Immagini della pagina
PDF
ePub

quae rei augendae causa conquirantur, et haec et alia esse scio, et M. Catonem oratorem non solum gravem, sed interdum etiam trucem esse scimus omnes, cum in

genio sit mitis. nam quid tandem novi matronae fece- 7 runt quod frequentes in causa ad se pertinente in publicum processerunt? numquam ante hoc tempus in publico adparuerunt? tuas adversus te Origines revolvam. accipe 8 quotiens id fecerint, et quidem semper bono publico. iam a principio, regnante Romulo, cum Capitolio ab Sabinis capto medio in foro signis conlatis dimicaretur, nonne intercursu matronarum inter acies duas proelium sedatum est? quid? regibus exactis cum Coriolano Marcio duce 9 legiones Volscorum castra ad quintum lapidem posuissent, nonne id agmen, quo obruta haec urbs esset, matronae averterunt? iam urbe capta a Gallis, quo redempta urbs est? nempe aurum matronae consensu omnium in publicum contulerunt. proximo bello, ne antiqua repetam, 10 nonne et, cum pecunia opus fuit, viduarum pecuniae adiuverunt aerarium et, cum di quoque novi ad opem ferendam dubiis rebus accerserentur, matronae universae ad mare profectae sunt ad matrem Idaeam accipiendam? dissimiles, inquis, causae sunt. nec mihi 11 causas aequare propositum est, nihil novi factum purgare satis est. ceterum quod in rebus ad omnis pariter viros, 12 feminas pertinentibus fecisse eas nemo miratus est, in causa proprie ad ipsas pertinente miramur fecisse? quid 13 autem fecerunt? superbas, me dius fidius, aures habemus, si, cum domini servorum non fastidiant preces, nos rogari ab honestis feminis indignamur.

VI. Venio nunc ad id, de quo agitur. in quo duplex 1 consulis oratio fuit: nam et legem ullam omnino abrogari est indignatus, et eam praecipue legem quae luxuriae 2 muliebris coercendae causa lata esset. et illa communis pro legibus visa consularis oratio est, et haec adversus luxuriam severissimis moribus conveniebat. itaque peri- 3 culum est, nisi quid in utraque re vani sit docuerimus, ne quis error vobis obfundatur. ego enim quem ad mo- 4 dum ex iis legibus, quae non in tempus aliquod, sed perpetuae utilitatis causa in aeternum latae sunt, nullam

Livi vol. III.

9

abrogari debere fateor, nisi aut usus coarguit aut status 5 aliquis rei publicae inutilem fecit, sic quas tempora aliqua desiderarunt leges, mortales, ut ita dicam, et temporibus 6 ipsis mutabiles esse video. quae in pace latae sunt, plerumque bellum abrogat, quae in bello, pax, ut in navis administratione alia in secundam, alia in adversam tem7 pestatem usui sunt. haec cum ita natura distincta sint, ex utro tandem genere ea lex esse videtur, quam abro8 gamus? quippe vetus regia lex, simul cum ipsa urbe nata aut, quod secundum est, ab decemviris ad condenda iura creatis in duodecim tabulis scripta, sine qua cum maiores nostri non existimarint decus matronale servari posse, nobis quoque verendum sit, ne cum ea pudorem sancti9 tatemque feminarum abrogemus! quis igitur nescit novam istam legem esse, Q. Fabio et Ti. Sempronio consulibus viginti ante annis latam? sine qua cum per tot annos matronae optimis moribus vixerint, quod tandem, ne 10 abrogata ea effundantur ad luxuriam, periculum est? nam si ista lex aut [antiqua aut] ideo lata esset, ut finiret libidinem muliebrem, verendum foret, ne abrogata inci11 taret; cur sit autem lata, ipsum indicabit tempus. Hannibal in Italia erat victor ad Cannas; iam Tarentum, iam Arpos, iam Capuam habebat; ad urbem Romam admo12 turus exercitum videbatur; defecerant socii; non milites in supplementum, non socios navalis ad classem tuendam, non pecuniam in aerario habebamus; servi, quibus arma darentur, ita ut pretium pro iis bello perfecto domi13 nis solveretur, emebantur; in eandem diem pecuniae frumentum et cetera quae belli usus postulabant praebenda publicani se conducturos professi erant; servos ad remum numero ex censu constituto cum stipendio nostro 14 dabamus; aurum et argentum omne ab senatoribus eius rei initio orto in publicum conferebamus; viduae et pupilli pecunias suas in aerarium deferebant; cautum erat, quo ne plus auri et argenti facti, quo ne plus signati 15 argenti et aeris domi haberemus: tali tempore in luxuria et ornatu matronae occupatae erant, ut ad eam coercendam Oppia lex desiderata sit, cum, quia Cereris sacrificium lugentibus omnibus matronis intermissum

