Immagini della pagina
PDF
ePub

dicebatur. Multum quum in omnibus rebus, tum in re militari potest fortuna. Nam sicut magno accidit

casu, ut

in ipsum incautum etiam atque imparatum incideret, priusque ejus adventus ab hominibus videretur, quam fama 5 aut nuntius afferretur; sic magnae fuit fortunae omni militari instrumento, quod circum se habebat, erepto, rhedis equisque comprehensis, ipsum effugere mortem. Sed hoc eo factum est, quod aedificio circumdato silvā (ut sunt fere domicilia Gallōrum, qui vitandi aestus causă plerum10 que silvarum ac fluminum petunt propinquitates), comites familiaresque ejus angusto in loco paulisper equitum nostrorum vim sustinuerunt. His pugnantibus illum in equum quidam ex suis intulit: fugientem silvae texerunt. Sic et ad subeundum periculum et ad vitandum multum fortuna 15 valuit.

XXXI. Ambiorix copias suas judicione non conduxerit, quod proelio dimicandum non existimarit, an tempore exclusus et repentino equitum adventu prohibitus, quum reliquum exercitum subsequi crederet, dubium est; sed 20 certe dimissis per agros nuntiis sibi quemque consulere jussit: quorum pars in Arduennam silvam, pars in continentes paludes profugit; qui proximi Oceănum fuerunt, hi insulis sese occultaverunt, quas aestus efficere consuerunt: multi ex suis finibus egressi se suaque omnia alienissimis 25 crediderunt. Catuvoleus, rex dimidiae partis Eburōnum, qui una cum Ambiorige consilium inierat, aetate jam confectus, quum laborem belli aut fugae ferre non posset, omnibus precibus detestatus Ambiorigem, qui ejus consilii auctor fuisset, taxo, cujus magna in Gallia Germaniaque 30 copia est, se exanimavit.

XXXII. Segni Condrusique, ex gente et numero Germanōrum, qui sunt inter Eburōnes Trevirosque, legatos ad Caesarem miserunt, oratum, ne se in hostium numero duceret neve omnium Germanōrum, qui essent citra Rhe35 num, unam esse causam judicaret; nihil se de bello cogitavisse, nulla Ambiorigi auxilia misisse. Caesar explo ratā re quaestione captivorum, si qui ad eos Eburōnes ex fuga convenissent, ad se ut reducerentur imperavit; si ita

fecissent, fines eorum se violaturum negavit. Tum copiis in tres partes distributis, impedimenta omnium legionum Aduatŭcam contulit. Id castelli nomen est. Hoc fere est in mediis Eburōnum finibus, ubi Titurius atque Aurunculēius hiemandi causa consederant. Hunc quum reliquis 5 rebus locum probabat, tum quod superioris anni munitiones integrae manebant, ut militum laborem sublevaret. Praesidio impedimentis legionem quartam decimam reliquit, unam ex his tribus, quas proxime conscriptas ex Italia transduxerat. Ei legioni castrisque Quintum Tullium 10 Ciceronem praeficit ducentosque equites attribuit.

XXXIII. Partito exercitu, Titum Labienum cum legionibus tribus ad Oceanum versus in eas partes, quae Menapios attingunt, proficisci jubet; Gaium Trebonium cum pari legionum numero ad eam regionem, quae Aduatŭcis 15 adjacet, depopulandam mittit; ipse cum reliquis tribus ad flumen Scaldem, quod influit in Mosam, extremasque Arduennae partes ire constituit, quo cum paucis equitibus profectum Ambiorigem audiebat. Discedens post diem septimum sese reversurum confirmat; quam ad diem ei 20 legioni, quae in praesidio relinquebatur, frumentum deberi sciebat. Labienum Treboniumque hortatur, si rei publicae commodo facere possint, ad eam diem revertantur; ut rursus communicato consilio exploratisque hostium rationibus, aliud belli initium capere possent.

25

XXXIV. Erat, ut supra demonstravimus, manus certa nulla, non oppidum, non praesidium, quod se armis defenderet, sed omnes in partes dispersa multitudo. Ubi cuique aut vallis abdita aut locus silvestris aut palus impedita spem praesidii aut salutis aliquam offerebat, consederat. 30 Haec loca vicinitatibus erant nota, magnamque res diligentiam requirebat, non in summā exercitus tuendā (nullum enim poterat universis ab perterritis ac dispersis periculum accidere), sed in singulis militibus conservandis; quae tamen ex parte res ad salutem exercitus pertinebat. 35 Nam et praedae cupiditas multos longius evocabat, et silvae incertis occultisque itineribus confertos adire prohibebant. Si negotium confici stirpemque hominum sceleratorum

interfici vellet, dimittendae plures manus diducendique erant milites: si continere ad signa manipulos vellet, ut instituta ratio et consuetudo exercitus Romāni postulabat, locus ipse erat praesidio barbaris, neque ex occulto 5 insidiandi et dispersos circumveniendi singulis deerat audacia. At in ejusmodi difficultatibus, quantum diligentia provideri poterat, providebatur, ut potius in nocendo aliquid praetermitteretur, etsi omnium animi ad ulciscendum ardebant, quam cum aliquo militum detri10 mento noceretur. Caesar ad finitimas civitates nuntios dimittit, omnes ad se evocat spe praedae ad diripiendos Eburones, ut potius in silvis Gallōrum vita quam legionarius miles periclitetur; simul ut, magna multitudine circumfusā, pro tali facinore stirps ac nomen civitatis tolla 15 tur. Magnus undique numerus celeriter convenit.

