Immagini della pagina
PDF
ePub

idoneum videbatur, cum summo studio domi exsequebantur, imitari quam invidere bonis malebant. Sed eodem illo tempore; Graeciae morem imitati,

verberibus animadvortebant in cives, de condemna5 tis summum supplicium sumebant. Postquam res

publica adolevit et multitudine civium factiones valuere, circumveniri innocentes, alia hujusce modi fieri coepere, tum lex Porcia aliaeque leges paratae

sunt, quibus legibus exsilium damnatis permissum 10 est. Hanc ego causam, patres conscripti, quo minus

novum consilium capiamus, in primis magnam puto. Profecto virtus atque sapientia major in illis fuit, qui ex parvis opibus tantum imperium fecere quam

in nobis, qui ea bene parta vix retinemus. Placet 15 igitur eos dimitti et augeri exercitum Catilinae ?

Minume ; sed ita censeo, publicandas eorum pecunias, ipsos in vinculis habendos per municipia, quae maxume opibus valent; neu quis de eis postea ad

senatum referat neve cum populo agat; qui iter 20 fecerit, senatum existumare eum contra rem publicam et salutem omnium facturum.” tap

52. Postquam Caesar dicendi finem fecit, ceteri verbo, alius alii, varie adsentiebantur. At M. Por

cius Cato rogatus sententiam hujusce modi oratio25 nem habuit: “Longe mihi alia mens est, patres

conscripti, cum res atque pericula nostra considero, et cum sententias nonnullorum ipse mecum reputo. Illi mihi disseruisse videntur de poena eorum, qui

patriae, parentibus, aris atque focis suis bellum pa30 ravere. Res autem monet cavere ab illis magis

quam, quid in illos statuamus, consultare. Nam cetera maleficia tum persequare, ubi facta sunt; hoc nisi provideris ne accidat, ubi evenit, frustra

judicia implores; capta urbe nibil fit reliqui victis. 35 Sed, per deos immortales, vos ego appello, qui sem

per domos, villas, signa, tabulas vostras pluris quam rem publicam fecistis; si ista, cujuscumque modi sunt quae amplexamini, retinere, si voluptatibus vostris otium praebere voltis, expergiscimini ali

quando et capessite rem publicam.) Non agitur de
vectigalibus neque de sociorum injuriis: libertas et
anima nostra in dubio est. Saepenumero, patres
conscripti, multa verba in hoc ordine feci, saepe de
luxuria atque avaritia nostrorum civium questus 5
sum, multosque mortales ea causa advorsos habeo ;
qui mibi atque animo meo nullius umquam delicti
gratiam fecissem, haud facile alterius lubidini male-
facta condonabam. Sed ea tametsi vos parvi pen-

debatis, tamen res publica firma erat ; opulentia 10 te negligentiam tolerabat. Nunc vero non id agitur,

bonisne an malis moribus vivamus, neque quantum
aut quam magnificum imperium populi Romani sit,
sed baec cujuscumque modi videntur, nostra an no-
biscum una hostium futura sint. Hic mibi quis- 15
quam mansuetudinem et misericordiam nominat.
Jam pridem equidem nos vera vocabula rerum ami-
simus; quia bona aliena largiri liberalitas, malarum
rerum audacia fortitudo vocatur, eo res publica in
extremo sita est. Sint sane, quoniam ita se mores 20
habent, liberales ex sociorum fortunis, sint miseri-
cordes in furibus aerari ; ne illi sanguinem nostrum
largiantur, et dum paucis sceleratis parcunt, bonos
omnes perditum eant. Bene et composite C. Caesar
paulo ante in hoc ordine de vita et morte disseruit, 25
credo falsa existumans ea, quae de inferis memoran-
tur, divorso itinere malos a bonis loca taetra, inculta,
foeda atque formidolosa babere. Itaque censuit pe-
cunias eorum publicandas, ipsos per municipia in
custodiis habendos; videlicet timens, ne, Romae 30
sint, aut a popularibus conjurationis aut a multitu-
dine conducta per vim eripiantur. Quasi vero mali
atque scelesti tantummodo in urbe et non per totam
Italiam sint, aut non.ibi plus possit audacia, ubi ad
defendendum opes minores sunt. Quare vanum 35
equidem hoc consilium est, si periculum ex illis me-
tuit ; sin in tanto omnium metu solus non timet,
eo magis refert mé mihi atque vobis timere. Quare
cum de P. Lentulo ceterisque statuetis, pro certo

126

C. SALLUSTI CRISPI

babetote, vos simul de exercitu Catilinae et de omnibus conjuratis decernere. Quanto vos attentius ea agetis, tanto illis animus infirmior erit; si pau

lulum modo vos languere viderint, jain omnes fero5 ces aderunt. Nolite existumare, majores nostros

armis rem publicam ex parva magnam fecisse. Si ita res esset, multo pulcherrumaro eam nos haberemus, quippe sociorum atque civium, praeterea

armorum atque equorum major copia nobis quam 10 illis est. Sed alia fuere, quae illos magnos fecere,

quae nobis nulla sunt, domi industria, foris justum imperium, animus in consulendo liber, neque delicto neque lubidini obnoxius. VaPro his nos habe

mus luxuriam atque avaritiam, publice egestatem, 15 privatim opulentiam ; laudamus divitias, sequimur

inertiam. Inter bonos et malos discrimen nullum ; omnia virtutis praemia ambitio possidet. Neque mirum est: ubi vos separatim sibi quisque consi

lium capitis, ubi domi voluptatibus, hic pecuniae 20 aut gratiae servitis, eo fit, ut impetus fiat in vacuam rem publicam. Sed ego haec omitto. Conjuravere

