leas, adscendit locum, ex quo maxime miraculum illud conspici poterat. Nubes (incertum procul intuentibus, ex quo monte: Vesuvium fuisse postea cognitum est) oriebatur, cuius similitudinem et formam non alia magis arbor, quam pinus expresserit. Nam longissimo velut trunco elata in altum, quibusdam ramis diffundebatur; credo quia recentispiritu evecta, deinde senescente eo destituta, aut etiam pondere suo victa, in-latitudinem vanescebat: candida interdum, interdum sordida et maculosa, prout terram cineremve sustulerat. Magnum propiusque noscendum, ut eruditissimo viro, visum. Lubet Liburnicam aptari: mihi, sivenireuna vellem, facit copiam. Respondi, studere me malle: et forte ipse, quod scriberem, dederat. Egrediebatur domo, accipit codicillos. Retinae classiarii, imminente periculo exterriti, (nam villa ea subiacebat, nec ulla nisi navibus fuga) ut se tanto discrimini eriperet, orabant. Vertit ille consilium, et quod studioso animo inchoaverat, obit maximo. Deducit quadriremes; adscendit ipse non Retinae modo, sed multis (erat enim frequens amoenitas orae) laturus auxilium. Properat illuc, unde alii fugiunt; rectumque cursum, rectagubernacula in periculum tenet, adeo solutus metu, ut omnes illius mali motus, omnes figuras, ut deprehenderat oculis, dictaret enotaretque. Iam navibus cinis inciderat, quo propius accederet, calidior et densior: iam pumices etiam, nigrique et ambusti et fracti igne lapides: iam vadum subitum, ruinaque montis litora obstantia. Cunctatus paulum, an retro flecteret, mox gubernatori ut ita faceret monenti, FORTES, inquit, FORTUNA IUVAT: Pomponianum pete. Stabiis erat, diremtus sinu medio. Nam sensim circumactis curvatisque litoribus mare infunditur. Ibi, quanquam nondum periculo appropinquante, conspicuo tamen, et, quum cresceret, proximo, sarcinas contulerat in naves, certus fugae, si contrarius ventus resedisset: quo tunc avunculus meus secundissimo invectus complectitur trepidantem, consolatur, hortatur: utquetimorem eiussua securitate leniret, deferrise in balineum iubet ; lotus accubat, coenat, atque hilaris, aut, quod est aeque magnum, similis hilari. Interim e Vesuvio monte pluribus locis latissimae flammae altaque incendia relucebant, quorum fulgor et claritas tenebris noctis excitabatur. Ille agrestium trepidatione igni relictas desertasque villas per solitudinem ardere, in remedium formidinis dictitabat. Tum se quieti dedit, et quierit verissimo quidem somno. Nam meatus animae, qui illi propter amplitudinem corporis gravior et sonantior erat, ab iis, qui limini obversabantur, audiebatur. Sed area, ex qua diaeta adibatur, ita iam cinere mixtisque pumicibus oppleta surrexerat, ut si longior in cubiculo mora esset, exitus negaretur. Excitatus procedit, seque Pomponiano, ceterisque qui pervigilarant, reddit. In commune consultant, an intra tecta subsistant, aninaperto vagentur: nam crebris vastisque tremoribus tecta nutabant, et quasi emota sedibus suis, nunc huc, nunc illuc abire aut referri videbantur. Sub dio rursus, quanquam levium exesorumque pumicum casus metuebatur. Quod tamen periculorum collatio elegit. Et apud illum quidem ratio rationem, apud alios timorem timor vicit. Cervicalia capitibus imposita linteis constringunt. Id munimentum adversus decidentia fuit. Iam dies alibi, illic nox omnibus noctibusnigrior densiorque: quam tamen faces multae variague lumina solvebant. Placuit egredi inlitus, et