XXXV. Haec in omnibus Eburōnum partibus gerebantur, diesque appetebat septimus, quem ad diem Caesar ad impedimenta legionemque reverti constituerat. Hic quantum in bello fortuna possit et quantos afferat casus, cog20 nosci potuit. Dissipatis ac perterritis hostibus, ut demonstravimus, manus erat nulla, quae parvam modo causam timoris afferret. Trans Rhenum ad Germanos pervenit fama, diripi Eburones atque ultro omnes ad praedam evocari. Cogunt equitum duo millia Sigambri, qui sunt prox25 imi Rheno, a quibus receptos ex fugă Tencteros atque Usipětes supra docuimus: transeunt Rhenum navibus ratibusque triginta millibus passuum infra eum locum, ubi pons erat perfectus praesidiumque ab Caesăre relictum: primos Eburōnum fines adeunt, multos ex fugă dispersos 80 excipiunt, magno pecoris numero, cujus sunt cupidissimi barbari, potiuntur. Invitati praeda longius procedunt: non hos palus in bello latrociniisque natos, non silvae morantur: quibus in locis sit Caesar, ex captivis quaerunt; profectum longius reperiunt omnemque exercitum disces35 sisse cognoscunt. Atque unus ex captivis, "Quid vos," inquit, "hanc miseram ac tenuem sectamini praedam, quibus licet jam esse fortunatissimis? Tribus horis Aduatŭcam venire potestis: huc omnes suas fortunas exercitus

Romanōrum contulit; praesidii tantum est, ut ne murus quidem cingi possit, neque quisquam egredi extra munitiones audeat." Oblatā spe, Germāni, quam nacti erant praedam, in occulto relinquunt; ipsi Aduatŭcam contendunt, usi eodem duce, cujus haec indicio cognoverant.

5

XXXVI. Cicero, qui per omnes superiores dies praeceptis Caesăris cum summā diligentia milites in castris continuisset ac ne calonem quidem quemquam extra munitionem egredi passus esset, septimo die diffidens de numero dierum Caesărem fidem servaturum, quod longius progres- 10 sum audiebat, neque ulla de reditu ejus fama afferebatur; simul eorum permotus vocibus, qui illius patientiam paene obsessionem appellabant, si quidem ex castris egredi non liceret; nullum ejusmodi casum exspectans, quo novem oppositis legionibus maximoque equitatu, dispersis ac 15 paene deletis hostibus, in millibus passuum tribus offendi posset; quinque cohortes frumentatum in proximas segetes mittit, quas inter et castra unus omnino collis intererat. Complures erant in castris ex legionibus aegri relicti; ex quibus qui hoc spatio dierum convaluerant, circiter trecenti 20 sub vexillo una mittuntur: magna praeterea multitudo calonum, magna vis jumentorum, quae in castris subsederat, facta potestate, sequitur.

XXXVII. Hoc ipso tempore et casu Germāni equites interveniunt protinusque eodem illo, quo venerant, cursu 25 ab decumanā portā in castra irrumpere conantur; nec prius sunt visi objectis ab ea parte silvis, quam castris appropinquarent, usque eo, ut qui sub vallo tenderent mercatores, recipiendi sui facultatem non haberent. Inopinantes nostri re nova perturbantur ac vix primum im- 30 petum cohors in statione sustinet. Circumfunduntur ex reliquis hostes partibus, si quem aditum reperire possent. Aegre portas nostri tuentur, reliquos aditus locus ipse per se munitioque defendit. Totis trepidatur castris, atque alius ex alio causam tumultus quaerit; neque quo signa 35 ferantur, neque quam in partem quisque conveniat, provident. Alius jam castra capta pronuntiat; alius deleto exercitu atque imperatore victores barbaros venisse

contendit plerique novas sibi ex loco religiones fingunt, Cottaeque et Titurii calamitatem, qui in codem occiderint castello, ante oculos ponunt. Tali timore omnibus perterritis confirmatur opinio barbaris, ut ex captivo audierant, nullum esse intus praesidium. Perrumpere nituntur seque ipsi adhortantur, ne tantam fortunam ex manibus dimittant.

XXXVIII. Erat aeger in praesidio relictus Publius Sextius Baculus, qui primum pilum ad Caesărem duxerat, 10 cujus mentionem superioribus proeliis fecimus, ac diem jam quintum cibo caruerat. Hic diffisus suae atque omnium saluti inermis ex tabernaculo prodit: videt imminere hostes atque in summo esse rem discrimine: capit arma a proximis atque in porta consistit. Consequuntur 15 hunc centuriones ejus cohortis quae in statione erat: paulisper una proelium sustinent. Relinquit animus Sextium. gravibus acceptis vulneribus: aegre per manus tractus servatur. Hoc spatio interposito, reliqui sese confirmant tantum, ut in munitionibus consistere audeant speciem20 que defensorum praebeant.

XXXIX. Interim, confecta frumentatione, milites nostri clamorem exaudiunt: praecurrunt equites; quanto sit res in periculo, cognoscunt. Hic vero nulla munitio est, quae perterritos recipiat: modo conscripti atque usus militaris 25 imperiti ad tribunum militum centurionesque ora convertunt: quid ab his praecipiatur, exspectant. Nemo est tam fortis, quin rei novitate perturbetur. Barbari signa procul conspicati oppugnatione desistunt: redisse primo legiones credunt, quas longius discessisse ex captivis cognoverant: 30 postea, despectă paucitate, ex omnibus partibus impetum faciunt.

XL. Calones in proximum tumulum procurrunt: hinc celeriter dejecti se in signa manipulosque conjiciunt: eo magis timidos perterrent milites. Alii, cuneo facto ut 35 celeriter perrumpant, censent, quoniam tam propinqua sint castra; et si pars aliqua circumventa ceciderit, at reliquos servari posse confidunt: alii, ut in jugo consistant atque eundem omnes ferant casum. Hoc veteres non probant

« IndietroContinua »