Immagini della pagina
PDF
ePub

malis imbuta corpus animumque virilem effeminat, semper infinita, insatiabilis est, neque copia neque inopia minuitur. Sed postquam L. Sulla, armis receptâ re publica, bonis initiis malos eventus habuit, rapere omnes, trahere, domum alius, alius agros 5 cupere, neque modum neque modestiam victores habere, foeda crudeliaque in cives facinora facere. Huc accedebat, quod L. Sulla exercitum, quem in Asia ductaverat, quo sibi fidum faceret, contra morem majorum luxuriose nimisque liberaliter ha- 10 buerat; loca amoena, voluptaria facile in otio feroces militum animos molliverant. Ibi primum insuevit exercitus populi Romani amare, potare, signa, tabulas pictas, vasa caelata mirari, ea privatim et publice rapere, delubra spoliare, sacra profanaque 15 omnia polluere. Igitur hi milites, postquam victoriam adepti sunt, nihil reliqui victis fecere. Quippe secundae res sapientium animos fatigant; ne illi corruptis moribus victoriae temperarent.

12. Postquam divitiae honori esse coepere, et eas 20 gloria, imperium, potentia sequebatur, hebescere virtus, paupertas probro haberi, innocentia pro malevolentia duci coepit. Igitur ex divitiis juventutem luxuria atque avaritia cum superbia invasere; rapere, consumere, sua parvi pendere, aliena cupere, 25 pudorem, pudicitiam, divina atque humana promiscua, nihil pensi neque moderati habere. Operae pretium est, cum domos atque villas cognoveris in urbium modum exaedificatas, visere templa deorum, quae nostri majores, religiosissumi mortales, fecere. 30 Verum illi delubra deorum pietate, domos suas gloria decorabant, neque victis quicquam praeter injuriae licentiam eripiebant. At hi contra ignavissumi homines per summum scelus omnia ea sociis adimere, quae fortissumi viri victores reliquerant ; 35 proinde quasi injuriam facere, id demum esset imperio uti.

13. Nam quid ea memorem, quae nisi eis, qui videre, nemini credibilia sunt, a privatis compluribus 1701

G

[ocr errors]

subvorsos montes, maria constructa esse. Quibus mihi videntur ludibrio fuisse divitiae, quippe quas honeste habere licebat, abuti per turpitudinem properabant. Sed lubido stupri, ganeae ceterique 5 cultus non minor incesserat; * * * * vescendi causa terra marique omnia exquirere, dormire prius quam somni cupido esset, non famem aut sitim neque frigus neque lassitudinem opperiri, sed ea omnia luxu antecapere. Haec juventutem, ubi familiares opes 10 defecerant, ad facinora incendebat. Animus imbutus malis artibus haud facile lubidinibus carebat ; eo profusius omnibus modis quaestui atque sumptui deditus erat. Vay

14. In tanta tamque corrupta civitate Catilina, 15 id quod factu facillumum erat, omnium flagitiorum atque facinorum circum se tamquam stipatorum catervas habebat. Nam quicumque impudicus, adulter, ganeo, manu, ventre, *** bona patria laceraverat, quique alienum aes grande conflaverat, quo 20 flagitium aut facinus redimeret, praeterea omnes undique parricidae, sacrilegi, convicti judiciis aut pro factis judicium timentes, ad hoc quos manus atque lingua perjurio aut sanguine civili alebat, postremo omnes, quos flagitium, egestas, conscius 25 animus exagitabat, hi Catilinae proxumi familiaresque erant. Quod si quis etiam a culpa vacuus in amicitiam ejus inciderat, quotidiano usu atque illecebris facile par similisque ceteris efficiebatur. Sed maxume adolescentium familiaritates appetebat; 30 eorum animi molles et aetate fluxi dolis haud difficulter capiebantur. Nam ut cujusque studium ex aetate flagrabat, aliis scorta praebere, aliis canes atque equos mercari, postremo neque sumptui neque modestiae suae parcere, dum illos obnoxios fidosque 35 sibi faceret. Scio fuisse nonnullos qui ita existumarent, juventutem, quae domum Catilinae frequentabat, parum honeste pudicitiam habuisse; sed ex aliis rebus magis quam quod cuiquam id compertum foret, haec fama valebat.

a

15. Jam primum adolescens Catilina multa nefanda stupra fecerat, cum virgine nobili, cum sacerdote Vestae, alia hujusce modi contra jus fasque. Postremo captus amore Aureliae Orestillae, cujus praeter formam nihil umquam bonus laudavit, quod 5 ea nubere illi dubitabat, timens privignum adulta aetate, pro certo creditur necato filio vacuam domum scelestis nuptiis fecisse. Quae quidem res mihi in primis videtur causa fuisse facinoris maturandi.. Namque animus impurus, dis hominibusque infestus, 10 neque vigiliis neque quietibus sedari poterat; ita conscientia mentem excitam vastabat. Igitur color ei exsanguis, foedi oculi, citus modo, modo tardus incessus; prorsus in facie voltuque vecordia inerat.

