Immagini della pagina
PDF
ePub

Syros non attingunt: aut etiamsi calcati momordere, non sentiuntur maleficia: aliis cuiuscunque gentisinfesti, avide et cum cruciatu exanimantes: quamobrem et Syri non necant eos. Contra in Latmo Cariae

monte Aristoteles tradit a scorpionibus hospites non laedi, indigenas interimi. Sed reliquorum quoque animalium, et praeterea terrestrium, dicemus ge

nera.

V

C. PLINII

NATURALIS

SECUNDI

HISTORIAE

LIBER

I. ANIMALIUM, quae terrestria appellavimus, hominum quadam consortione degentia, indicata natura est. Ex reliquis minimas esse volucres convenit. Quamobrem prius aequorum, amnium, stagnorumque dicentur. Sunt autem complura in iis, maiora etiam terrestribus. Causa evidens, humoris luxuria. Alia sors alitum, quibus vita pendentibus. In mari autem tam late supino, mollique ac fertili nutrimento, accipiente causas genitales e sublimi semperque pariente natura, pleraque etiam monstrifica reperiuntur, perplexis, et in semet aliter atque aliter nunc flatu nunc fluctu convolutis seminibus atque principiis: vera ut fiat vulgi opinio, quidquid nascatur in parte naturae ulla, et in mari esse; praeterque multa, quae nusquam alibi. Rerum quidem, non solum animalium simulacra esse, licet intelligere intuentibus uvam, gladium, serrás: cucumim vero et colore et odore sınrilem: quo minus miremur equorum capita in tam parvis eminere cochleis.

II. Plurima autem et maxima in Indico mari animalia, e quibus balaenae quaternûmiugerum, pristes ducenûm cubitorum: quippe ubi locustae quaterna cubita impleant: anguillae quoque in Gange amne tricenos pedes. Sed in mari belluae circa solstitia maxime visuntur. Tunc illic ruunt turbines, tunc imbres, tunc deiectae montium iugis procellae ab imo vertunt maria, pulsatasque ex profundo belluas cum fluctibus volvunt: et alias tanta thynnorum multitudine, ut Magni Alexandri classis haud alio modo, quam hostium acie obvia contrarium agmen adversa fronte direxerit: aliter sparsis non erat evadere: non voce, non sonitu, non ictu, sed fragore terrentur, nec nisi ruina turbantur. Cadara appellatur Rubri maris peninsula ingens. Huius obiectu vastus efficitur sinus, duodecim dierum et noctium remigio enavigatus Ptolemaeo regi, quando nullius aurae recipit afflatum. Huius loci quiete praecipua ad immobilem magnitudinem belluae adolescunt. Gedrosos, qui Arbin amnem accolunt, Alexandri Magni classium praefecti prodidere, in domibus fores maxillis belļuarum facere, ossibus tecta contignare, ex quibus multa quadrigenûm cubitorum longitudinis reperta. Exeunt et pecori similes belluae ibi in terram, pastaeque radices fruticum remeant: et quaedam equorum, asinorum, taurorum capitibus, quae depascuntur sata.

III. Maximum animal in Indico mari pristis et balaena est: in Gallico oceano physeter, ingentis columnae modo se attollens, altiorque navium velis diluviem quandam eructans. In Gaditano oceano arbor in tantum vastis dispansa ramis, ut ex ea causa fretum nunquam intrasse credatur. Apparent et rotae appellatae a similitudine, quaternis distinctae radiis, modiolos earum oculis duobus utrinque claudentibus.

IV. Tiberio principi nuntiavit Olisiponensium legatio ob id missa, visum auditumque in quodam spe

IX.

cu concha canentem Tritonem, qua noscitur forma: et Nereidum falsa non est, squamis modo hispido corpore, etiam qua humanam effigiem habent. Namque haec in eodem spectata litore est, cuius morientis etiam gannitum tristem accolae audivere longe. Et Divo Augusto legatus Galliae complures in litore apparere exanimes Nereidas scripsit. Auctores habeo in equestri ordine splendentes, visum ab his in Gaditano oceano marinum hominem, toto corpore absoluta similitudine: ascendere navigia nocturnis temporibus, statimque degravari, quas insederit, partes: et si diutius permaneat, etiam mergi. Tiberio principe, contra Lugdunensis provinciae litus in insula simul trecentas amplius belluas reciprocans destituit oceanus, mirae varietatis et magnitudinis, nec pauciores in Santonum litore: interque reliquas elephantos et arietes, candore tantum cornibus assimilatis. Nereidas vero multas Turranius prodidit: expulsam belluam in Gaditana litora, cuius inter duas pinnas ultimae caudae cubita sexdecim fuissent, dentes eiusdem CXX, maximi dodrantium mensura, minimi semipedum. Belluae, cui dicebatur exposita fuisse Andromeda, ossa Romae, apportata ex oppido Iudaeae loppe, ostendit inter reliqua miracula in aedilitate sua M. Scaurus, longitudine pedum XL, altitudine costarum Indicos elephantos excedente, spinae crassitudine sesquipedali.