erat, senatus finiri luctum triginta diebus iussit. cui non 16 adparet inopiam et miseriam civitatis et quia omnium privatorum pecuniae in usum publicum vertendae erant, istam legem scripsisse, tam diu mansuram, quam diu causa scribendae legis mansisset? nam si quae tunc 17

temporis causa aut decrevit senatus aut populus iussit, in perpetuum servari oportet, cur pecunias reddimus privatis? cur publica praesenti pecunia locamus? cur servi, qui militent, non emuntur? cur privati non damus remi- 18 ges, sicut tunc dedimus?

VII. Omnes alii ordines, omnes homines mutationem 1 in meliorem statum rei publicae sentient; ad coniuges tantum vestras pacis et tranquillitatis publicae fructus non perveniet? purpura viri utemur, praetextati in magistratibus, in sacerdotiis; liberi nostri praetextis purpura togis utentur; magistratibus in colonîs municipîsque, hic Romae infimo generi magistris vicorum togae praetextae habendae ius est, nec ut vivi (solum) habeant tantum in- 3 signe, sed etiam ut cum eo crementur mortui: feminis dumtaxat purpurae usu interdicemus? et, cum tibi viro liceat purpura in veste stragula uti, matrem familiae tuam purpureum amiculum habere non sines et equus tuus speciosius instratus erit quam uxor vestita? sed in 4 purpura, quae teritur (absumitur), iniustam quidem, sed aliquam tamen causam tenacitatis video; in auro vero, in quo praeter manupretium nihil intertrimenti fit, quae malignitas est? praesidium potius in eo est et ad privatos et ad publicos usus, sicut experti estis. nullam aemula- 5 tionem inter se singularum, quoniam nulla haberet, esse aiebat. at hercule universis dolor et indignatio est, cum sociorum Latini nominis uxoribus vident ea concessa ornamenta, quae sibi adempta sint, cum insignis eas esse 6 auro et purpura, cum illas vehi per urbem, se pedibus sequi, tamquam in illarum civitatibus, non in sua imperium sit. virorum hoc animos vulnerare posset; quid 7 muliercularum censetis, quas etiam parva movent? non s magistratus nec sacerdotia nec triumphi nec insignia nec dona aut spolia bellica iis contingere possunt: munditiae 9 et ornatus et cultus, haec feminarum insignia sunt, his

gaudent et gloriantur, hunc mundum muliebrem adpella10 runt maiores vestri. quid aliud in luctu quam purpuram atque aurum deponunt? quid, cum eluxerunt, sumunt? quid in gratulationibus supplicationibusque nisi excellen11 tiorem ornatum adiciunt? scilicet si legem Oppiam abrogaritis, non vestri arbitrii erit, si quid eius vetare volueritis, quod nunc lex vetat; minus filiae, uxores, sorores 12 etiam quibusdam in manu erunt; numquam salvis suis exuitur servitus muliebris, et ipsae libertatem, quam 13 viduitas et orbitas facit, detestantur. in vestro arbitrio

suum ornatum quam in legis malunt esse. et vos in manu et tutela, non in servitio debetis habere eas et 11 malle patres vos aut viros quam dominos dici. invidiosis nominibus utebatur modo consul seditionem muliebrem et secessionem adpellando. id enim periculum est, ne Sacrum montem, sicut quondam irata plebs, aut Aventi15 num capiant; - patiendum huic infirmitati est quodcumque vos censueritis. quo plus potestis, eo moderatius imperio uti debetis.'

