Immagini della pagina
PDF
ePub

LV. Treviri vero atque Indutiomărus totius hiemis nullum tempus intermiserunt, quin trans Rhenum legatos mitterent, civitates sollicitarent, pecunias pollicerentur, magna parte exercitus nostri interfectă, multo minorem superesse dicerent partem. Neque tamen ulli civitati 5 Germanōrum persuaderi potuit, ut Rhenum transiret, quum se bis expertos dicerent, Ariovisti bello et Tencterōrum transitu: non esse amplius fortunam tentaturos. Hac spe lapsus Indutiomărus nihilo minus copias cogere, exercere, a finitimis equos parare, exsules damnatosque totā Gallia 10 magnis praemiis ad se allicere coepit. Ac tantam sibi jam his rebus in Gallia auctoritatem comparaverat, ut undique ad eum legationes concurrerent, gratiam atque amicitiam publice privatimque peterent.

LVI. Ubi intellexit ultro ad se veniri, altera ex parte 15 Senones Carnūtesque conscientia facinoris instigari, alterā Nervios Aduatŭcosque bellum Romānis parare, neque sibi voluntariorum copias defore, si ex finibus suis progredi coepisset, armatum concilium indicit. Hoc more Gallōrum est initium belli, quo lege communi omnes puberes armati 20 convenire consuerunt; qui ex iis novissimus venit, in conspectu multitudinis omnibus cruciatibus affectus necatur. In eo concilio Cingetorigem, alterius principem factionis, generum suum (quem supra demonstravimus, Caesaris secutum fidem, ab eo non discessisse) hostem judicat 25 bonaque ejus publicat. His rebus confectis in concilio. pronuntiat arcessitum se a Senonibus et Carnutibus aliisque compluribus Galliae civitatibus, huc iter facturum per fines Remōrum eorumque agros populaturum, ac priusquam id faciat, castra Labieni oppugnaturum; quae fieri velit, 30 praecipit.

LVII. Labiēnus, quum et loci naturā et manu munitissimis castris sese teneret, de suo ac legionis periculo nihil timebat; ne quam occasionem rei bene gerendae dimitteret, cogitabat. Itaque a Cingetorige atque ejus propinquis 35 oratione Indutiomări cognită, quam in concilio habuerat, nuntios mittit ad finitimas civitates equitesque undique evocat; his certum diem conveniendi dicit. Interim prope

quotidie cum omni equitatu Indutiomărus sub castris ejus vagabatur, alias ut situm castrorum cognosceret, alias colloquendi aut territandi causa; equites plerumque omnes tela intra vallum conjiciebant. Labienus suos intra muni5 tiones continebat timorisque opinionem, quibuscumque poterat rebus, augebat.

LVIII. Quum majore in dies contemptione Indutiomărus ad castra accederet, nocte unā intromissis equitibus omnium finitimarum civitatum, quos arcessendos curaverat, 10 tantă diligentia omnes suos custodiis intra castra continuit, ut nulla ratione ea res enuntiari aut ad Treviros perferri posset. Interim ex consuetudine quotidiana Indutiomărus ad castra accedit atque ibi magnam partem diei consumit; equites tela conjiciunt et magna cum contumelia verbo15 rum nostros ad pugnam evocant. Nullo ab nostris dato responso, ubi visum est, sub vesperum dispersi ac dissipati discedunt. Subito Labiēnus duabus portis omnem equitatum emittit; praecipit atque interdicit, proterritis hostibus atque in fugam conjectis (quod fore, sicut accidit, videbat), 20 unum omnes peterent Indutiomărum ; neu quis quem prius vulneret, quam illum interfectum viderit, quod mora reliquorum spatium nactum illum effugere nolebat: magna proponit iis, qui occiderint, praemia: submittit cohortes equitibus subsidio. Comprobat hominis consilium fortuna; 25 et quum unum omnes peterent, in ipso fluminis vado deprehensus Indutiomărus interficitur caputque ejus refertur in castra; redeuntes equites, quos possunt, consectantur atque occidunt. Hac re cognita, omnes Eburōnum et Nerviōrum, quae convenerant, copiae discedunt; pauloque ha 80 buit post id factum Caesar quietiorem Galliam.

LIBER VI.

I. MULTIS de causis Caesar majorem Galliae motum exspectans, per Marcum Silanum, Gaium Antistium Reginum, Titum Sextium legatos, delectum habere instituit: simul ab Gnaeo Pompeio proconsule petit, quoniam ipse ad urbem cum imperio rei publicae causă remaneret, quos ex 5 Cisalpīnā Gallia consulis sacramento rogavisset, ad signa convenire et ad se proficisci juberet; magni interesse etiam in reliquum tempus ad opinionem Galliae existimans, tantas videri Italiae facultates, ut, si quid esset in bello detrimenti acceptum, non modo id brevi tempore resarciri, 10 sed etiam majoribus augeri copiis posset. Quod quum Pompeius et rei publicae et amicitiae tribuisset, celeriter confecto per suos delectu, tribus ante exactam hiemem et constitutis et adductis legionibus duplicatoque earum cohortium numero, quas cum Quinto Titurio amiserat, et 15 celeritate et copiis docuit, quid populi Romāni disciplina atque opes possent.