e proximo adspicere, ecquid iam mare admitteret, quod adhuc vastum et adversum permanebat. Ibi super abiectum linteum re cubans, semel atque iterum frigidam poposcit, hausitque. Deinde flammae, flammarumque praenuntius odor sulfuris, alios in fugam vertunt, excitant illum. Innixus servis duobus adsurrexit, et statim concidit, ut ego coniecto, crassiore caligine spiritu obstructo, clausoque stomacho, qui illi natura invalidus et angustus et frequenter interaestuans erat. Ubi dies redditus (is ab eo, quem novissime viderat, tertius) corpus inventum est integrum, illaesum, opertumque ut fuerat indutus: habitus corporis quiescenti, quam defuncto, similior. Interim Miseni ego et mater. Sed nihil ad historiam: nec tu aliud, quam de exitu eius, scire voluisti. Finem ergo faciam. Unum adiiciam, omnia me, quibus interfueram, quaeque statim, quuт тахіте vera memorantur, audiveram, vere persecutum. Tu potissima excerpes. Aliud est enim epistolam, aliud historiam; aliud amico, aliud omnibus scribere. Vale. C. PLINII VITA INCERTO AUCTORE. C. Plinius Secundus Veronensis, natus sub Tiberio, patre Celere, matre Marcella, omnibus liberalibus disciplinis operam dedit: unus omnium mirifice studiosissimus. Nam perire omne tempus arbitrabatur, quod studiis non impertiretur. Opera edidit, in quibus multa scrupulosa absolvit : et nihilominus causas aliquando actitavit. Augur fuit: officia publica administravit: etiam Procurator in Hispania. Floruit maxime sub Impp. Vespasianis, Tito non mediocriter carus, cui Libros Naturalis historiae dicavit : opus diffusum, eruditum, varium, stilo duriusculum. Fuit opinioni Epicureae nonnunquam adstipulator: ubique tamen vitiorum acerrimus insectator. Periit sub Tito, anno aetatis sexto et quinquagesimo, Kal. Novembr., quum Miseni classem imperio regeret, spiritu obstructo, clausoque stomacho, (invalidus enim illi et angustus erat,) ex caligine nubis ortae e Vesuvio monte, et ad quam noscendam propius accesserat. CAII PLINII VITA EX SUETONII, UT VULGO CREDITUR, LIBRO DE VIRIS ILLUSTRIBUS. Plinius Secundus, Novocomensis, equestribus militiis industrie functus, procurationes quoque splendidissimas atque continuassumma integritate administravit: et tamen liberalibus studiis tantam operam dedit, ut non temere quis plura in otio scripserit. Itaque bella omnia, quae unquam cum Germanis gesta sunt, viginti voluminibus comprehendit. Item Naturalis Historiae triginta septem libros absolvit. Periit clade Campaniae. Nam quum Misenensi classi praeesset, et flagrante Vesevo, ad explorandas propius causas, Liburnicas praetendisset ; neque, adversantibus ventis, remeare posset: vipulveris ac favillae oppressus est; vel, ut quidam existimant, a servo suo occisus: quem deficiens aestu, ut necem sibi maturaret, oraverat. C. PLINII SECUNDI NATURALIS HISTORIAE LIBER I. C. PLINIUS SECUNDUS Libros Naturalis Historiae, novitium Camoenis Quiritium tuorum opus, natum apud me proxima foetura, licentiore epistola narrare constitui tibi, iucundissime Imperator: (sit enim hace tui praefatio verissima, dum maximo consenescit in patre.) Namque tu solebas meas esse aliquid putare nugas, ut obiicere moliar Catullum conterraneum meum. (Agnoscis et hoc castrense verbum.) Ille enim, ut scis, permutatis prioribus Setabis, duriusculum se fecit, quoniam volebat existimari a Veraniolis suis et Fabullis. Simul ut hac mea petulantia fiat, quod proxime non fieri