1 VIII. Haec cum contra legem proque lege dicta essent, aliquanto maior frequentia mulierum postero die 2 sese in publicum effudit, unoque agmine omnes Brutorum ianuas obsederunt, qui collegarum rogationi intercedebant, nec ante abstiterunt, quam remissa intercessio ab tribunis 3 est. nulla deinde dubitatio fuit, quin omnes tribus legem abrogarent. viginti annis post abrogata est quam lata. 4 M. Porcius consul, postquam abrogata lex Oppia est, extemplo viginti quinque navibus longis, quarum quinque sociorum erant, ad Lunae portum profectus est eodem 5 exercitu convenire iusso, et edicto per oram maritimam misso navibus omnis generis contractis ab Luna proficiscens edixit, ut ad portum Pyrenaei sequerentur: inde 6 se frequenti classe ad hostis iturum. praetervecti Ligustinos montes sinumque Gallicum ad diem, quam edixerat, convenerunt. inde Rhodam ventum et praesidium Hispa7 norum quod in castello erat, vi deiectum. ab Rhoda secundo vento Emporias perventum. ibi copiae omnes praeter socios navales in terram expositae.

e

1 VIIII. Iam tunc Emporiae duo oppida erant muro

divisa. unum Graeci habebant, a Phocaea, unde et Massilienses, oriundi, alterum Hispani. sed Graecum oppi- 2 dum in mare expositum totum orbem muri minus quadringentos passus patentem habebat, Hispanis retractior a mari trium milium passuum in circuitu murus erat. tertium genus Romani coloni ab divo Caesare post devi- 3 ctos Pompei liberos adiecti. nunc in corpus unum confusi omnes Hispanis prius, postremo et Graecis in civitatem Romanam adscitis. miraretur, qui tum cerneret aperto 4 mari ab altera parte, ab altera Hispanis, tam ferae et bellicosae genti, obiectos, quae res eos tutaretur. disciplina erat custos infirmitatis, quam inter validiores optime timor continet. partem muri versam in agros egregie 5 munitam habebant, una tantum in eam regionem porta inposita, cuius assiduus custos aliquis ex magistratibus erat. nocte pars tertia civium in muris excubabat, neque 6 moris causa tantum aut legis, sed quanta si hostis ad portus esset et servabant vigilias et circumibant cura. Hispanum neminem in urbem recipiebant. ne ipsi qui- 7 dem temere urbe excedebant. ad mare patebat omnibus exitus. porta ad Hispanorum oppidum versa numquam 8 nisi frequentes, pars tertia fere, cuius proxima nocte vigiliae in muris fuerant, egrediebantur. causa exeundi 9 haec erat. commercio eorum Hispani inprudentes maris gaudebant mercarique et ipsi ea, quae externa navibus inveherentur, et agrorum exigere fructus volebant. huius mutui usus desiderium, ut Hispana urbs Graecis pateret, faciebat. erant etiam eo tutiores, quod sub umbra Ro- 10 manae amicitiae latebant, quam sicut minoribus viribus quam Massilienses, pari colebant fide. tum quoque consulem exercitumque comiter ac benigne acceperunt. pau- 11 cos ibi moratus dies Cato, dum exploraret, ubi et quantae hostium copiae essent, ut ne mora quidem segnis esset, omne id tempus exercendis militibus consumpsit. id erat 12 forte tempus anni, ut frumentum in areis Hispani haberent. itaque redemptoribus vetitis frumentum parare ac Romam dimissis 'bellum' inquit 'se ipsum alet.' pro- 13 fectus ab Emporîs agros hostium urit vastatque, omnia fuga et terrore complet.

« IndietroContinua »