16. Sed juventutem, quam, ut supra diximus, 15 illexerat, multis modis mala facinora edocebat. Ex illis testes signatoresque falsos commodare; fidem, fortunas, pericula vilia habere, post, ubi eorum famam atque pudorem attriverat, majora alia imperabat. Si causa peccandi in praesens minus suppete- 20 bat, nihilo minus insontes sicuti sontes circumvenire, jugulare; scilicet, ne per otium torpescerent manus aut animus, gratuito potius malus atque crudelis erat. Eis amicis sociisque confisus Catilina, simul quod aes alienum per omnes terras ingens erat, et 25 quod plerique Sullani milites, largius suo usi, rapinarum et victoriae veteris memores civile bellum exoptabant, opprimundae rei publicae consilium cepit. In Italia nullus exercitus, Cn. Pompeius in extremis terris bellum gerebat; ipsi consulatum 30 petenti magna spes; senatus nihil sane intentus; tutae tranquillaeque res omnes; sed ea prorsus opportuna Catilinae.

17. Igitur circiter kalendas Junias, L. Caesare et C. Figulo consulibus, primo singulos appellare, hor- 35 tari alios, alios temptare; opes suas, imparatam rem publicam, magna praemia conjurationis docere. Ubi satis explorata sunt quae voluit, in unum omnes convocat, quibus maxuma necessitudo et plurumum

audaciae inerat. Eo convenere senatorii ordinis P. Lentulus Sura, P. Autronius, L. Cassius Longinus, C. Cethegus, P. et Servius Sullae, Servi filii, L. Vargunteius, Q. Annius, M. Porcius Laeca, L. Bestia, Q. 5 Curius; praeterea ex equestri ordine M. Fulvius Nobilior, L. Statilius, P. Gabinius Capito, C. Cornelius; ad hoc multi ex coloniis et municipiis, domi nobiles. Erant praeterea complures paulo occultius consili hujusce participes nobiles, quos magis dominationis 10 spes hortabatur quam inopia aut alia necessitudo. Ceterum juventus pleraque, sed maxume nobilium, Catilinae inceptis favebat; quibus in otio vel magnifice vel molliter vivere copia erat, incerta pro certis, bellum quam pacem malebant. Fuere item ea tem15 pestate qui crederent, M. Licinium Crassum non ignarum ejus consili fuisse; quia Cn. Pompeius invisus ipsi magnum exercitum ductabat, cujusvis opes voluisse contra illius potentiam crescere, simul confisum, si conjuratio valuisset, facile apud illos 20 principem se fore.

18. Sed antea item conjuravere pauci contra rem publicam, in quibus Catilina fuit; de qua, quam verissume potero, dicam. L. Tullo et M'. Lepido consulibus, P. Autronius et P. Sulla designati con25 sules, legibus ambitus interrogati poenas dederant. Post paulo Catilina, pecuniarum repetundarum reus, prohibitus erat consulatum petere, quod intra legitumos dies profiteri nequiverit. Erat eodem tempore Cn. Piso, adolescens nobilis summae audaciae, 30 egens, factiosus, quem ad perturbandam rem publicam inopia atque mali mores stimulabant. Cum hoc Catilina et Autronius circiter nonas Decembris consilio communicato, parabant in Capitolio kalendis Januariis L. Cottam et L. Torquatum 35 consules interficere, ipsi fascibus correptis Pisonem cum exercitu ad obtinendas duas Hispanias mittere. Ea re cognita, rursus in nonas Februarias consilium caedis transtulerant. Jam tum non consulibu modo, sed plerisque senatoribus perniciem mach

bantur. Quod ni Catilina maturasset pro curia signum sociis dare, eo die post conditam urbem Romam pessumum facinus patratum foret. Quia nondum frequentes armati convenerant, ea res consilium diremit.

5

19. Postea Piso in citeriorem Hispaniam quaestor pro praetore missus est, adnitente Crasso, quod eum infestum inimicum Cn. Pompeio cognoverat. Neque tamen senatus provinciam invitus dederat, quippe foedum hominem a re publica procul esse volebat; 10 simul quia boni complures praesidium in eo putabant, et jam tum potentia Pompei formidolosa erat. Sed is Piso in provincia ab equitibus Hispanis, quos in exercitu ductabat, iter faciens occisus est. Sunt qui ita dicant, imperia ejus injusta, superba, crude- 15 lia barbaros nequivisse pati; alii autem, equites illos, Cn. Pompei veteres fidosque clientes voluntate ejus Pisonem aggressos; numquam Hispanos praeterea tale facinus fecisse, sed imperia saeva multa ante perpessos. Nos eam rem in medio relinquemus. 20 De superiore conjuratione satis dictum.

[ocr errors]

Ax 20. Catilina, ubi eos, quos paulo ante memoravi, convenisse videt, tametsi cum singulis multa saepe egerat, tamen in rem fore credens univorsos appellare et cohortari, in abditam partem aedium secessit, 25 atque ibi, omnibus arbitris procul amotis, orationem hujusce modi habuit: "Ni virtus fidesque vostra spectata mihi forent, nequidquam opportuna res cecidisset; spes magna, dominatio in manibus frustra fuissent; neque ego per ignaviam aut vana ingenia 30 incerta pro certis captarem. Sed quia multis et magnis tempestatibus vos cognovi fortes fidosque mihi, eo animus ausus est maxumum atque pulcherrumum facinus incipere, simul quia vobis eadem quae mihi bona malaque esse intellexi: nam idem 35 velle atque idem nolle, ea demum firma amicitia est. Sed ego quae mente agitavi omnes jam antea divorsi audistis. Ceterum mihi in dies magis animus accenditur, cum considero, quae condicio vitae futura

« IndietroContinua »