V. Balaenae et in nostra maria penetrant. In Gaditano oceano non ante brumam conspici eas tradunt: condi autem statis temporibus in quodam sinu placido et capaci, mire gaudentes ibi parere. Hoc scire orcas, infestam his belluam, et cuius imago nulla repraesentatione exprimi possitalia, quam carnis immensae dentibus truculentae. Irrumpunt ergo in secreta, ac vitulos earum, aut foetas, vel etiamnum gravidas lancinant morsu, incursuque, ceu Liburnicarum rostris fodiunt. Illae ad flexum immobiles, ad repugnandum inertes, et pondere suo oneratae, tunc quidem et utero graves, pariendive poenis invalidae, solum auxilium novere in altum profugere, et se toto defendere oceano. Contra, orcae occurrere laborant, seseque opponere, et caveatas angustiis trucidare, in vada urgere, saxis illidere. Spectantur ea proelia, ceu mari ipso sibiirato, nullis in sinu ventis, fluctibus vero ad anhelitus ictusque, quantos nulli turbines volvant. Orca et in portu Östiensi visa est, oppugnata a Claudio principe. Venerat tunc exaedificante co portum, invitata naufragiis tergorum advectorum e Gallia: satiansque se per complures dies, alveum in vado sulcaverat; accumulata fluctibus in tantum, ut circumagi nullo modo posset: et dum saginam persequitur, in litus fluctibus propulsa, emineret dorso multum super aquas carinae vice inversae. Praetendi iussit Caesar plagas multiplices inter ora portus: profectusque ipse cum Praetorianis cohortibus populo Romano spectaculum praebuit, lanceas congerente milite e navigiis assul

tantibus: quorum unum mergi vidimus, reflatu belluae oppletum unda.

VI. Ora balaenae habent in frontibus: ideoque summa aqua natantes, in sublime nimbos efflant. Spirant autem confessione omnium et paucissima alia in mari, quae internorum viscerum pulmonem habent, quoniam sine eo nullum animal putatur spirare: nec piscium branchias habentes, anhelitum reddere, ac per vices recipere existimant, quorum haec opinio est: nec multa alia genera etiam branchiis carentia: in qua sententia fuisse Aristotelem video, et multis persuasisse doctrinae indaginibus. Nec me protinus huic opinioni eorum accedere haud dissimulo: quoniam et pulmonum vice aliis possunt alia spirabilia inesse viscera, ita volente natura: sicut et pro sanguine est multis alius humor. In aquas quidem penetrare vitalem hunc halitum quis miretur, qui etiam reddi ab his eum cernat: et in terras quoque, tanto spissiorem naturae partem, penetrare, argumento animalium, quae semper defossa vivunt, ceu talpae? Accedunt apud me certe efficacia, ut credam etiam omnia in aquis spirare naturae suae sorte: primum saepe adnotata piscium aestivo calore quaedam anhelatio, et alia tranquillo velut oscitatio: ipsorum quoque, qui sunt in adversa opinione, de somno piscium confessio: quis enim sine respiratione somno locus? praeterea bullantium aquarum sufflatio, Lunaeque effectu concharum quoque corpora augescentia. Super omnia est, quod esse auditum et odoratum piscibus, non erit dubium: ex aëris utrumque materia. Odorem quidem non aliud, quam infectum aëra, intelligi possit. Quamobrem de his opinetur, ut cuique libitum erit. Branchiae non sunt balaenis, nec delphinis. Haec duo genera fistulis spirant, quae ad pulmonem pertinent, balaenis a fronte, delphinis a dorso. Et vituli marini, quos vocant phocas, spirant ac dormiunt in terra. Item testudines, de quibus mox plura.

VII. Velocissimum omnium animalium, non solum marinorum, est delphinus: ocior volucre, acrior telo: ac nisi multum infra rostrum os illi foret, medio paene in ventre, nullus piscium celeritatem eius evaderet. Sed affert moram providentia naturae; quia nisi resupini atque conversinon corripiunt: quae causa praecipue velocitatem eorum ostendit. Nam cum fame conciti, fugientem in vadaima persecutipiscem, diutius spiritum continuere, ut arcu emissi, ad respirandum emicant: tantaque vi exsiliunt, ut plerumque vela navium transvolent. Vagantur fere coniugia: pariunt catulos decimo mense, aestivo tempore, interim et binos: nutriunt uberibus, sicut balaena: atque etiam gestant foetus infantia infirmos. Quin et adultos diu comitantur, magna erga partum caritate. Adolescunt celeriter, decem annis putantur ad summam magnitudinem pervenire: vivunt et tricenis: quod cognitum praecisa cauda in experimentum. Abduntur tricenis diebus circa Canis ortum, occultanturque incognito modo: quod eo magis mirum est, si spirare in aqua non queunt. Solent in terram erumpere incerta de causa: nec statim tellure tacta moriuntur, multoque ocius fistula clausa. Lingua est his contra naturam aquatilium mobilis, brevis atque lata, haud differens suillae. Pro voce gemitus humano similis, dorsum repandum, rostrum simum. Qua de causa nomen Simonis omnes miro modo agnoscunt, maluntque ita appellari.