questus es in alia procaci epistola nostra, ut in quaedam acta exeant, sciantque omnes, quam ex aequo tecum vivat imperium. Triumphalis et Censorius tu, sexiesque Consul, ac Tribunitiae potestatis particeps: et quod his nobilius fecisti, dum illud patri pariter et equestri ordini praestas, Praefectus praetorio eius: omniaque haec Reipublicae: et nobis quidem qualis in castrensi contubernio! Nec quidquam in te mutavit fortunae amplitudo, nisi ut prodesse tantundem posses, ut velles. Itaque cum ceteris in venerationem tui pateant omnia illa, nobis ad colendum te familiarius audacia sola superest. Hanc igitur tibi imputabis, et in nostra culpa tibi ignosces. Perfricui faciem, nec tamen profeci: quoniam alia via occurris ingens, et longius etiam submoves ingenii fascibus. Fulgnrat in nullo unquam verius dicta vis eloquentiae, Tribunitiae potestatis facundia. Quanto tu ore patris laudes tonas! quanto fratris amas! quantus in poetica es! O magna foecunditas animi! quemadmodum fratrem quoque imitareris, excogitasti. Sed haec quis possit intrepidus aestimare, subiturusingenii tui iudicium, praesertim lacessitum? Neque enim similis est conditio publicantium, et nominatim tibi dicantium. Tum possem dicere: Quid ista legis, Imperator? Humili vulgo scripta sunt, agricolarum, opificum turbae, denique studiorum otiosis: quid te iudicem facis? Quum hanc operam condicerem, non eras in hoc albo Maiorem te sciebam, quam ut descensurum huc putarem. Praeterea est ✔ quaedam publica etiam eruditorum reiectio. Utitur illa et M. Tullius, extra omnem ingenii aleam positus, et (quod miremur) per advocatum defenditur. Nec doctissimis: Manium Persium haec legere nolo, Iunium Congum volo. Quod si hoc Lucilius, qui primus condidit stili nasum, dicendum sibi putavit: si Cicero mutuandum, praesertim quum de Republica scriberet: quanto nos causatius ab aliquo iudice defendimus? Sed haec ego mihi nunc patrocinia ademi nuncupatione: quoniam plurimum refert, sortiatur aliquis iudicem, an eligat: multumque apparatus interest apud invitatum hospitem, et oblatum. Quum apud Catonem, illum ambitus hostem, et repulsis tanquam honoribus indeptis gaudentem, flagrantiPLIN. HIST. NATUR. bus comitiis pecunias deponerent candidati, hoc se facere pro innocentia (quod in rebus humanis summum esset) profitebantur. Inde illa nobilis M. Ciceronis suspiratio: O te felicem, M. Porci, a quo rem improbam petere nemo audet! QuumTribunos appellaret L. Scipio Asiaticus, inter quos erat Gracchus: hoc attestabatur, vel inimico iudici se probari posse. Adeo summum quisque causae suae iudicem facit quemcunque, quum eligit, unde provocatio appellatur. Te quidem, in excelsissimo humani generis fastigio positum, summa eloquentia, summa eruditione praeditum, religiose adiri etiam a salutantibus scio. Et ideo subit cura, ut, quae tibi dicantur, te digna sint. Verum et diis lacte rustici multaeque gentes supplicant, et mola tantum salsa litant, quia non habent thura: nec ulli fuit vitio deos colere quoquo modo posset. Meae quidem temeritati accessit hoc quoque, quod levioris operae hos tibi dedicavi libéllos. Nam nec ingenii sunt capaces, quod alioquin nobis perquam mediocre erat: nec admittunt excessus aut orationes, sermonesve, aut casus mirabiles, vel eventus varios, non alia iucunda dictu, aut legentibus blanda, sterili materia. Rerum natura, hoc est, vita narratur, et haec sordidissima sui parte, ut