Immagini della pagina
PDF
ePub

ne nos in amicitiam accipiamur, sed ut vetustate et gradu honoris nos praestent: neque enim foedere Samnitium, ne qua nova 5 iungeretis foedera, cautum est. fuit quidem apud vos semper satis iusta causa amicitiae, velle eum vobis amicum esse, qui vos appe- 6 5 teret: Campani, etsi fortuna praesens magnifice loqui prohibet, non urbis amplitudine, non agri ubertate ulli populo praeterquam vobis cedentes, haud parva, ut arbitror, accessio bonis rebus vestris in amicitiam venimus vestram. Aequis Volscisque, 7 aeternis hostibus huius urbis, quandocumque se moverint, ab 10 tergo erimus et, quod vos pro salute nostra priores feceritis, id nos pro imperio vestro et gloria semper faciemus. 8 subactis his gentibus, quae inter nos vosque sunt, quod prope diem futurum spondet et virtus et fortuna vestra, continens imperium usque ad nos habebitis. acerbum ac miserum est, 9 15 quod fateri nos fortuna nostra cogit: eo ventum est, patres conscripti, ut aut amicorum aut inimicorum Campani simus. si defenditis, vestri, si deseritis, Samnitium erimus; Capuam 10 ergo et Campaniam omnem vestris an Samnitium viribus accedere malitis, deliberate. omnibus quidem, Romani, vestram 11 20 misericordiam vestrumque auxilium aequum est patere, iis tamen maxime, qui inplorantibus aliis auxilium dum supra vires suas praestant inopes ipsi in hanc necessitatem venerunt. quamquam pugnavimus verbo pro Sidicinis, re pro nobis, cum 12 videremus finitimum populum nefario latrocinio Samnitium 25 peti et, ubi conflagrassent Sidicini, ad nos traiecturum illud incendium esse. nec enim nunc, quia dolent iniuriam acceptam Samnites, sed quia gaudent oblatam sibi esse causam, oppu- 13 gnatum nos veniunt. an, si ultio irae haec et non occasio 14 cupiditatis explendae esset, parum fuit, quod semel in Sidicino 30 agro, iterum in Campania ipsa legiones nostras cecidere? quae 15 est ista tam infesta ira, quam per duas acies fusus sanguis explere non potuerit? adde huc populationem agrorum, praedas hominum atque pecundum actas, incendia villarum ac ruinas, omnia ferro ignique vastata: hiscine ira expleri non potuit? 35 sed cupiditas explenda est. ea ad oppugnandam Capuam rapit: 16

den Nutzen eines solchen Bündnisses und die Würdigkeit Capua's; schliesslich die geringe Gefahr, welche damit verknüpft ist. 11. semper, denn in Folge der deditio können sie jeder Zeit zur Heeresfolge aufgefordert werden. 17. si defenditis, wenn ihr jetzt uns Schutz gewährt, daher das Praesens. 24. latrocinio, weil die Samniten praedonum magis

quam hostium more iniusta intulerant Sidicinis arma, cf. p. 124, 6.

29. Die Naivetät dieses Urtheils hat wahrscheinlich in dem rhetorischen Eifer des Livius oder seiner Quelle ihren Grund. parum fuit= genügte es nicht, wäre es nicht genug gewesen? 33. villarum, darf bei dem in Capua herrschenden griechischen Luxus auch für jene Zeit nicht befremden.