VIII. Delphinus non homini tantum amicum animal, verum et musicae arti; mulcetur symphoniae cantu, et praecipue hydrauli sono. Hominem non expavescit, ut alienum: obviam navigiis venit, alludit exsultans, certat etiam, et quamvis plena praeterit vela. Divo Augusto principe, Lucrinum lacum invectus, pauperis cuiusdam puerum, ex Baiano Puteolos in ludum literarium itantem, cum meridiano immorans

panis, quem ob id ferebat, allexisset, miro amore dilexit. Pigeret referre, ni res Maecenatis, et Fabiani, et Flavii Alfii, multorumque esset literis mandata. Quocunque diei tempore inclamatus a puero, quamvis occultus atque abditus, ex imo advolabat: pastusque e manu praebebat ascensuro dorsum, pinnae aculeos velut vagina condens: receptumque Puteolos per magnum aequor in ludum ferebat, simili modo revehens pluribus annis; donec morbo exstincto puero, subinde ad consuetum locum ventitans, tristis et moerenti similis, ipse quoque (quod nemo dubitaret) desiderio exspiravit.

Alius intra hos annos in Africo litore Hipponis Diarrhyti, simili modo ex hominum manu vescens, praebensque se tractandum, et alludens natantibus, impositosque portans, unguento perunctus a Flaviano Proconsule Africae, et sopitus (ut apparuit) odoris novitate, fluctuatusque similis exanimi, caruithominum conversatione, ut iniuria fugatus, per aliquot menses: mox reversus in eodem miraculo fuit. Iniuriae potestatum in hospitales, ad visendum venientium, Hipponenses in necem eius compulerunt.

Ante haec similia de puero in lasso urbe memorantur, cuius amore spectatus longo tempore, dum abeuntem in litus avide sequitur, in arenam invectus exspiravit. Puerum Alexander Magnus Babylone Neptuni sacerdotio praefecit, amorem illum numinis propitii fuisse interpretatus. In eadem urbe lasso Hegesidemus scribit et alium puerum Hermiam nomine, similiter maria perequitantem, cum repentinae procellae fluctibus exanimatus esset, relatum: delphinumque causam leti fatentem non reversum in maria, atque in sicco exspirasse. Hoc idem et Naupacti accidisse Theophrastus tradit. Nec modus exemplo. rum. Eadem Amphilochi et Tarentini de pueris delphinisque narrant. Quae faciunt, ut credatur Arionem quoque citharoedicae artis interficere nautis in mari parantibus, ad intercipiendos eius quaestus, eblanditum, ut prius caneret cithara, congregatis cantu delphinis, cum se iecisset in mare, exceptum ab uno Taenarium in litus pervectum.

IX. Est provinciae Narbonensis et in Nemausiensi agro stagnum Latera appellatum, ubi cum homine delphini societate piscantur. Innumera vis mugilum stato tempore angustis faucibus stagni in mare erumpit, observata aestus reciprocatione. Qua de causa praetendi non queunt retia, acque molem ponderis nullo modo toleratura, etiamsi non solertia insidietur tempori. Simili ratione in altum protinus tendunt, quod vicino gurgite efficitur, locumque solum pandendis retibus habilem effugere festinant. Quod ubi animadvertere piscantes, (concurrit autem multitudo temporis gnara, et magis etiam voluptatis huius avida,) totusque populus e litore quanto potest clamore conciet Simonem ad spectaculi eventum: celeriter delphini exaudiunt desideria, Aquilonum flatu vocem prosequente, Austro vero tardius ex adverso referente. Sed tum quoque improviso in auxilium advolant. Properare apparet acies, quae protinus disponitur in loco, ubi coniectus est pugnae: opponunt sese ab alto: trepidosque in vada urgent. Tum piscatores circumdant retia, furcisque sublevant: mugilum nihilominus velocitas transilit. At illos excipiunt delphini, et occidisse ad praesens contenti, cibos in victoriam differunt. Opere proelium fervet, includique retibus se fortissime urgentes gaudent: ac ne id ipsum fugam hostium stimulet, inter navigia et retia, natantesve homines, ita sensim elabuntur, ut exitum non aperiant. Saltu, quod est alias blandissimum his, nullus conatur evadere, ni summittantur sibi retia. Egressus protinus ante vallum proeliatur. Ita peracta captura, quos interemere, diripiunt. Sed enixioris operae, quam in unius diei praemium, conscii sibi, opperiuntur in posterum: nec

appellatum eum Simonis nomine, saepius fragmentis | piscibus tantum, sed intrita panis e vino satiantur.