plurimarum rerum aut rusticis vocabulis aut externis, immo barbaris, etiam cum honoris praefatione ponendis. Praeterea iter est non trita auctoribus via, nec qua peregrinari animus expetat. Nemo apud nos, qui idem tentaverit; nemo apud Graecos, qui unus omnia ea tractaverit. Magna pars studiorum amoenitates quaerimus. Quae vero tractata ab aliis dicuntur immensae subtilitatis, obscuris rerum tenebris premuntur. lam omnia attingenda, quae Graeεἱ τὰς ἐγκυκλοπαιδείας vocant; et tamen ignota, aut incerta ingeniis facta. Alia vero ita multis prodita, ut in fastidium sint adducta. Res ardua, vetustis novitatem dare, novis auctoritatem, obsoletis nitorem, obscuris lucem, fastiditis gratiam, dubiis fidem, omnibus vero naturam, et naturae suae omnia. Itaque etiam non assecutis, voluisse, abunde pulchrum atque magnificum est. Equidem ita sentio, peculiarem in studiis causam eorum esse, qui diflicultatibus victis, utilitatem iuvandi praetulerunt gratiae placendi: idque iam et in aliis operibus ipse feci: et profiteor mirari me T. Livium, auctorem celeberrimum, in historiarum suarum, quas repetit ab origine Urbis, quodam volumine sic orsum: Satis iam sibi gloriae quaesitum; et potuisse se desinere, ni animus inquies pasceretur opere. Profecto enim populi gentium victoris et Romani nominis gloriae, non suae, composuisse illa decuit. Maius meritum esset, operis amore, non animi causa perseverasse: et hoc populo Romano praestitisse, non sibi. Viginti millia rerum, dignarum cura, (quoniam, ut ait Domitius Piso, thesauros oportet esse, non libros) ex lectione voluminum circiter duum millium, quorum pauca admodum studiosi attingunt, propter secretum materiae, ex exquisitis auctoribus centum, inclusimus triginta sex voluminibus, adiectis rebus plurimis, quas aut 2 4 ignoraverant priores, aut postea invenerat vita. Nec dubitamus, multa esse, quae et nos praeterierint. Homines enim sumus, et occupati officiis: subcisivisque temporibus ista curamus, id est, nocturnis, ne quis vestrum putet his cessatum horis. Dies vobis impendimus: cum somno valetudinem computamus: vel hoc solo praemio contenti, quod, dum ista (ut ait M.Varro) musinamur, pluribus horis vivimus. Profe Acto enim vita vigilia est. Quibus de causis atque difficultatibus nihil auso promittere, hoc ipsum tu praestas quod ad te scribimus. Nec fiducia operis haec est, sed indicatura. Multa valde pretiosa ideo viden-4 tur, quia sunt templis dicata. Nos quidem omnes, telligi pingendi fingendique conditoribus, quos in libellis his invenies, absoluta opera, et illa quoque quae mirando non satiamur, pendenti titulo inscripsisse: ut, Apelles faciebat, aut Polycletus: tanquam inchoata semper arte et imperfecta: ut contra iudiciorum varietates superesset artifici regressus ad veniam, velut emendaturo quidquid desideraretur, si non esset interceptus. Quare plenum verecundiae illud est, quod omnia opera tanquam novissima inscripsere, et tanquam singulis fato ademti. Tria non amplius, ut opinor, absolute traduntur inscripta, Ille fecit, quae suis locis reddam: quo apparuit, summam artis securitatem auctori placuisse, et ob id ma patrem, te, fratremque diximus opere iusto, tempo-gna invidia fuere omnia ea. Ego plane meis adiici rum nostrorum historiam orsi a fine Aufidii Bassi. Ubi sit ea, quaeres ? iam pridem peracta sarciturt et alioquin statutum erat heredi mandare, ne quid ambitioni dedisse vita iudicaretur