17 aut delere urbem pulcherrimam aut ipsi possidere volunt. sed vos potius, Romani, beneficio vestro occupate eam, quam illos habere per maleficium sinatis. non loquor apud recusantem iusta bella populum; sed tamen, si ostenderitis auxilia vestra, 18 ne bello quidem arbitror vobis opus fore. usque ad nos con- 5 temptus Samnitium pervenit, supra non ascendet: itaque umbra vestri auxilii, Romani, tegi possumus, quidquid deinde habuerimus, quidquid fuerimus, vestrum id omne existimaturi. vobis 19 arabitur ager Campanus, vobis Capua urbs frequentabitur; conditorum, parentium, deorum inmortalium numero nobis eritis, 10 nulla colonia vestra erit, quae nos obsequio erga vos fideque 20 superet. adnuite, patres consripti, nutum numenque vestrum invictum Campanis et iubete sperare incolumem Capuam futu21 ram. qua frequentia omnium generum prosequente creditis nos illinc profectos? quam omnia votorum lacrimarumque plena 15 reliquisse? in qua nunc expectatione senatum populumque Cam22 panum, coniuges liberosque nostros esse? stare omnem multitudinem ad portas viam hinc ferentem prospectantes certum habeo. quid illis nos, patres conscripti, sollicitis ac pendenti23 bus animi renuntiare iubetis? alterum responsum salutem victo- 20 riam, lucem ac libertatem, alterum ominari horreo quae ferat! proinde ut aut de vestris futuris sociis atque amicis aut nusquam ullis futuris nobis consulite."

1 XXXI. Summotis deinde legatis cum consultus senatus esset, etsi magnae parti urbs maxima opulentissimaque Italiae, 25 uberrimus ager marique propinquus ad varietates annonae horreum populi Romani fore videbatur, tamen tanta utilitate fides antiquior fuit, responditque ita ex auctoritate senatus 2 consul: „auxilio vos, Campani, dignos censet senatus, sed ita vobiscum amicitiam institui par est, ne qua vetustior amicitia 30 ac societas violetur. Samnites nobiscum foedere iuncti sunt.

[blocks in formation]
[ocr errors]

itaque arma, deos prins quam homines violatura, adversus Samnites vobis negamus; legatos, sicut fas iusque est, ad so- 3 cios atque amicos precatum mittemus, ne qua vobis vis fiat. ad ea princeps legationis sic enim domo mandatum attu5 lerant — „quando quidem" inquit „nostra tueri adversus vim atque iniuriam iusta vi non vultis, vestra certe defendetis: 4 itaque populum Campanum urbemque Capuam, agros, delubra deum, divina humanaque omnia in vestram, patres conscripti, populique Romani dicionem dedimus, quidquid deinde patiemur 10 dediticii vestri passuri." sub haec dicta omnes manus ad con- 5 sules tendentes pleni lacrimarum in vestibulo curiae procubuerunt. commoti patres vice fortunarum humanarum, si ille prae- 6 potens opibus populus, luxuria superbiaque clarus, a quo paulo ante auxilium finitimi petissent, adeo infractos gereret animos, 15 ut se ipse suaque omnia potestatis alienae faceret. tum iam fides agi visa, deditos non prodi; nec facturum aequa Samnitium populum censebant, si agrum urbemque per deditionem factam populi Romani oppugnarent. legatos itaque extemplo mitti ad Samnites placuit. data mandata, ut preces Campa- 8 20 norum, responsum senatus amicitiae Samnitium memor, deditionem postremo factam Samnitibus exponerent; peterent pro 9 societate amicitiaque, ut dediticiis suis parcerent, neque in eum agrum, qui populi Romani factus esset, hostilia arma inferrent; si leniter agendo parum proficerent, denuntiarent Sam- 10 25 nitibus populi Romani senatusque verbis, ut Capua urbe Campanoque agro abstinerent. haec legatis agentibus in concilio 11

Senatsbeschlusses, cf. § 8.

1.

6.

violatura, die die Götter als foede-
rum testes et vindices verletzen wür-
den, die nicht minder vor der Gott-
heit als vor den Menschen einen
Vetragsbruch bedeuten würden.
6. iusta vi] Oxymoron, denn vis
und ius sind Gegensätze.
vestra certe] Durch die. Dedition
wird Capua Eigenthum der Rö-
mer, durch dessen Verletzung die
Samniten nun das Bündniss mit
Rom brechen würden. - 10. omnes,
die übrigen Mitglieder der Gesandt-
schaft stehen im vestibulum, wäh-
rend der princeps legationis in der
Curie selbst den Bescheid entgegen-
nimmt. 12. si ille] = siquidem
causal. Merkwürdiger noch war,
dass die Campaner sich Rom unter-
warfen, um Schutz gegen ihre eig-
nen Stammgenossen zu finden.