X. Quae de eodem genere piscandi in lassio sinu Mutianus tradit, hoc differunt, quod ultro, neque inclamati praesto sint, partesque e manibus accipiant, et suum quaeque cymba e delphinis socium habeat, quamvis noctu, et ad faces. Ipsis quoque inter se publica est societas. Capto a rege Cariae, alligatoque in portu, ingens reliquorum convenit multitudo, moestitia quadam, quae posset intelligi, miserationem petens, donec dimitti rex eum iussit. Quin et parvos semper aliquis grandior comitatur, ut custos. Conspectique sunt iam defunctum portantes, ne laceraretur a belluis.

XI. Delphinorum similitudinem habent, qui vocantur tursiones. Distant et tristitia quidem adspectus: abest enim illa lascivia, maxime tamen rostris canicularum maleficentiae assimulati.

XII. Testudines tantae magnitudinis Indicum mare emittit, ut singularum superficie habitabiles casas integant: atque inter insulas Rubri praecipue maris his navigant cymbis. Capiuntur multis quidem modis, sed maxime evectae in summa pelagiantemeridiano tempore blandito, eminente toto dorso per tranquilla fluitantes: quae voluptas libere spirandi, in tantum fallit oblitas sui, ut Solis vapore siccato cortice, non queant mergi, invitaeque fluitent, opportunae venantium praedae. Ferunt et pastum egressas noctu, avideque saturatas lassari: atque ut remeaverint matutino, summa in aqua obdormiscere: id prodi stertentium sonitu. Tum adnatare, leviterque, singulis ternos: a duobus in dorsum verti, atertio laqueum iniici supinae, atque ita e terra a pluribus trahi. In Phoenicio mari haud ulla difficultate capiuntur, ultroque veniunt stato tempore anni in aninent Eleutherum effusa multitudine. Dentes non sunt testudini, sed rostri margines acuti, superna parte inferiorem claudente pyxidum modo. In mari conchyliis vivunt, tanta oris duritia, ut lapides comminuant: in terram egressae, herbis. Pariunt ova, avium ovis similia, ad centena numero: eaque defossa extra aquas, et cooperta terra, ac pavita pectore et complanata, incubant noctibus. Educunt foetus annuo spatio. Quidam oculis spectandoque ova foveri ab iis putant: feminas coitum fugere, donec mas festucam aliquam imponat aversae. Troglodytae cornigeras habent, ut in lyra, annexis cornibus latis, sed mobilibus, quorum in natando remigio se adiuvant: chelyon id vocatur, eximiae testudinis, sed rarae: namque scopuli pracacuti Chelonophagos terrent. Troglodytae autem, ad quos adnatant, ut sacras adorant. Sunt et terrestres, quae ob id in operibus chersinae vocantur, in Africae desertis, qua parte maxime sitientibus arenis squalent, roscido, ut creditur, humore viventes. Neque aliud ibi animal provenit.

XIII. Testudinum putamina secare in laminas, le. ctosque et repositoria his vestire, Carvilius Pollio instituit, prodigi et sagacis ad luxuriae instrumenta ingenii.

XIV. Aquatilium tegumenta plura sunt. Alia corio et pilo integuntur, ut vituli et hippopotami: alia corio tantum, ut delphini: cortice, ut testudines: silicum duritia, ut ostreae et conchae: crustis, ut locustae: crustis et spinis, ut echini: squamis, ut pisces: aspera cute, ut squatina, qua lignum et ebora poliuntur: molli, ut muraenae: alía nulla, ut polypi.

XV. Quae pilo vestiuntur, animal pariunt, ut pristis, balaena, vitulus. Hic parit in terra: pecudum more secundas partus reddit. In initu canum modo cohaeret: parit nonnunquam geminis plures: educat mammis foetum. Non ante duodecimum diem deducit in mare, ex eo subinde assuefaciens. Interficiuntur difficulter nisi capite eliso. Ipsis in sono mugitus: unde nomen vituli. Accipiunt tamen disciplinam, voceque pariter et visu populum salutant: incondito fremitu, nomine vocati, respondent. Nullum animal

graviore somno premitur. Pinnis, quibus in mari utuntur, humi quoque vice pedum serpunt. Pelles eorum etiam detractas corpori, sensum aequorum retinere tradunt, semperque aestu maris recedente inhorrescere: praeterea dextrae pinnae vim soporiferam inesse, somnosque allicere subditam capiti. Pilo carentium duo omnino animal pariunt, delphinus ac vipera.

XVI. Piscium sunt species septuaginta quatuor, praeter crustis intecta, quae sunt triginta. De singulis alias dicemus. Nunc enim naturae tractantur insignium.