. nobilissumi cives patriam incendere, Gallorum gentem infestissumam nomini Romano ad bellum arces

sunt; dux hostium cum exercitu supra caput est. 25 Vos cunctamini etiam nunc et dubitatis, quid intra

moenia deprensis hostibus faciatis? Misereamini censeo, - deliquere homines adolescentuli per ambitio

atque etiam armatos dimittatis; ne ista vobis mansuetudo et misericordia, si illi arma ceperint, in 30 miseriam convortat. Scilicet res ipsa aspera est, sed

vos non timetis eam. Immo vero maxume ; sed inertia et mollitia animi alius alium exspectantes cunctamini, videlicet dis immortalibus confisi, qui hanc

rem publicam saepe in maxumis periculis servavere. 35 Non votis neque suppliciis muliebribus auxilia deo

rum parantur; vigilando, agendo, bene consulendo prospera omnia cedunt. Ubi socordiae te atque ignaviae tradideris, nequidquam deos implores; irati infestique sunt. Apud majores nostros A.

nem

Manlius Torquatus bello Gallico filium suum, quod is contra imperium in hostem pugnaverat, necari jussit, atque ille egregius adolescens immoderatae fortitudinis morte poenas dedit. Vos de crudelissumis parricidis quid statuatis cunctamini? Videlicet 5 cetera vita eorum huic sceleri obstat. Verum parcite dignitati Lentuli, si ipse pudicitiae, si famae suae, si dis aut hominibus umquam ullis pepercit. Ignoscite Cethegi adolescentiae, nisi iterum patriae bellum fecit. Nam quid ego de Gabinio, Statilio, 10 Caepario loquar? Quibus si quicquam umquam pensi fuisset, non ea consilia de re publica habuissent. Postremo, patres conscripti, si mehercule peccato locus esset, facile paterer vos ipsa re corrigi, quoniam verba contemnitis; sed undique circum- 15 venti sumus. Catilina cum exercitu faucibus urget; alii intra moenia atque in sinu urbis sunt hostes; neque parari neque consuli quicquam potest occulte: quo magis properandum est. Quare ego ita censeo: cum nefario consilio sceleratorum civium res pub- 20 lica in maxuma pericula venerit, hique indicio T. Volturci et legatorum Allobrogum convicti confessique sint caedem, incendia aliaque se foeda atque crudelia facinora in cives patriamque paravisse, de confessis, sicuti de manifestis rerum capitalium, 25 more majorum supplicium sumundum."

53. Postquam Cato adsedit, consulares omnes itemque senatus magna pars sententiam ejus laudant, virtutem animi ad caelum ferunt, alii alios increpantes timidos vocant, Cato clarus atque magnus 30 habetur, senati decretum fit, sicuti ille censuerat. Sed mihi multa legenti, multa audienti, quae populus Romanus domi militiaeque, mari atque terra praeclara facinora fecit, forte lubuit attendere, quae res maxume tanta negotia sustinuisset. Sciebam 35 saepenumero parva manu cum magnis legionibus hostium contendisse; cognoveram parvis copiis bella gesta cum opulentis regibus, ad hoc saepe fortunae violentiam toleravisse, facundia Graecos,

128

C. SALLUSTI CRISPI

[ocr errors]

gloria belli Gallos ante Romanos fuisse. Ac mihi multa agitanti constabat, paucorum civium egregiam virtutem cuncta patravisse, eoque factum, uti

divitias paupertas, multitudinem paucitas superaret. 5 Sed postquam luxu atque desidia civitas corrupta

est, rursus res publica magnitudine sua imperatorum atque magistratuum vitia sustentabat, ac, sicuti effeta parente, multis tempestatibus haud sane quis

quam Romae virtute magnus fuit. Sed memoria 10 mea ingenti virtute, divorsis moribus fuere viri duo,

M. Cato et C. Caesar: quos quoniam res obtulerat, silentio praeterire non fuit consilium, quin utriusque naturam et mores, quantum ingenio possem, ape

rirem. 15 54. Igitur eis genus, aetas, eloquentia prope aequa

lia fuere, magnitudo animi par, item gloria, sed alia alii. Caesar beneficiis ac munificentia magnus habebatur, integritate vitae Cato. Ille mansuetu

dine et misericordia clarus factus, huic severitas 20 dignitatem addiderat. Caesar dando, sublevando,

ignoscendo, Cato nibil largiundo gloriam adeptus est. In altero miseris perfugium erat, in altero malis pernicies. Illius facilitas, hujus constantia

laudabatur. Postremo Caesar in animum induxerat 25 laborare, vigilare; negotiis amicorum intentus sua

negligere, nihil denegare, quod dono dignum esset; sibi magnum imperium, exercitum, bellum novum exoptabat, ubi virtus enitescere posset. At Catoni

studium modestiae, decoris, sed maxume severitatis 30 erat. Non divitiis cum divite, neque factione cum

factioso, sed cum strenuo virtute, cum modesto pudore, cum innocente abstinentia certabat; esse quam videri bonus malebat: ita quo minus petebat

gloriam, eo magis illum sequebatur. 35 55. Postquam, ut dixi, senatus in Catonis senten

tiam discessit, consul optumum factu ratus, noctem, quae instabat, antecapere, ne quid eo spatio novaretur, triumviros quae supplicium postulabat parare jubet; ipse, praesidiis dispositis, Lentulum in

« IndietroContinua »