio altera librorum quorundam scr. et edd. vett. praescriptum tantopere placuerit, ut etiam in textum reciperent. mirifica est ratio Turnebi: quia crimina ante scribuntur in formula multae irrogandae, quam multa ipsa. Sicut dicitur aliquid in lege, in SCto, în tabulis, etc. perscriptum, sic et in formula multae irrogatae.

14 ne plura de pudicitia dicerem.] Nempe indicat, Labienum sibi de pudicitia non bene conscium fuisse, ac timuisse, ne inde aliquid in se turpitudinis, Cicerone hanc criminationem late tractante, redundaret.

15

campo Martio, comitiis centuriatis, auspicato in loco, 4 crucem ad civium supplicium defigi et constitui jubes an ego, qui funestari concionem contagione carnificis veto? qui 16 expiandum forum populi Romani ab illis nefarii sceleris vestigiis esse dico? qui castam concionem, sanctum campum, inviolatum corpus omnium civium Romanorum, integrum jus libertatis defendo servari oportere ? Popularis vero tribunus plebis, custos defensorque juris et libertatis. Porcia lex virgas ab omnium civium Romanorum corpore amovit: hic misericors flagella retulit. Porcia lex libertatem civium lictori eripuit: Labienus, homo popularis, carnifici tradidit. C. Gracchus legem tulit, ne de capite civium Romanorum " injussu vestro judicaretur: hic popularis a duumviris, injussu vestro, non judicari de cive Romano, sed indicta causa civem Romanum capitis condemnari coëgit. Tu mihi etiam legis Porciae, tu C. Gracchi, 18 tu horum libertatis, tu cujusquam denique hominis popularis mentionem facis, qui non modo suppliciis inusitatis, sed etiam verborum inaudita crudelitate, vio

15 defigi et constitui.] Liber Pithoei vetus habebat destitui, quod recepit Graevius. Est sane id verbum exquisitum et bene latinum : sed quod id h. 1. significare potest, id est jam in defigi: aliudque h. 1. est constitui. Nempe crux defigendo constituitur supplicio, estque adeo plus in constitui, quam in defigi vel destitui: idque est verbum proprium in hac re.

16 expiandum f. ab i. n. sc. vestigiis esse.] Nefarium scelus est in condemnatione civis Rom. ad supplicium crucis per carnificem. Scelus capio pro re foeda, ut in adjectivo sceleratus saepe intelligitur, estque adeo ipse carnifex, cujus nullum vestigium relinqui vult in foro.

17 injussu vestro judicaretur.] Nempe, quia judices, duumviri, a populo creati, et vice populi judícabant: quod et e sequentibus patet.

18 tu horum libertatis.] Horum pertinere debet ad populum et cives, quorum concio aderat, quosque adeo demonstrat: sed id non bene convenit loco: praecedit enim Gracchi popularis hominis mentio, et statim sequitur, tu cujusquam hominis popularis mentionem facis, ut media pariter ad homines populares pertinere videantur: sed id vulgata verba non sinunt.

« IndietroContinua »