XVII. Praecipua magnitudine thynni: invenimus talenta quindecim pependisse. Eiusdem caudae latitudinem quinque cubita et palmum. Sunt et in quibusdam amnibus haud minores; silurus in Nilo, esox in Rheno, attilus in Pado, inertia pinguescens, ad ? mille aliquando libras, catenato captus hamo, nec nisi boum iugis extractus. Atqui hunc minimus piscis appellatus clupea, venam quandam eius in faucibus mira cupidine appetens, morsu exanimat. Silurus grassatur, ubicunque est, omne animal appetens, equos natantes saepe demergens. Praecipue in Moeno Germaniae amne protelis boum, et in Danubio marris extrahitur, porculo marino simillimus: et in Borysthene memoratur praecipua magnitudo, nullis ossibus spinisve intersitis, carne praedu praedulci. In Gange Indiae platanistas vocant, rostro delphini et cauda, magnitudine autem XV cubitorum. In eodem esse Statius Sebosus haud modico miraculo affert, vermes branchiis binis, sex cubitorum, caeruleos, qui nomen a facie traxerunt. His tantas esse vires, ut elephantos ad potum venientes, mordicus comprehensa manu eorum abstrahant.

nam.

XVIII. Thynni mares sub ventre non habent pinIntrant e magno mari Pontum verno tempore gregatim, nec alibi foetificant. Cordyla appellantur partus, qui foetas redeuntes in mare autumno comitantur. Limosae vere, aut e luto pelamides incipiunt vocari: et cum annuum excessere tempus, thynni. Hi membratim caesi, cervice et abdomine commendantur, atque clidio, recenti dumtaxat, et tum quoque gravi ructu: cetera parte plenis pulpamentis sale asservantur. Melandrya vocantur, caesis quercus assulis simillima. Vilissima ex his, quae caudae proxima, quia pingui carent: probatissima, quae faucibus: at in alio pisce circa caudam exercitatissima. Pelamides in apolectos particulatimque consectae, in genera cybiorum dispartiuntur.

XIX. Piscium genus omne praecipua celeritate adolescit, maxime in Ponto. Causa, multitudo amnium dulces inferentium aquas. Amiam vocant, cuius incrementum singulis diebus intelligitur. Cum thynnis hae et pelamides in Pontunt ad dulciora pabula intrant gregatim cum suis quaeque ducibus: et primi omnium scombri, quibus est in aqua sulphureus color, extra qui ceteris. Hispaniae cetarias hi replent, thynnis non commeantibus.

XX. Sed in Pontum nulla intrat bestia piscibus malefica, praeter vitulos et parvos delphinos. Thynni dextra ripa intrant, exeunt laeva. Id accidere existimatur, quia dextro oculo plus cernant, utroque natura hebete. Est in euripo Thracii Bosphori, quo Propontis Euxino iungitur, in ipsis Europam Asiamque separantis freti angustiis, saxum miri candoris, a vado ad summa perlucens, iuxta Chalcedonem in latere Asiae. Huius adspectu repente territi, semper adversum Byzantii promontorium, ex ea causa appellatum Aurei cornus, praecipiti petunt agmine. Itaque omnis captura Byzantii est, magna Chalcedonis penuria, mille passuum médii interfluentis euripi. Opperiuntur autem Aquilonis flatum, ut secundo fluctu exeant e Ponto, nec nisi intrantes portum Byzantium capiuntur. Bruma non vagantur: ubicunque deprehensi, usque ad aequinoctium, ibi hibernant. li

[ocr errors]

dem saepe navigia velis euntia comitantes, mira quadam dulcedine per aliquot horarum spatia et passuum millia a gubernaculis spectantur, ne tridente quidem in cos saepius iacto territi. Quidam eos, qui hoc e thynnis faciant, pompilos vocant. Multi in Propontide aestivant: Pontum non intrant. Item soleae, cum rhombi intrent: nec sepia est, cum loligo reperiatur. Saxatilium, turdus et merula desunt: sicperiatur. ut conchylia, cum ostreae abundent. Omnia autem hibernant in Aegaeo. Intrantium Pontum soli non remeant trichiae. Graecis enim in plerisque nominibus uti par erit, quando aliis atque aliis eosdem diversi appellavere tractus. Sed hi soli Istrum amnem subeunt: ex eo subterraneis eius venis in Adriaticum mare defluunt: itaque et illic descendentes, nec unquam subeuntes e mari visuntur. Thynnorum captura est a Vergiliarum exortu ad Arcturi occasum: reliquo tempore hiberno latent in gurgitibus imis, nisi tepore aliquo evocati, aut pleniluniis. Pinguescunt et in tantum, ut dehiscant. Vita longissima his biennio.

XXI. Animal est parvum, scorpionis effigie, aranei magnitudine. Hoc se et thynno et ei, qui gladius vocatur, crebro delphini magnitudinem excedenti, sub pinna afligit aculeo: tantoque infestat dolore, ut in naves saepenumero exsiliant. Quod et alias faciunt aliorum vim timentes, mugiles maxime, tam praecipuae velocitatis, ut transversa navigia interim superiactent.