Proinde occupantibus locum faveo: ego vero et posteris, quos scio nobiscum de mentuni huius stomachi mei habebis, quod in his vo certaturos, sicut ipsi fecimus cum prioribus, Argu posse multa confiteor: nec his solis, sed et omnibus quae edidi: ut ob id caveam istos Homeromastigas: (ita enim verius dixerim:) quoniam audio et Stoicos, et Dialecticos, Epicureos quoque (nam de Grammaticis semper exspectavi) parturire adversus libellos, quos de Grammatica edidi, et subinde abortus facere jam decem annis, quum celerius etiam elephanti pa luminibus auctorum nomina praetexui. Est enim be-riant. Ceu vero nesciam, adversus Theophrastum, nignum (ut arbitror) et plenum ingenui pudoris, genui fa ceteri, per quos profeceris: non ut plerique ex iis, quos attigi, fecerunt. Scito enim, conferentem auctores me deprehendisse, a iuratissimis et proximis veteres transscriptos ad verbum, neque nominatos: non illa Virgiliana virtute, ut certarent: non Ciceroniana simplicitate, qui in libris de Republica Platonis se comitem profitetur : in Consolatione filiae, Crantorem, inquit, sequor: item Panaetium de Officiis: quae volumina eius ediscenda, non modo in manibus quotidie habenda, nosti. Obnoxii profecto ani mi, et infelicis ingenii est, deprehendi in furto mal hominem in eloquentia tantum, ut nomen divinum inde invenerit, scripsisse etiam feminam, et proverbium inde natum, suspendio arborem eligendi. Non queo mihi temperare, quo minus ad hoc pertinentia ipsa Censorii Catonis verba ponam: ut inde appareat, etiam Catoni de militari disciplina commentanti, qui sub Africano, immo vero et sub Hannibale didicisset militare, et ne Africanum quidem ferre potuisset, qui Imperator triumphum reportasset, paratos fuisse istos, qui obtrectatione alienae scientiae famam sibi aucupantur. Quid enim ait in eo volumine? Scio ego, quae scripta sunt, si palam proferan le, quam mutuum reddere, quum praesertim sors fiattur, multos fore qui vitilitigent: sed ii potissimum, ex usura. Inscriptionis apud Graecos mira felicitas: κηρίον inscripsere, quod volebant intelligi favum: alii κέρας ἀμαλθείας, quod Copiae cornu: ut vel lactis gallinacei sperare possis in volumine haustum. Iam Musae, πανδέκται, ἐγχειρίδιον, λειμών, πίναξ, σχέδιον, inscriptiones, propter quas vadimonium deseri possit. At quum intraveris, dii deaeque, quam nihil in medio invenies! Nostri crassiores, Antiquitatum, Exemplorum, Artiumque: facetissimi, Lucubrationem, ut qui Bibaculus erat et vocabatur: paulo minus serio, Varro in Satyris suis Sesculyssem et Flextabula. Apud Graecos desiit nugari Diodorus, et βιβλιοθήκης historiam suam inscripsit. Apion quidem Grammaticus, hic quem Tiberius Caesar cymbałum mundi vocabat, quum publicae famae tympanum potius videri posset, immortalitate donari a se scripsit, ad quos aliqua componebat. Menon poenitet nullum festiviorem excogitasse titulum. Et ne in totum videar Graecos insectari, ex illis nos velim in qui verae laudis expertes sunt. Eorum ego orationes sino praeterfluere. Nec Plancus illepide, quum diceretur Asinius Pollio orationes in eum parare, quae ab ipso aut liberis post mortem Planci ederentur, ne respondere posset: Cum mortuis non nisi larvas luctari. Quo dicto sic repercussit illas, ut apud eruditos nihil impudentius iudicetur. Ergo securi etiam contra vitilitigatores, quos Cato eleganter ex vitiis et litigatoribus composuit, (quid enim illi aliud quam litigant, aut