-

Denn 424 v. Chr. hatten Samniti

sche Eroberer Capua den Etruskern entrissen. Allein die Samniten

[ocr errors]
[ocr errors]

in Campanien hatten sich mit der im Lande vorhandenen Bevölkerung vermischt, griechische Weise und Stadtverfassung angenommen, dass sie selbst Münzen mit griechischer Aufschrift schlugen, u. waren so ihren Stammgenossen in den Bergen Samniums entfremdet. Mommsen I, 356. 20. memor] Grammatisch zu responsum, logisch zu senatus gehörig. 25. Damit wird die Gesandtschaft bevollmächtigt, eventuell ein entschiedenes Ultimatum zu stellen. Zu diesem Zwecke hatte man vorher einen Volksbeschluss erwirkt, populi Romani (vor senatus!) verbis, vgl. 128, 9. 26. in concilio Samnitium] Die 4 Samnitischen Völker Caudiner, Hirpiner, Pentrer u. Frentaner bildeten einen

[ocr errors]

se

Samnitium adeo est ferociter responsum, ut non solum gesturos esse dicerent id bellum, sed magistratus eorum e curia 12 egressi stantibus legatis praefectos cohortium vocarent iisque clara voce imperarent, ut praedatum in agrum Campanum extemplo proficiscerentur.

5

1 XXXII. Hac legatione Romam relata positis omnium aliarum rerum curis patres fetialibus ad res repetendas missis belloque, quia non redderentur, sollemni more indicto decreverunt, ut primo quoque tempore de ea re ad populum fer2 retur. iussuque populi consules ambo cum duobus exercitibus 10 ab urbe profecti, Valerius in Campaniam, Cornelius in Sam3 nium, ille ad montem Gaurum, hic ad Saticulam castra ponunt. priori Valerio Samnitium legiones eo namque omnem belli molem inclinaturam censebant occurrunt. simul in Campanos stimulabat ira, tam promptos nunc ad ferenda nunc 15 4 ad accersenda adversus se auxilia; ut vero castra Romana viderunt, ferociter pro se quisque signum duces poscere; adfirmare eadem fortuna Romanum Campano laturum opem, qua Cam5 panus Sidicino tulerit. Valerius levibus certaminibus temptandi hostis causa haud ita multos moratus dies signum 20 pugnae proposuit, paucis suos adhortatus, ne novum bellum 6 eos novusque hostis terreret: quidquid ab urbe longius proferrent arma, magis magisque in inbelles gentes eos prodire. 7 ne Sidicinorum Campanorumque cladibus Samnitium aestimarent virtutem: qualescumque inter se certaverint, necesse fuisse, 25 alteram partem vinci. Campanos quidem haud dubie magis nimio luxu fluentibus rebus mollitiaque sua quam vi hostium 8 victos esse. quid autem esse duo prospera in tot saeculis bella Samnitium adversus tot decora populi Romani, qui triumphos paene plures quam annos ab urbe condita numeret, 30 qui omnia circa se, Sabinos Etruriam Latinos Hernicos Aequos

[blocks in formation]

polis; Saticula ist auf der West-
seite der Berge von Calatia, in der
Nähe der Caudinischen Pässe.
13. eo, nach Campanien hin, weil
sie glaubten, dass Rom vor allem
diese Landschaft schützen würde.
Noch erklärlicher wird dies, wenn
bereits in Campanien ein Samniti-
sches Heer stand. Dann ist es auch
wahrscheinlich, dass die Stellung
des Consuls im Winkel zwischen
Cumae und Neapolis keine frei-
willige war. 23. in inbelles gentes]
Der Redner, stellt absichtlich die
Griechen in Unteritalien, die Apuler,
Lucaner und die Samniten in eine