XXII. Sunt et in hac parte naturae auguria, sunt et piscibus praescita. Siculo bello ambulante in litore Augusto, piscis e mari ad pedes eius exsiliit: quo argumento vates respondere, Neptunum patrem adoptante tum sibi Sex. Pompeio (tanta erat navalis rei gloria) sub pedibus Caesaris futuros, qui maria tempore illo tenerent.

XXIII. Piscium feminae maiores, quam mares. In quodam genere omnino non sunt mares, sicut in erythinis et chanis. Omnes enim ovis gravidae capiuntur. Vagantur gregatim fere cuiusque generis squamosi. Capiuntur ante Solis ortum: tum maxime piscium fallitur visus. Noctibus, quies: et illustribus aeque, quam die, cernunt. Aiunt et si teratur gurges, interesse capturae: itaque plures secundo tractu capi, quam primo. Gustu olei maxime, dein modicis imbribus gaudent, alunturque. Quippe et arundines, quamvis in palude prognatae, non tamen sine imbre adolescunt: et alias ubicunque pisces in eadem aqua assidui, si non affluat, exanimantur.

XXIV. Praegelidam hiemem omnes sentiunt, sed maxime qui lapidem in capite habere existimantur, ut lupi, chromes, sciaenae, pagri. Cum asperae hiemes fuere, multi caeci capiuntur. Itaque his mensibus iacent speluncis conditi, sicut in terrestrium genere retulimus. Maxime hippurus et coracinus hieme non capti, praeterquam statis diebus paucis, et iisdem semper: muraena et orphus, conger, percae, et saxatiles omnes. Terra quidem, hoc est, vado maris excavato condi per hiemes torpedinem, psettam, soleamque tradunt."

XXV. Quidam rursus, aestus impatientia, mediis fervoribus sexagenis diebus latent, ut glaucus, aselli, auratae. Fluviatilium silurus Caniculae exortu sideratur, et alias semper fulgure sopitur. Hoc et in mari accidere cyprino putant. Et alioqui totum mare sentit exortum eius sideris: quod maxime in Bosphoro apparet. Alga enim et pisces superferuntur, omniaque ab imo versa.

XXVI. Mugilum naturaridetur, in metu capite abscondito, totos se occultari credentium. lisdem tamen tanta salacitas, ut in Phoenice et Narbonensi provincia coitus tempore e vivariis marem linea Inoginqua per os ad branchias religata emissum in mare, eademque linea retractum, feminae sequantur ad litus, rursusque feminam mares partus tempore. XXVII. Apud antiquos piscium nobilissimus ha

bitus acipenser, unus omnium squamis ad os versis, contra quam in nando meant, nullo in honore est: quod quidem miror, cum sit rarus inventu. Quidam eum elopem vocant.

XXVIII. Postea praecipuam auctoritatem fuisse lupo, et asellis, Cornelius Nepos, et Laberius, poeta mimorum, tradidere. Luporum laudatissimi, qui appellantur lanati, a candore mollitiaque carnis. Asellorum duo genera: callariae minores et bacchi, qui non nisi in alto capiuntur, ideo praelati prioribus. At in lupis in amne capti praeferuntur.

XXIX. Nunc scaro datur principatus, qui solus piscium dicitur ruminare, herbisque vesci, non aliis piscibus, mari Carpathio maxime frequens. Promontorium Troadis Lecton sponte nunquam transit. Inde advectos Tiberio Claudio principe, Optatus Elipertius praefectus classis, inter Ostiensem etCampaniae oram sparsos disseminavit. Quinquennio fere cura est adhibita, ut capti redderentur mari. Postea frequentes inveniuntur Italiae in litore, non antea ibi capti. Admovitque sibi gula sapores piscibus satis, et novum incolam mari dedit, ne quis peregrinas aves Romae parere miretur.

Proxima est mensa iecori dumtaxat mustelarum, quas (mirum dictu) inter Alpes quoque lacus Rhaetiae Brigantinus aemulas marinis generat.

XXX. Ex reliqua nobilitate, et gratia maxima est et copia mullis, sicut magnitudo modica: binasque libras ponderis raro admodum exsuperant, nec in vivariis piscinisque crescunt. Septemtrionalis tantum hos, et proxima occidentis parte gignit oceanus. Cetero eorum genera plura. Nam et alga vescuntur, et ostreis, et fimo, et aliorum piscium carne: barba gemina insigniuntur inferiori labro. Lutarium ex iis vilissimi generis appellant. Hunc semper comitatur sargus nomine alius piscis, et coenum fodiente eo excitatum devorat pabulum. Nec litoralibus gratia. Laudatissimi conchylium sapiunt. Nomen his Fenestella a colore mulleorum calciamentorum datum putat. Pariunt ter anno. His certe toties foetura apparet. Mullum exspirantem versicolori quadam et numerosa varietate spectari, proceres gulae narrant, rubentium squamarum multiplici mutatione pallescentem, utique si vitro spectetur inclusus. M. Apicius, ad omne luxus ingenium mirus, in sociorum garo (nam ea quoque res cognomen invenit) necari eos praecellens putavit, atque e iecore eorum alecem excogitare provocavit: id enimest facilius dixisse, quam quis vicerit.