litem quaerunt?) exsequemur reliqua propositi. Quia occupationibus tuis publico bono parcendum erat, quid singulis contineatur libris, huic epistolae subiunxi: summaque cura, ne perlegendos eos haberes, operam dedi. Tu per hoc et aliis praestabis ne perlegant: sed, ut quisque desideraverit aliquid, id tantum quaerat, et sciat, quo loco inveniat. Hoc ante me fecit in literis nostris Valerius Soranus, in libris quos ἐποπτίδων inscripsit. De fulminibus: quibus in terris non ca- Quae et quibus temporibus enatae sint. bus temporibus Quas terras interruperint maria. Quae insulae continenti adiunctae sint. Quae terrae in totum mari permutatae. Quae terrae ipsae se sorbuerunt. Urbes haustae mari. De spiraculis terrarum. De terris semper trementibus: et de flu ctuantibus insulis. Quibus locis non impluat. Acervata terrarum miracula. Qua ratione aestus maris accedant et recedant. Ubi aestus extra rationem idem faciant. Quae potentia Lunae ad terrena et maria. Quae Solis. Epiri. 1 CXIII. Harmonica mundi ratio. Summa. Res, et historiae, et observationes, CCCCXVII. EX AUCTORIBUS: M. Varrone, Sulpicio Gallo, Tito Caesare Imperatore, Q: Tuberone, Tullio Tirone, L. Pisone, T. Livio, Corn. Nepote, Statio Seboso, Caelio Antipatro, Fabiano, Antiate, Muciano, Caecina qui de Etrusca disciplina scripsit, Tarquitio qui item, Iulio Aquila qui item, Sergio Paulo. EXTERNIS: Platone, Hipparcho, Timaco, Sosigene, Petosiri, Necepso, Pythagoricis, Posidonio, Anaximandro, Epigene Gnomonico, Euclide, Coerano Philosopho, Eudoxo, Democrito, Critodemo, Thrasyllo, Serapione, Dicaearcho, Archimede, Onesicrito, Eratosthene, Pythea, Herodoto, Aristotele, Ctesia, Artemidoro Ephesio, Isidoro Characeno, Theopompo. Libro III. continentur situs, gentes, maria, oppida, portus, montes, flumina, mensurae, populi qui sunt aut fuerunt. I. Europae in universum fines ac situs praemit I. II. Acarnaniae. XXX. Χ. Tertia Italiae regio. Quae intercidere oppida aut gentes. Res, et historiae, et observationes CCCXXVI. EXAUCTORIBUS: Turannio Gracile, Corn. Nepote, T. Livio, Catone Censorio, M. Agrippa, M. Varrone, Divo Augusto, Varrone Atacino, Antiate, Hygino, L. Vetere, Mela Pomponio, Curione patre, Caelio, Arruntio, Seboso, Licinio Muciano, Fabricio Tusco, L. Atteio Capitone, Verrio Flacco, L. Pisone, Gelliano, Valeriano. XXXIII. Aquitanicae Galliae. XXXIV. Citerioris Hispaniae, ab Oceano Gallico. XXXV. Lusitaniae. XXXVI. Insularum in mari Atlantico. XXXVII. Universae Europae mensura. Summa: Oppida, et gentes, Flumina clara, Montium clari, Numerus deest in omnibus MSS. Quae intercidere oppida aut gentes. EX AUCTORIBUS: M. Varrone, Catone Censorio, M. Agrippa, Divo Augusto, Varrone Atacino, Corn. Nepote, Hygino, L. Vetere, Pomponio Mela, Licinio Muciano, Fabricio Tusco, Atteio Capitone, Atteio Philologo. EXTERNIS: Polybio, Hecataeo, Hellanico, Damaste, Eudoxo, Dicaearcho, Timosthene, Ephoro, Cratete Grammatico, Serapione Antiochense, Callimacho, Artemidoro, Apollodoro, Agathocle, Eumacho, Timaeo Siculo, Myrsilo, Alexandro Polyhistore, Thucydide, Dosiade, Anaximandro, Philistide Mallote, Dionysio, Aristide, Callidemo, Menaechmo, Aglosthene, Anticlide, Heraclide, Philemone, Xenophonte, Pythea, Isidoro, Philonide, Xenagora, Astynomo, Staphylo, Metrodoro, Cleobulo, Posidonio. Libro V. continentur situs, gentes, maria, oppida, portus, montes, flumina, mensurae, populi qui sunt aut fuerunt. |