II. Interfecto Indutiomaro, ut docuimus, ad ejus propinquos a Treviris imperium defertur. Illi finitimos Germānos sollicitare et pecuniam polliceri non desistunt; quum 20 ab proximis impetrare non possent, ulteriores tentant. Inventis nonnullis civitatibus jurejurando inter se confirmant, obsidibusque de pecunia cavent: Ambiorigem sibi societate et foedere adjungunt. Quibus rebus cognitis, Caesar, quum undique bellum parari videret, Nervios, 25 Aduatŭcos, ac Menapios, adjunctis Cisrhenānis omnibus Germānis, esse in armis, Senones ad imperatum non venire et cum Carnutibus finitimisque civitatibus consilia communicare, a Treviris Germānos crebris legationibus sollicitari; maturius sibi de bello cogitandum putavit.

30

III. Itaque nondum hieme confecta, proximis quattuor coactis legionibus de improviso in fines Nerviōrum contendit, et priusquam illi aut convenire aut profugere possent, magno pecoris atque hominum numero capto atque 5 ea praedā militibus concessa vastatisque agris, in deditionem venire atque obsides sibi dare coëgit. Eo celeriter confecto negotio, rursus in hiberna legiones reduxit. Concilio Galliae primo vere, uti instituerat, indicto, quum reliqui praeter Senones, Carnūtes Trevirosque venissent, 10 initium belli ac defectionis hoc esse arbitratus, ut omnia postponere videretur, concilium Lutetiam Parisiōrum transfert. Confines erant hi Senonibus civitatemque patrum memoria conjunxerant; sed ab hoc consilio abfuisse existimabantur. Hac re pro suggestu pronuntiata, eodem die 15 cum legionibus in Senones proficiscitur magnisque itineribus eo pervenit.

IV. Cognito ejus adventu, Acco, qui princeps ejus consilii fuerat, jubet in oppida multitudinem convenire; conantibus, priusquam id effici posset, adesse Romānos 20 nuntiatur; necessario sententia desistunt legatosque deprecandi causa ad Caesărem mittunt; adeunt per Aeduos, quorum antiquitus erat in fide civitas. Libenter Caesar petentibus Aeduis dat veniam excusationemque accipit, quod aestivum tempus instantis belli, non quaestionis, esse 25 arbitrabatur. Obsidibus imperatis centum, hos Aeduis custodiendos tradit. Eodem Carnūtes legatos obsidesque mittunt, usi deprecatoribus Remis, quorum erant in clientela: eadem ferunt responsa. Peragit concilium Caesar equitesque imperat civitatibus.

30 V. Hac parte Galliae pacată, totus et mente et animo in bellum Trevirōrum et Ambiorigis insistit. Cavarīnum cum equitatu Senonum secum proficisci jubet, ne quis aut ex hujus iracundia, aut ex eo, quod meruerat, odio civitatis, motus exsistat. His rebus constitutis, quod pro explorato 35 habebat, Ambiorigem proelio non esse concertaturum, reliqua ejus consilia animo circumspiciebat. Erant Menapii propinqui Eburōnum finibus, perpetuis paludibus silvisque muniti, qui uni ex Gallia de pace ad Caesarem legatos

nunquam miserant. Cum his esse hospitium Ambiorigi sciebat; item per Treviros venisse Germanis in amicitiam cognoverat. Haec prius illi detrahenda auxilia existimabat, quam ipsum bello lacesseret; ne desperată salute aut se in Menapios abderet, aut cum Transrhenānis congredi 5 cogeretur. Hoc inito consilio, totius exercitus impedimenta ad Labiēnum in Treviros mittit duasque legiones ad eum proficisci jubet: ipse cum legionibus expeditis quinque in Menapios proficiscitur. Illi, nulla coactā manu, loci praesidio freti in silvas paludesque confugiunt suaque 10 eodem conferunt.

VI. Caesar partitis copiis cum Gaio Fabio legato et Marco Crasso quaestore celeriterque effectis pontibus, adit tripartito, aedificia vicosque incendit, magno pecoris atque . hominum numero potitur. Quibus rebus coacti Menapii 15 legatos ad eum pacis petendae causă mittunt. Ille obsidibus acceptis hostium se habiturum numero confirmat, si aut Ambiorigem aut ejus legatos finibus suis recepissent. His confirmatis rebus, Commium Atrebătem cum equitatu custodis loco in Menapiis relinquit; ipse in Treviros proficiscitur. 20 VII. Dum haec a Caesăre geruntur, Treviri magnis coactis peditatus equitatusque copiis, Labienum cum unā legione, quae in eorum finibus hiemaverat, adoriri parabant, jamque ab eo non longius bidui via aberant, quum duas venisse legiones missu Caesăris cognoscunt. Positis 25 castris a millibus passuum quindecim, auxilia Germanōrum exspectare constituunt. Labiēnus, hostium cognito consilio, sperans, temeritate eorum fore aliquam dimicandi facultatem, praesidio quinque cohortium impedimentis relicto, cum viginti quinque cohortibus magnoque equitatu contra 30 hostem proficiscitur et mille passuum intermisso spatio castra communit. Erat inter Labiēnum atque hostem difficili transitu flumen ripisque praeruptis; hoc neque ipse transire habebat in animo neque hostes transituros existimabat. Augebatur auxiliorum quotidie spes. Lo- 35 quitur in consilio palam, quoniam Germani appropinquare dicantur, sese suas exercitusque fortunas in dubium non devocaturum et postero die primă luce castra moturum.

« IndietroContinua »