XXXI. Asinius Celer e consularibus, hoc pisce prodigus, Caio principe unum mercatus octo millibus nummum: quae reputatio aufert transversum animum ad contemplationem eorum, qui in conquestione luxus coquos emi singulos pluris, quam equos, quiritabant. At nunc coci triumphorum pretiis parantur, et coquorum pisces. Nullusque prope iam mortalis aestimatur pluris, quam qui peritissime censum domini mergit. Mullum LXXX librarum in mari Rubro captum Licinius Mutianus prodidit. Quanti mercatura eum luxuria, suburbanis litoribus inventum?

XXXII. Est et haec natura, ut alii alibi pisces principatum obtineant: coracinus in Aegypto: zeus, idem faber appellatus, Gadibus: circa Ebusum salpa, obscoenus alibi, et qui nusquam percoqui possit, nisi ferula verberatus: in Aquitania salmo fluviatilis marinis omnibus praefertur.

XXXIII. Piscium alii branchias multiplices habent, alii simplices, alii duplices. His aquam emittunt acceptam ore. Senectutis indicium squamarum duritia, quae non sunt omnibus similes. Duo lacus Italiae in radicibus Alpium, Larius et Verbanus appellantur, in quibus pisces omnibus annis Vergiliarum ortu exsistunt, squamis conspicui crebris atque praeacutis, clavorum caligarium effigie: nec amplius, quam circa eum mensem, visuntur.

XXXIV. Miratur et Arcadia suum exocoetum, appellatum ab eo, quod in siccum somni causa exeat. Circa Clitorium vocalis hic traditur, et sine branchiis: idem aliquibus Adonis dictus.

XXXV. Exeunt in terram, et qui marini mures vocantur, et polypi, et muraenae. Quin et in Indiae fluminibus certum genus piscium, ac deinde resilit: nam in stagna et amnes transeundi plerisque evidens ratio est, ut tutos foetus edant, quia non sint ibi qui devorent partus, fluctusque minus saeviant. Has intelligi ab iis causas, servarique temporum vices, magis miretur, si quis reputet, quoto cuique hominum nosci, uberrimam esse capturam Sole transeunte Piscium signum.

XXXVI. Marinorum alii sunt plani, ut rhombi, soleae, ac passeres, qui a rhombis situ tantum corporum differunt. Dexter resupinatus est illis, passeri laevus. Alii longi, ut muraena, conger.

XXXVII. Ideo pinnarum quoque fiunt discrimina, quae pedum vice sunt datae piscibus: nullis supra quaternas: quibusdam binae, aliquibus nullae. In Fucino tantum lacu piscis est, qui octonis pinnis natat. Binae omnino, longis et lubricis, ut anguillis et congris. Nullae, ut muraenis, quibus nec branchiae. Haec omnia flexuoso corporum impulsu ita mari utuntur, ut serpentes terra. In sicco quoque repunt, ideo etiam vivaciora talia. Et e planis aliqua non habent pinnas, ut pastinacae: ipsa enim latitudine natant. Et quae mollia appellantur, ut polypi, quoniam pedes illis pinnarum vicem praestant.

XXXVIII. Anguillae octonis vivunt annis. Durant et sine aqua senis diebus Aquilone spirante: Austro, paucioribus. At hiemem eaedem in exigua aqua non tolerant, nec in turbida: ideo circa Vergilias maxime capiuntur, fluminibus tum praecipue turbidis. Pascuntur noctibus. Exanimes piscium solae non fluitant. Lacus est Italiae Benacus in Veronensi agro Mincium anınem transmittens, ad cuius emersus annuo tempore Octobri fere mense, autumnali sidere, ut palam est, hiemato lacu, fluctibus glomeratae volvuntur, in tantum mirabili multitudine, ut in excipulis eius fluminis, ob hoc ipsum fabricatis, singulorum millium globi reperiantur.

XXXIX. Muraena quocunque mense parit, cum ceteri pisces stato pariant. Ova eius citissime crescunt. In sicco litore lapsas vulgus coitu serpentium impleri putat. Aristoteles myrum vocat marem, qui generat. Discrimen esse, quod muraena varia et infirma sit, myrus unicolor et robustus, dentesque extra os habeat. In Gallia septemtrionali muraenis omnibus dextra in maxilla septenae maculae, ad formam Septemtrionis, aureo colore fulgent, dumtaxat viventibus, pariterque cum anima exstinguuntur. Invenit in hoc animali documenta saevitiae Vedius Pollio, eques Romanus, ex amicis Divi Augusti, vivariis earum immergens damnata mancipia, non tanquam ad hoc feris terrarum non sufficientibus, sed quia in alio genere totum pariter hominem distrahi, spectari non poterat. Ferunt aceti gustu praecipue eas in rabiem agi. Tenuissimum his tergus: contra anguillis crassius: eoque verberari solitos tradit Verrius praetextatos: et ob id multam his dici non institutam.