Volscos Auruncos, domita armis habeat, qui Gallos tot proeliis caesos postremo in mare ac naves fuga conpulerit. cum 10 gloria belli ac virtute sua quemque fretos ire in aciem debere, tum etiam intueri, cuius ductu auspicioque ineunda pugna sit, 11 5 utrum, qui audiendus dumtaxat magnificus adhortator sit, verbis tantum ferox, operum militarium expers, an qui et ipse tela tractare, procedere ante signa, versari media in mole pugnae sciat. facta mea, non dicta vos, milites, inquit, sequi volo 12 nec disciplinam modo, sed exemplum etiam me petere. non fac10 tionibus nec per coitiones, usitatas nobilibus, sed hac dextra mihi tres consulatus summamque laudem peperi. fuit cum 13 hoc dici poterat: „patricius enim eras et a liberatoribus patriae ortus et eodem anno familia ista consulatum, quo urbs. haec consulem habuit:" nunc iam nobis patribus vobisque plebei 14 15 promiscuus consulatus patet, nec generis, ut ante, sed virtutis est praemium. proinde summum quodque spectate, milites, decus. non, si mihi novum hoc Corvini cognomen diis aucto- 15 ribus homines dedistis, Publicolarum vetustum familiae nostrae cognomen memoria excessit. semper ego plebem Romanam 16 20 militiae domique, privatus in magistratibus [parvis magnisque], aeque tribunus ac consul, eodem tenore per omnes deinceps consulatus colo atque colui. nunc, quod instat, diis bene 17 iuvantibus novum atque integrum de Samnitibus triumphum mecum petite." XXXIII. Non alias militi familiarior dux fuit 1 25 omnia inter infimos militum haud gravate munia obeundo. in 2 ludo praeterea militari, cum velocitatis viriumque inter se aequales certamina ineunt, comiter facilis, vincere ac vinci vultu eodem nec quemquam aspernari parem, qui se offerret; factis benignus pro re, dictis haud minus libertatis alienae quam 3

Linie. 1. domita armis] Der
Zweck des Redners gestattet nicht
historische Genauigkeit. 3. Nach
den Siegen der Römer über die
Gallier in Latium (350-349 v. Chr.)
war das Resultat folgendes: primo
(Galli) per Volscos Falernumque
agrum dissipati sunt, inde Apuliam
ac mare inferum petierunt, Liv.c. 26, 9.
In der Schlacht vom Jahr 349 hatte
Valerius Corvus den Zweikampf
mit einem Gallier bestanden.
5. audiendus dumtaxat] = wenn
man ihn eben nur hört
= in con-
tionibus. 10. factionibus] factio-
nes u. coitiones sind Verbindungen
(ETαigeiα) der Optimaten, um die
Ihrigen bei der Bewerbung zu un-
terstützen. 11. fuit] Vgl. fuit

Histor. Quellenbuch. II, 1. 2. Aufl.

[ocr errors]
[ocr errors]

Ilium etc. (die Zeit ist vorbei).
12. patricius enim eras] Ja
(das ist kein Wunder) du warst
eben etc. 14. habuit] Vgl. Cic..
p. Sest. § 21. Omnes boni semper
nobilitati favemus et quia
utile est reip. nobiles homines esse
dignos maioribus suis et quia valet
apud nos clarorum hominum et bene
de rep. meritorum memoria etiam
mortuorum. 17. Corvini cogno-
men] Eigentlich Corvus.
tribunus, sc. militum, cf. v. 3.
23. integrum, den bisher noch kein
Römer errungen hat.

[ocr errors]

21.

[ocr errors]
[merged small][merged small][ocr errors][merged small]
« IndietroContinua »