Immagini della pagina
PDF
ePub

alios, alios temptāre; opēs suās, imparātam rem pūblicam, māgna praemia coniūrātionis docēre. Ubi satis explorāta sunt quae voluit, in ūnum omnīs convocat,

quibus māxuma necessitūdo et plūrumum audāciae ine5 rat. Eo convēnēre senātoriī ordinis P. Lentulus Sūra, P.

Autronius, L. Cassius Longīnus, C. Cethēgus, P. et Ser. Sullae Ser. fīliī, L. Varguntēius, Q. Annius, M. Porcius Laeca, L. Bēstia, Q. Cūrius; praetereā ex equestrī ordine

M. Fulvius Nobilior, L. Statilius, P. Gabinius Capito, C. 10 Cornēlius; ad hoc multi ex colòniīs et mūnicipiīs, domi

nõbilēs. Erant praetereà complūrēs paulo occultius consili hūiusce participēs nobilēs, quos magis dominātionis spēs hortābātur quam inopia aut alia necessitūdā. Cēte

rum iuventus plēraque, sed māxumě nobilium, Catilinae 15 inceptīs favēbat; quibus in otio vel māgnificē vel mol

liter vīvere copia erat, incerta pro certīs, bellum quam pācem mālebant. Fuēre item ea tempestate qui crēderent M. Līcinium Crassum non ignārum ēius consili

fuisse; quia Cn. Pompēius, invīsus ipsī, māgnum exer20 citum ductābat, cüiusvīs opēs voluisse contrā illius po

tentiam crēscere, simul confīsum, si coniūrātio valuisset, facile apud illos prīncipem sē fore.

18. Sed anteā item coniūrāvēre paucī contrā rem pūblicam, in quibus Catilina fuit; dē quā, quam vērissumē 25 potero, dīcam. L. Tullo et M.' Lepido consulibus, P.

Autronius et P. Sulla, dēsīgnāti consulēs, lēgibus ambitūs interrogātī poenās dederant. Post paulo Catilīna, pecūniārum repetundārum reus, prohibitus erat consulā

tum petere, quod intrā lēgitumos diēs profitērī nequīve30 rat. Erat eodem tempore Cn. Piso, adulēscēns nobilis,

summae audāciae, egēns, factiosus, quem ad perturbandam rem pūblicam inopia atque mali mörēs stimulābant.

Cum hoc Catilīna et Autronius circiter Nõnās Decembrīs consilio commūnicāto parābant in Capitolio Kalendīs lānuāriis L. Cottam et L. Torquātum consulēs interficere, ipsī, fascibus correptīs, Pīsõnem cum exercitū ad obtinendās duās Hispāniās mittere. Eā rē cognitā, rūr- 5 sus in Nõnās Februāriās consilium caedis transtulerant. Iam tum non consulibus modo, sed plērīsque senātoribus perniciem māchinābantur. Quod ni Catilina mātūrāsset pro cūriā sīgnum sociīs dare, eo diē post conditam urbem Romam pessumum facinus patrātum foret. Quia non- 10 dum frequentēs armāti convēnerant, ea rēs consilium dirēmit.

19. Posteā Pīso in citeriorem Hispāniam quaestor pro praetore missus est, adnitente Crasso, quod eum infēstum inimicum Cn. Pompēio cognoverat. Neque tamen senā- 15 tus provinciam invītus dederat; quippe foedum hominem ā rē pūblică procul esse volēbat, simul quia boni complūrēs praesidium in eo putābant, et iam tum potentia Pompēī formīdulosa erat. Sed is Pīso in provinciā ab equitibus Hispānis, quos in exercitū ductābat, iter faciēns 20 occīsus est. Sunt qui ita dicant, imperia ēius iniūsta, superba, crūdēlia barbaros nequīvisse patī; aliī autem equitēs illos, Cn. Pompēī veterēs fīdosque clientīs, voluntāte zius Pīsõnem aggressos; numquam Hispānās praetereā tāle facinus fēcisse, sed imperia saeva multa ante 25

13, 1-5. Potestne tibi haec lūx, Catilīna, aut hūius caeli spiritus esse iūcundus, cum sciās esse hõrum nēminem, qui nēsciat tē prīdiē Kalendās lānuāriās, Lepido et Tullo consulibus, stetisse in comitio cum tēlā, manum consulum et principum cīvitātis interficiendõrum causā parāvisse, scelerī ac furõrī tuo non 5 mentem aliquam aut timorem tuum, sed fortūnam populi Romāni obstitisse ?- I. vi.

perpessos. Nos eam rem in medio relinquēmus. Dē superiore coniūrātione satis dictum.

20. Catilīna, ubi eos, quos paulo ante memorāvī, convēnisse videt, tametsi cum singulis multa saepe ēgerat, 5 tamen in rem fore crēdēns ūnivorsós appellāre et co

hortārī, in abditam partem aedium sēcēdit atque ibi, omnibus arbitrīs procul āmõtīs, örātionem hūiusce modi habuit:

“Ni virtus fidēsque vostra spectāta mihi forent, nēqui10 quam oportūna rēs cecidisset; spēs māgna, dominātio in

manibus frūstrā fuissent; neque ego per ignāviam aut vāna ingenia incerta pro certīs captārem. Sed quia multīs et māgnīs tempestātibus vos cognovi fortīs fīdos

que mihi, eō animus ausus est māxumum atque pulcher15 rumum facinus incipere, simul quia võbīs eadem quae

mihi bona malaque esse intellēxī. Nam idem velle atque idem nõlle, ea dēmum fīrma amicitia est.