XL. Planorum piscium alterum est genus, quod pro spina cartilaginem habet, ut raïae, pastinacae, squatinae, torpedo: et quos bovis, lamiae, aquilae, ranae nominibus Graeci appellant. Quo in numero sunt squali quoque, quamvis non plani. Haec Graece in universum σελάχη σελάχη appellavit Aristoteles primus, hoc nomine eis imposito; nos distinguere non possumus, nisi cartilaginea appellare libeat. Omnia autem carnivora sunt talia, et supina vescuntur, ut in delphinis diximus. Et cum ceteri pisces ova pariant,

hoc genus solum, ut ea quae cete appellant, animal parit, excepta quam ranam vocant.

XLI. Est parvus admodum piscis assuetus petris, echeneis appellatus: hoc carinis adhaerente naves tardius ire creduntur, inde nomine imposito: quam ob causam amatoriis quoque veneficiis infamis est, et iudiciorum ac litium mora: quae crimina una laude pensat, fluxus gravidarum utero sistens, partusque continens ad puerperium. In cibos tamen non admittitur. Pedes eum habere arbitratur Aristoteles, ita posita pinnarum similitudine. Mutianus muricem esse, latiorem purpura, neque aspero, neque rotundo ore, neque in angulos prodeunte, sed simplice concha, utroque latere sese colligente: quibus inhaerentibus, plenam ventis stetisse navem, portantem a Periandro, ut castrarentur nobiles pueri; conchasque quae id praestiterint, apud Gnidiorum Venerem coli. Trebius Niger pedalem esse, et crassitudine quinque digitorum naves morari: praeterea hanc esse vim eius asservati in sale, ut aurum, quod deciderit in altissimos puteos, admotus extrahat.

XLII. Mutant colorem candidum maenae, et fiunt aestate nigriores. Mutat et phycis, reliquo tempore candida, vere varia. Eadem piscium sola nidificat ex alga, atque in nido parit.

XLIII. Volat hirundo, sane perquam similis volucri hirundini: item milvus. Subit in summa maria piscis ex argumento appellatus lucerna, linguaque ignea per os exserta, tranquillis noctibus relucet. Attollit e mari sesquipedanea fere cornua, quae ab his nomen traxit. Rursus draco marinus captus, atque immissus in arenam, cavernam sibi rostro mira celeritate excavat.

XLIV. Piscium quidam sanguine carent, de qui bus dicemus. Sunt autem tria genera: In primis quae mollia appellantur: deinde contecta crustis tenuibus: postremo testis conclusa duris. Mollia sunt, loligo, sepia, polypus, et cetera eius generis. His caput inter pedes et ventrem: pediculi octoni omnibus. Sepiae et loligini pedes duo: ex his longissimi et asperi, quibus ad ora admovent cibos, et in fluctibus se, velut ancoris, stabiliunt: cetera, cirri, quibus ve

nantur.

XLV. Loligo etiam volitat, extra aquam se efferens, quod et pectunculi faciunt sagittae modo. Sepiarum generis mares varii et nigriores, constantiaeque maioris. Percussae tridente feminae auxiliantur: at femina icto mare fugit. Ambo autem, ubi sensere se apprehendi, effuso atramento, quod pro sanguine his est, infuscata aqua absconduntur.

XLVI. Polyporum multa genera: terreni maiores, quam pelagii: omnes brachiis, ut pedibus ac manibus, utuntur: cauda vero, quae est bisulca et acuta, in coitu. Est polypis fistula in dorso, qua transmittunt mare: eamque modo in dextram partem, modo in sinistram transferunt. Natant obliqui in caput, quod praedurum est sufflatione viventibus. Cetero per brachia velut acetabulis dispersis, haustu quodam adhaerescunt: tenent supini, ut avelli non que ant. Vada non apprehendunt: et grandibus minor tenacitas. Soli mollium in siceum exeunt, dumtaxat asperum: laevitatem odere. Vescuntur conchyliorum carne, quorum conchas complexu crinium frangunt: itaque praeiacentibus testis cubile eorum deprehenditur. Et cum alioqui brutum habeatur ani mal, ut quod ad manum hominis adnatat, in re quo. dammodo familiari callet. Omnia in domum compor tat: dein putamina erosa carne egerit, adnatantesque pisciculos ad ea venatur. Colorem mutat ad similitudinem loci, et maxime in metu. Ipsum brachia sua rodere, falsa opinio est. Id enim a congris evenit ei: sed renasci, sicut colotis et lacertis, caudas, haud falsum.

XLVII. Inter praecipua autem miracula est, qui vocatur nautilos, ab aliis pompilos. Supinus in sum

« IndietroContinua »