Sed ego quae mente agitāvī, omnēs iam anteā dīvorsī audīstis. Cēterum mihi in diēs magis animus accendi20 tur, cum consīderā, quae condició vītae futūra sit, nisi

nosmet ipsī vindicāmus in lībertātem. Nam postquam rēs pūblica in paucorum potentium iūs atque dicionem concessit, semper illīs rēgēs, tetrarchae vectīgālēs esse,

populī, nātiānēs stīpendia pendere; cēterī omnēs, strēnuī, 25 bonī, nobilēs atque īgnobilēs, volgus fuimus sine grātiā,

sine auctoritāte, iis obnoxiī, quibus, sī rēs pūblica valēret, formīdinī essēmus. Itaque omnis grātia, potentia, honos, divitiae apud illos sunt aut ubi illi volunt; nõbīs

relīquēre perīcula, repulsās, iūdicia, egestātem. Quae 30 quo usque tandem patiēminī, fortissumi viri? Nõnne

ēmorī per virtūtem praestat quam vītam miseram atque inhonestam, ubi aliēnae superbiae lūdibrio fueris, per

dēdecus āmittere? Vērum enim vērā, pro deīm atque hominum fidem, victoria in manů nobis est; viget aetās, animus valet; contrā illīs annis atque divitiīs omnia consenuērunt. Tantum modo incepto opus est, cētera rēs expediet. Etenim quis mortālium, cui virile inge- 5 nium est, tolerāre potest illis divitias superāre, quās profundant in exstruendo marī et montibus coaequandīs, nõbīs rem familiārem etiam ad necessāria deesse ? illos bīnās aut amplius domos continuāre, nõbīs larem familiārem nūsquam ūllum esse ? Cum tabulās, sīgna, 10 toreumata emunt, nova diruunt, alia aedificant, postrēmo omnibus modis pecuniam trahunt, vēxant, tamen summā lubīdine dīvitiās suās vincere nequeunt. At nõbīs est domi inopia, foris aes aliēnum; mala rēs, spēs multo asperior; dēnique, quid reliqui habēmus praeter miseram 15 animam ?

Quīn igitur expergīsciminī? Ēn illa, illa, quam saepe optāstis, libertās, praetereā dīvitiae, decus, glòria in oculīs sita sunt: fortūna omnia ea victoribus praemia posuit. Rēs, tempus, pericula, egestās, belli spolia māgnifica ma- 20 gis quam örātio mea vos hortantur. Vel imperātore vel mīlite mē ūtiminī; neque animus neque corpus ā võbīs aberit. Haec ipsa, ut spērā, vēbīscum ūnā cónsul agam, nisi forte mě animus fallit et võs servīre magis quam imperāre parāti estis."

21. Postquam accēpēre ea hominēs, quibus mala abundē omnia erant, sed neque rēs neque spēs bona ūlla, tametsī illīs quiēta movēre māgna mercēs vidēbātur, tamen postulāvēre plērīque, ut proponeret, quae condició belli foret, quae praemia armīs peterent, quid ubique opis aut spei 30 haberent. Tum Catilina pollicērī tabulas novās, proscriptionem locuplētium, magistrātūs, sacerdotia, rapinās,

25

alia omnia, quae bellum atque lubīdo victorum fert. Praetereā esse in Hispāniā citeriore Pisõnem, in Maurētāniã cum exercitū P. Sittium Nūcerīnum, consili sui

participēs; petere consulātum C. Antonium, quem sibi 5 collēgam fore spērāret, hominem et familiarem et omni

bus necessitūdinibus circumventum; cum eo sē consulem initium agundi factūrum. Ad hoc male dictīs increpābat omnis bonos, suorum ūnumquemque nomināns

laudāre; admonēbat alium egestātis, alium cupiditātis 10 suae, complūrīs perīculī aut īgnominiae, multos victoriae

Sullānae, quibus ea praedae fuerat. Postquam omnium animos alacrīs videt, cohortātus ut petītionem suam cūrae habērent, conventum dīmīsit.

22. Fuēre eā tempestāte, qui dicerent Catilīnam, ārā15 tione habitā, cum ad iūsiūrandum populārīs sceleris sui

adigeret, hūmāni corporis sanguinem vīno permixtum in paterīs circumtulisse; inde cum post exsecrātionem omnēs dēgustāvissent, sīcut in sollemnibus sacrīs fieri consuēvit,

aperuisse consilium suum idque eo dicitur fēcisse quo 20 inter sē fīdī magis forent, alius aliī tanti facinoris con

sciī. Nõnnūllī fīcta et haec et multa praetereā exīstumābant ab iis, qui Ciceronis invidiam, quae posteă orta est, lēnīrī crēdēbant atrocitāte sceleris eorum, qui poenās

dederant. Nõbis ea rēs pro māgnitudine parum com25 perta est.

23. Sed in eā coniūrātione fuit Q. Cūrius, nātus haud obscūro loco, flāgitiīs atque facinoribus copertus, quem cēnsorēs senātū probrī grātiā mõverant. Huic hominī

non minor vānitās inerat quam audācia; neque reticēre 30 quae audierat, neque suamet ipse scelera occultāre, prorsus

neque dicere neque facere quicquam pēnsī habēbat. Erat ei cum Fulviā, muliere nobilī, stuprī vetus consuētūdo;

« IndietroContinua »